Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

non obuiam ire flagitiis et improborum hominum ferociam legibus contundere, uerum plęraque fama circumferetur uel rapacitatis studio, uel inata sęuitia te caedibus in bonos ciues grassari, nec temperaturum ab huiusmodi feritate quoad uel unus supersit cuius uirtus formidolosa uideatur. Qua in spe uiuet populus singulis momentis expectans ad supplicia rapi? applaudent alacres tibi cruento sanguine popularium ac truculentissimae tygridis in morem saeuientis? quinimmo clandestinis imprecationibus deuouebunt et ex singulorum formidine commune odium in tyrannum procreabitur.

CAESAR.

Oderint dum metuant: quę uis enim extimescenda est quum assistant delectarum cohortium praesidia, fortimissimisque stipatoribus latera circundentur?

SyL.

Falsus es, Caesar, ac toto (uti ferunt) aberras cęlo: siquidem ad tuendum et conseruandum regni statum nihil esse tam firmum, tam stabile, saepe compertum fuit, neque classes, neque exercitus, neque bellicas machinas, neque cum ingentibus thesauris arces munitissimas, quam est subditorum fauor atque beneuolentia; quę tamen cum plurimis beneficiis, tum uero iustis imperiis, et imprimis obsequio atque facilitate demerenda

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.