Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Šižgorić, Juraj (stariji) (biskup 1437-1454) [1449], Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449, versio electronica (), Verborum 1087, Ed. Vincenzo Miagostovich [genre: prosa - acta officialia; prosa - epistula] [word count] [sizgorjdocumentasibenic].
Previous page

Next page

-- 57 --

angelum lucis et sepius sub mele veneris et sub ovina pelle lupinam exercet capacitatem, sub hoc sanctitatis colore gregem nobis commissum invadere dilaniare mactare aut disserpere possit, principiis obstandum curavimus; lubricus enim est, ut beatissimus Gregorius in suis Moralibus, antiquus serpens, qui nisi capite teneatur totus statim illabitur, januis enim reseratis faciliter patet ingressus, et Philosophus in primo de celo et mundo: parvus error in principio, magnus est in fine valde. Cum igitur nobis ex officio incumbat Dei honorem super omnia procurare, et ne dum peccata, scilicet etiam occasiones peccatorum prescindere evellere et extirpare, emunitatemque ecclesiastice libertatis pro posse tueri, ne ex nostro assensu animarum nostrarum adversario additum patefecisse videamur, nescit enim, ut inquit beatissimus Augustinus, justitia Dei patrocinium dare criminibus, de unanimi nostri Capituli matura deliberatione modum prefate provisionis nullatenus duximus acceptandum, scilicet ut, iuxta beati Petri apostoli dictum, obmutescere faciamus imprudentum dectractorum ignorantiam et presumptionem, et ne quisquam cum veritate suspicare valeat nos prefatam negativam dedisse pretextu cupiditatis vel avaritie, aut velle subtrahere manus adiutrices pro dicta fabrica sublevanda modis debitis et honestis, in presentiarum tres modos honestissimos predicte fabrice sublevatione dicto generoso Consilio anteponere curavimus. Primus videlicet est inquisitio voluntaria ut, iuxta Apostoli dictum, quilibet conferat ad hoc pium opus prout ex divina inspiratione destinavit in corde suo. Secundus modus est quem Illustrissimum Dominium in suis iustissimi exactionibus observat, videlicet, adhibere tantum pro centenario quantum Vobis videbitur, sub quo modo in presentiarum nos offerimus tansare nos et clerum nostrum in nostris substantiis et introitibus pro centenario in duplo illius in quo vos tansabitis vos ipsos. Tertius modus est ut relevetur dos seu fabrica prefate Ecclesie iuxta tenorem privilegii super inde confecti sub M.CC.XCVIII. indictione undecima, die XXIIII mensis Junij ex tunc quando primo dicta Ecclesia Sancti Jacobi insignita fuit titulo Ecclesie Cathedralis, et hec civitas sublimata extitit dignitate pastorali, q. f dicta Ecclesia habebit sufficientes expensas de propria dote unde eius fabrica absque gravamine alicuius persone particularis sufficienter et ample poterit sublevari. Vos igitur, o generosi et circumspecti cives, dignitate pastorali monemus et dilectionis affectu devotissime obsecramus, ut sub aliquo predictorum modorum vel sub

Previous page

Next page


Šižgorić, Juraj (stariji) (biskup 1437-1454) [1449], Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449, versio electronica (), Verborum 1087, Ed. Vincenzo Miagostovich [genre: prosa - acta officialia; prosa - epistula] [word count] [sizgorjdocumentasibenic].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.