Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 464 --

si consentire tres assessores vidit, ultro progressus non est; si divisa fuere assessorum vota, plerumque adhaesit assessori illi, erga quem majori fuit affectu, persaepe nec quaestionem intelligens, nunquam autem disputans, ut suae opinioni subscribatur. Prima illi uxor fuit Hranilovich vidua, qua privatus, Naisichii opera duxit Theresiam natam Schettar aliter Sumechki, relictam vicecomitis Benger. Cum hac crevit divitiis et facultatibus, Schettariana obtinens et Bengeriana, quae postrema, habitis dono a fratre episcopo pecuniis, reluit Bengerianis successoribus, uti Megye et Szudovecz, in Guscherovecz quoque praetensiones viduae Schettarianae exsolvit. Sane connubio hoc fuit felicissimus, nedum ob bona et divitias, capitaliaque aquisita, sed ob uxoris prudentiam modumque agendi singularem, ut haec illam omnibus acceptam faciant, magisque commendent, quam formosissimas alias, quibus forma exitio est. Maturitas hujus dominae est singularis, nec facile describi potest. Multa etiam ab episcopo Braniugh recepit, ut praedium ad Ugram Ferluh vocatum, item pecunias in 8000 fl. pro emendis bonis Bogachevo. Peternum (sic! paternum?) unicum habuit in Dubravschak, reliquit filium Ignatium, superiore anno, ut notatum, cum parente suo baronem resolutum, fratrem Stephanum Zagoriae virum bonum in equestri statu relictum, qui ex uxore Magdalena Lukauszki filios Georgium et Joannem genuit; prior in regimine Adami Batthyan obiit, posterior sive Joannes potator, venator, luridusque mortem patris sui propinato illi veneno quaerebat, ab eodem ideo pulsus, nunc vagam ducit vitam. Antefatus baro et praeses veteri pompa in parte ob dictam illi in funere panegyrim a Jesuita Mathia Simatich, novo autem, quod noctu funus cum magna illuminatione actum sit, sepultus est in parochiali ecclesia S. Marci, sacello sanctorum Fabiani et Sebastiani, extructa per viduam ara ilia in memoriam, in sepulchro illi extructo. Quoniam reliquos inter sub moderno episcopo introductos abusus iste, etiam ex aquirendi appetitu, collaudante industriam episcopo, est introductus, ut ex cryptis non solum nudarentur cadavera vestitusque vendatur, sed projiciantur ex tumbis educanturque foras et quandoque projiciantur, quandoque terrae foris infodiantur. Tumbae autem vendantur precio leviori, cryptas altissime persolvere est necessum. Rem hanc, juri gentium repugnantem detestans, senex constituit, ut in sepulchro claudendo subito omni ex parte muro, super inductove fornice recondatur, quod haud secus viduae permissum est, quam numeratis pro facultate fl. rh. 30, expensis solutis in fl. rh. 80, ac demum obligatione erigendae ibi arae, pro qua etiam 300 fl. dedit; haec autem ideo, ut territi alii vel imitari defunctum negligerent in sepulturae modo, vel haberent exemplum, | 589 quo precio, quibusve modis abusus iste redimi debeat, neve populus a cryptis solvendis recedat. Abusus iste salvatur eleemosynae titulo, item exemplo tot maximorum virorum in bello pereuntium, quorum ossa projici solent.

(De familia Schettariana et Magdalenichianae viduae digna memoria.)

Meminisse hic etiam voluimus fatae Theresiae Alojsiae Schettar, jam viduae Magdalenichianae. Origo familiae suae inde summitur, quod abavus ejus settaceos vendebat, ut a schett croatico Schettar sit cognominatus. Vulgo credunt, eum inde divitias corradisse verum idem abavus, referente mihi fata Theresia scripturasque desuper habente, sive in campo post caesos Turcas epiphium unum aureis plenum reperit, sive a Turca

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.