Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

tumultuatur passim, suam quisque spem sua consilia secum agitat. Tyrannus intimis pręcordiis compresso cruciatu, caeterum uultu spem simulans transfugam ex composito in concionem producit: iubet omnes bono animo esse: nam aduersarios, licet magno ueniant agmine, ficulnis tamen uiribus non esse timendos, puta maxima ex parte calones et lixas, ingenter scortorum greges in plaustris et impedimenta circumnectantes: postremo confirmatis oratione militibus persuadet ut non minus prędę quam pręlio sese accingant. Caeterum dum animo reuoluit cataphractos equites et currus falcatos ac elephantes cum turribus, ad hęc uelites alios, alios sagittarios et funditores, alios diuerso genere telorum armatos cohortes pęne insuperabiles, artus inuaduntur frigore atque animo linquitur. Eductis tamen exercitibus et aciebus utrinque instructis, ubi classica intonuere, miles non admodum consternatur, paratus, si hostes terga dederint, fugientes persequi et caesorum spoliis onustus reuerti, ad haec a triumphante imperatore donatiuum accipere ac epulo interesse; sin grauius premet aduersarius, abiecta parmula cursu quam expeditissimo saluti consulere: quem unaquęque latebra

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.