Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
-- 250 -- conventus Athenis
ageretur, orationes ab iis qui populi factionum principes erant, habitas, quasi
minime necessarias, omisit: in quo quidem conventu populus decreverat, ut captivi,
atque omnis Mytilenaeorum iuventus trucidaretur, ac mulieres cum pueris in
captivitatem abducerentur. ea vero quae in secundo conventu ab iisdem essent dicta,
tamquam maxime necessaria, assumpsit. in quo quidem conventu populum, qui eadem de re
iterum coactus erat, prioris decreti poenituit. Illa vero tam celebris laudatio, quam
in secundo libro collocavit, qua factum est ratione, ut eum potius quam alium locum
occupaverit? Nam sive id factum est propterea, quod in magnis urbis calamitatibus, in
quibus multi fortesque ex Atheniensibus viri pugnantes occubuerunt, usitatos luctus
commemorare necesse fuit; sive quod eos qui cecidissent, propter magnas res feliciter
gestas, ex quibus civitati ipsi et vires accesserunt, et gloria est parta,
laudationibus prosequendos existimavit: haec profecto laudatio cuivis alii potius,
quam huic loco convenire videatur. siquidem qui in prima Peloponnensium irruptione
cecidisse in hoc libro memorantur, perpauci numero Athenienses erant, neque ita
memorabile facinus ullum, ut ipse testatur Thucydides, ediderant. nam cum antea de
Pericle dixisset, quod nimirum is custodia civitatem contineret, ac, quantum quidem
posset, quietam conservaret, ita tamen, ut frequenter equites aliquot emitteret, qui
hostium emissarios ab agris qui vicini urbi erant, prohiberent, nequid ipsis agris
damni inferretur; deinde brevem quandam pugnam ab Atheniensium equitum turma, una cum
Thessalis, in Phrygiis ait esse commissam cum Boeotorum equitibus: in quo conflictu
Athenienses et Thessalos nihilo fuisse inferiores, quoad gravis armaturae militibus
subsidio Boeotis missis, in fugam sint conversi. qua in pugna Thessali atque
Athenienses occubuere pauci: quos tamen illi eodem die sine ulla pactione receperunt:
sequenti vero die Peloponnenses trophaeum erexerunt. At illi quorum in quarto libro
meminit, qui Demosthene duce circa Pylum, et terra et mari contra Lacedaemoniorum
exercitum dimicarunt, ac utriusque pugnae victoriam reportarunt, quae amplam civitati
attulit gloriandi materiam, multo profecto illis et numero et virtute superiores
erant. quod igitur venit in mentem Thucydidi, ut cum paucis istis equitibus, qui
neque gloriam ullam, neque potentiam civitati pepererunt, publica monumenta
aperuerit, ac clarissimum oratorem Periclem arduam illam tragoediam induxerit
agentem; illis vero, qui et plures et fortiores erant, quorum opera factum est ut,
qui bellum Atheniensibus intulerant, ii se ad illorum pedes abicerent, quique longe,
ut hoc honore afficerentur, digniores erant: qua inquam ratione est adductus
Thucydides, nullam ut his viris laudationem scriberet? Ac, ut omnes alias, et
terrestres et navales pugnas praeteream, in quibus multi sunt interempti, quos quidem
multo iustius funebribus illis laudationibus exornasset, quam[ERROR: no link :]
Atticae regiones circuitores, q.
plebem illam ex Attico agro collectam, qui vix decem aut quindecim equitum
numerum explerent; nonne illi Athenienses, eorumque socii, qui in Sicilia cum Nicia
et Demosthene in pugnis, quae terra marique fierent, ac postremo in illa infelici
fuga ceciderunt: nonne, inquam, hi, quibus ne sepultura quidem legitima contigit, cum
paulo essent quadraginta milibus pauciores, multo erant digniores quos et luctu et
ornamentis in funeribus adhiberi solitis prosequeretur? quos tamen viros ita ille
contemptui habuit, ut ne hoc quidem diceret; civitatem publice eos luxisse, ac, quae
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
|