Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 224 --

ordinatam, manutentura foret tanquam rem, quae aerarium regium sublevanda credebatur, consequenter indagaturam quis obsistat. Eo quidem magis, quod ipse conscriptor exstiterit et se exsolvi voluerit, caeteros autem privatos salario, sive demum populum illum, quen his non movendum scire, poterat. Cum enim populus ille oppido Kutinja et comitatui Posegano advicinaretur, in quo comitatu neque per quantum contributionale exhauriri semet lamentarentur, nec contra illud murmurarent, facile perspicere debebat, a se nec Monti Claudio hoc persvadendum, prouti nec persvasit. Exempla enim magis plebem movent quam verba. - Et in effectu, esto plena panegyri mensibus Octobri, Novembri, Decembri, plebi illi officiales odia contra conscriptionem instillavissent suamque protectionem depraedicassent, non solum ad speratam obedientiam et Raffajanarum regulationum acceptationem eos non moverunt, quin ad majorem inobedientiam. Consultationes occultas et privatas a plebe sibi impositas impositiones, quin qualiter occasione conscriptionis ad occultandas facultates suas subinstructi per officiales fuerint, homines ipsi prodebant et pandebant. Profecto vecturas, triturationem aliaque hoc jam authumuo deprecati sunt.

Porro occasione tumultus confiniariorum in sua contumacia plebs Montis Claudii est confirmata, atque, uti ferebat rumor et ego fide digne audivi, occisis jam officialibus in Szeverin, eo suos miserat deputatos, ut viderent, num ad confinia trahi possint, ibidemque lamentati sunt de oppressione officialium. Accedere quoque dicebantur ad Mihaljevich et Mikassinovich, quod mihi attamen compertum non est. Occasione autem rusticani tumultus, cum profugissent officiales, arcem ipsi tutati sunt, nec quidpiam eam laeserunt. Pastores nihilominus gregum dominalium revocarunt ad aedes suas, atque in apertam inobedientiam semet posuerunt, quamvis nec laeserint quempiam nec ullum damnum intulerint.

De his omnibus occultum voluere officiales non tam causa populi quam suimet ipsius, ne videlicet ipsi accusarentur. At notitiam quamdam videtur habuisse aula, sive ex cujuspiam denunciatione, sive demum subditorum horum lamentis, sive tandem ex conscriptionis praetenso gravamine. Comes equidem Altham in sua instructione habuit, ut de his subditis inquireret et indagaret. Quod et praestitit, uti a tot et tantis fidedignis viris mihi relatum est, quod in primo eos ad se accessu de Monte Claudio sciscitabatur, admirantibus interrogatis. Tum in dominum Raffay et officiales Erdoedianos invehi coepit graviusque invectus est. Qua re Schytaroczi perterritus, prodidit omnia, gratiasque praesidis est aucupatus, uti descriptum superius. Immo et istud patuit, dominum Raffay regulationem illam comiti olim Ludovico Erdoedy erhibuisse, prouti etiam viduae Ladislao-Erdoedianae, natae Illyeshazy, sed ab utraque partium rejectam fuisse, et dominum Raffay a vidua Ladislao-Erdoediana ideo plenipotentia |317 bonorum suorum fuisse exutum; comitem autem Ludovicum nec audire voluisse, quam rem partium harum officiales et secretarius comitis olim Ludovici dominus Mathias Plovanich testabantur. Sane uti in populo Montis Claudii regulationis Raffajanae aequalis ab omnibus non observatio magnum fuit scandalum, sic ipsorum officialium testimonio unus Raffay causa dicebatur, et eo magis deducebatur, quia mortem comitis Ludovici Erdoedy cum praemeditata illa regulatione exspectaverit et ipso mortuo primura stabiliverit. Qua ex re arguebat Altham et locumtenentis actualis Adami



Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.