Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 827 --

64 eodem spectant. Crebro autem in Sacris literis inveniuntur dogmata disertis verbis, nonnunquam prolixis disputationibus et concionibus exposita: crebro ex historiis atque sanctorum factis colliguntur. Dogma enim nostrae religionis est, esse Angelos, eosdemque ministerio Dei destinatos: hoc vero aperte asseritur Psalmo centesimoquarto, et ad Hebraeos 1. Qui creat angelos suos spiritus, inquit, et ministros suos ignis flammam. Atqui eadem doctrina iis quoque comprobatur historiis, quae narrant angelos a Deo ad homines vel docendos, vel consolandos, vel ex periculis eripiendos, subinde esse missos. Ἐλεγχος , idem est quod redargutio: veluti cum redarguuntur et convincuntur, qui non recte argumentantur. Unde Aristoteles partem Dialectices, qua monstrat rationem retegendi dolos ac fraudes sophistarum, de Elenchis, id est redargutionibus sophisticis inscripsit. Et ad Titum cap. 1, Apostolus eum vult Episcopum, qui potens sit τοὺς ἀντιλέγοντας ἐλέγχειν , contradicentes convincere. Sententia igitur Apostoli est, e Sacris literis peti debere, quae faciunt ad convincendos falsorum dogmatum magistros, quales sunt haeretici, Philosophi, et similes. Enimvero Scriptura instrumentum omne suppeditat, non modo ad astruendum vera dogmata, verum ad destruendum falsa. Quod deinde ait Apostolus, prodesse Sacras literas πρὸς παιδείαν , id est ad institutionem: idem est atque si diceret, ex Sacris literis colligere nos debere omnia quae ad vitam in vera sanctimonia, coram Deo et hominibus, formandam conducunt. παιδεία namque institutionem talem significat, qualis solet rudibus animis ad formandos mores brevibus praeceptionum formulis proponi. Atque id sibi velle Apostolum, arguit adiecta particula ἐν δικαιοσύνῃ , in iustitia. Si bene advertimus, non differt παιδεία a νουθεσίᾳ prioris ad Corinth. 10. na de vita moribusque formandis utraque voce Apostolus commonefacit. Est autem Scriptura sacra uberrimus fons, ex quo dulces praeceptiones de vita pie iusteque instituenda hauriri semper possunt. Ac latissime quidem patent, quae huius sunt loci. Nam sub Institutionibus comprehenditur omnis doctrina de virtutibus et vitiis: comprehenditur quicquid ad ethicem, politicem, oeconomicen, ad Ecclesiam, ad rempub. ad omnia vitae genera referri potest. Denique correctiones ἐπανορθώσεις non male dixerimus, si Apostoli mentem libetintueri, quae colliguntur ad corrigendum atque instaurandum, quae in vita actionibusque hominum neglecta vel collapsa apparent. In quam sententiam etiam D. Ambrosius hanc Apostoli vocem interpretatur. Huius igitur generis sunt, cum proferuntur ex Scripturis sententiae aptae ad reprehendendos homines propter contemptam disciplinam Ecclesiasticam, propter fastum, ambitionem, avariciam, dissidia: deinde cum ostenditur, quomodo qui lapsi sunt, in viam redire, moresque emendare et possint, et debeant. Ad summam, doctrina et redargutio versantur in explicatione dogmatum: institutio sive admonitio atque correctio, de vita agunt, moribusque. Ad illas duas referuntur capita fidei, ad has vero referuntur officia charitatis: sicut ad consolationes proprie pertinent, quibus spes excitatur. Illae duae complectuntur theoriticen, atque accommodatae sunt erudiendo homini interno: hae duae praxin, erudiuntque hominem externum. Illae duae discernunt veram doctrinam a falsa, quando altera strenue confirmat verum, altera argute confutat falsum: hae duae discernunt actiones pias et honestas, ab impiis et inhonestis. nam pias quidem altera docet, impias vero altera severiter carpit, atque studet emendare. Ergo qui in lectione Sacrorum librorum conabitur colligere hinc quod pertinet ad doctrinam, inde quod ad redargutionem, praeterea alibi quod ad institutionem seu admonitionem, alibi quod ad correctionem conducit: denique qui passim etiam eruet consolationes, et haec omnia accommodata vel publice toti Ecclesiae, vel privatim suae conscientiae: is profecto intelliget, se fructum multo uberrimum reportare: quandoquidem largiter sibi paraverit, quo totus homo, tam internus quam externus, fide, charitate et sperite imbuatur. Nullus vero occurrit in libris Sacris locus tam salebrosus, infoecundus, aut sterilis, quin aliquae saltem fructus spiritualis partes, hoc est, aut doctrina, aut redargutiones, aut institutiones, aut correctiones, aut denique consolationes quaedam sumi ex eo possint. Imo vero quibusdam in locis tanta est optimarum rerum seges, tam dives proventus, ut omnes illae partes simul et nullo prope negotio demetantur.

¶ Sed quod candidati nostri tandem assequantur, qua ratione quod tantopere commendamus, perficiatur, nos exemplum unum, ex quo tota res evadet illustrior, subiiciemus. Sit igitur in manibus locus ex concione Christi, quem Matthaeus cap. 10. describit: Ne metuatis vobis ab his qui occidunt corpus, animam aut non possunt occidere: sed metuite magis illum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Nonne duo passerculi minuto asseveneunt? et unus ex illis non cadet in terram, sine patre vestro? Vestri vero etiam pili capitis omnes numerati sunt. Ne igitur metuatis: vos pluris estis, quam multi passerculi. Ex paucis hisceverbis, quomodo multiplicem doctrinam eruas, non difficile est demonstrare.

Duos inprimis habemus hic insignes doctrinae Christianae locos nobis propositos. Alterum, de confessione Evangelii excelso invictoque animo coram hominibus edenda: alterum, de Dei providentia. De quibus haec dogmata valde apposite, nec non salubriter memoriae commendantur. 1 Necessarium esse, ut cognitam veritatem, quoties a nobis exigitur, publice profiteamur, parati rationem nostrae fidei reddere (quemadmodum Petrus loquitur) omni poscenti. 2 Id aut faciendum etiam cum fortunarum omnium atque capitis periculo, si quando contingat, tyrannos propter illam confessionem, tormenta, proscriptiones bonorum, exilia, deportationes, denique mortem interminari. 3 Unum Christum, eiusque veritatem, prae omnibus rebus quae in mundo sunt, colendam, atque prae ea etiam vitam nostram contemni debere. 4 Omnibus autem qui hoc pacto non dilexerint Christum, eiusque veritatem, et forte negare non verentur, paratas aeternas poenas, tam anima quam corpore luendas. Nam Christus quoque eos olim coram patre suo in caelis, sibi agnitos negabit. 5 Ut vero promptiores simus ad confessionem Christi constanter edendam, Deum gerere nostri curam, nec non rebus nostris regendis servandisque valde esse intentum. 6 Discimus insuper, providentiam istam Dei nonsolum universaliter in rerum omnium conservatione esse occupatam: verum etiam minimas quasque res nostras officiose curare: nec spirituales tantum, sed etiam corporales, externasque, adeo ut et capilli capitis nostri numerati sint. 7 Discimus, eandem providentiam, quarumcunque creaturarum vel abiectissimarum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.