Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous page

Next page

-- 250 --

conventus Athenis ageretur, orationes ab iis qui populi factionum principes erant, habitas, quasi minime necessarias, omisit: in quo quidem conventu populus decreverat, ut captivi, atque omnis Mytilenaeorum iuventus trucidaretur, ac mulieres cum pueris in captivitatem abducerentur. ea vero quae in secundo conventu ab iisdem essent dicta, tamquam maxime necessaria, assumpsit. in quo quidem conventu populum, qui eadem de re iterum coactus erat, prioris decreti poenituit. Illa vero tam celebris laudatio, quam in secundo libro collocavit, qua factum est ratione, ut eum potius quam alium locum occupaverit? Nam sive id factum est propterea, quod in magnis urbis calamitatibus, in quibus multi fortesque ex Atheniensibus viri pugnantes occubuerunt, usitatos luctus commemorare necesse fuit; sive quod eos qui cecidissent, propter magnas res feliciter gestas, ex quibus civitati ipsi et vires accesserunt, et gloria est parta, laudationibus prosequendos existimavit: haec profecto laudatio cuivis alii potius, quam huic loco convenire videatur. siquidem qui in prima Peloponnensium irruptione cecidisse in hoc libro memorantur, perpauci numero Athenienses erant, neque ita memorabile facinus ullum, ut ipse testatur Thucydides, ediderant. nam cum antea de Pericle dixisset, quod nimirum is custodia civitatem contineret, ac, quantum quidem posset, quietam conservaret, ita tamen, ut frequenter equites aliquot emitteret, qui hostium emissarios ab agris qui vicini urbi erant, prohiberent, nequid ipsis agris damni inferretur; deinde brevem quandam pugnam ab Atheniensium equitum turma, una cum Thessalis, in Phrygiis ait esse commissam cum Boeotorum equitibus: in quo conflictu Athenienses et Thessalos nihilo fuisse inferiores, quoad gravis armaturae militibus subsidio Boeotis missis, in fugam sint conversi. qua in pugna Thessali atque Athenienses occubuere pauci: quos tamen illi eodem die sine ulla pactione receperunt: sequenti vero die Peloponnenses trophaeum erexerunt. At illi quorum in quarto libro meminit, qui Demosthene duce circa Pylum, et terra et mari contra Lacedaemoniorum exercitum dimicarunt, ac utriusque pugnae victoriam reportarunt, quae amplam civitati attulit gloriandi materiam, multo profecto illis et numero et virtute superiores erant. quod igitur venit in mentem Thucydidi, ut cum paucis istis equitibus, qui neque gloriam ullam, neque potentiam civitati pepererunt, publica monumenta aperuerit, ac clarissimum oratorem Periclem arduam illam tragoediam induxerit agentem; illis vero, qui et plures et fortiores erant, quorum opera factum est ut, qui bellum Atheniensibus intulerant, ii se ad illorum pedes abicerent, quique longe, ut hoc honore afficerentur, digniores erant: qua inquam ratione est adductus Thucydides, nullam ut his viris laudationem scriberet? Ac, ut omnes alias, et terrestres et navales pugnas praeteream, in quibus multi sunt interempti, quos quidem multo iustius funebribus illis laudationibus exornasset, quam[ERROR: no link :] Atticae regiones circuitores, q. plebem illam ex Attico agro collectam, qui vix decem aut quindecim equitum numerum explerent; nonne illi Athenienses, eorumque socii, qui in Sicilia cum Nicia et Demosthene in pugnis, quae terra marique fierent, ac postremo in illa infelici fuga ceciderunt: nonne, inquam, hi, quibus ne sepultura quidem legitima contigit, cum paulo essent quadraginta milibus pauciores, multo erant digniores quos et luctu et ornamentis in funeribus adhiberi solitis prosequeretur? quos tamen viros ita ille contemptui habuit, ut ne hoc quidem diceret; civitatem publice eos luxisse, ac, quae

Previous page

Next page


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.