Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

Secunda pars operis incipit, quae est de ornatu et amplitudine aedifitiorum.
C. I

Dicturus de ornatu aedifitiorum quibus decorata est urbs Ragusina, sciendum est ipsorum duo esse genera, unum extra urbis moenia, alterum intra. Utrumque autem in privata et communia partitur. De privatis vel nobilium vel plebeyorum[ERROR: no reftable 1:] palatiis et domibus, quae tam extra quam intus existunt, singularem 18 ullam mentionem nemo a me moretur, nam de eis tacere institui tum propter longum dicendi ordinem, qui fiendus esset tum ne quisque de me iure queratur, quod forte rem eius suatim non descripsissem, longam enim et duram provintiam summerem, si eius modi rei animum applicarem. Tantum dicere queo, in urbe et extra multa fore palatia et domus perpulchras, diceres eadem materia et eodem uno deformicatore et uno fere tempore omnia structa fuisse et aedificata. Et multae domus foris speciales mirae pulchritudinis, valoris magni et ample magnificentiae, quae merito quamque bonam urbem etiam Italiae et presertim Tusciae plurimum decerent et decenter ornarent, de quibus haec sufficient. De communibus ergo loquendum est, ex quibus quaedam divino cultui, quaedam autem commodis communitatis deputantur. Quae divina dicuntur dupliera sint, haec quidem foris, illa vero intus existunt. Illa primum ista deinde describam et non omnia, sed quae digniora videntur.

De templis sacris, quae sunt extra Ragusium. Cap. II

Cum Senatus Ragusinus augendi sui imperii cupidus, et amator fidei catolicae de bonis aerarii emisset a quibusdam dominis convicinis quandam regionem, quam Canalis vocant ut imperio suo aucto augeretur et fedes catolica, quoniam ea gens scismatica, vel infidelis erat, eo loci aedificatum est Senatus 19 sanctione quoddam fratrum minorum monasterium, quorum opera, ut fertur, gentes illae antea scismaticae fidem veram et catholicam receperunt. Est deinde quoddam monasterium monachorum Sancti Benedicti, quod Sanctus Jacobus dicitur, quo saepius itur per terram deambulandi[ERROR: no reftable 1:] causa; distat enim ab urbe fere mille passibus. Est autem abbatia ecclesia parva devota et locus amenus et delectabilis, ubi dietim oratur ab abbate et monacis. Juxta locum hunc in quadam insula, quae appellatur Lacroma[ERROR: no reftable 2:] aliud extat monasterium et abbatia monacorum nigrorum vestes sancti Benedicti, quae quidem amplissimos habet introytus. Sunt ibi templa beatissimae Virginis Mariae et Sancti Benedicti, ac habitatio monacorum, qui plures sunt et quoddam hospitali pauperum laycorum, qui ex introytibus abbatiae nutriuntur. Ea tota insula monasterio subest, in qua sunt multae vineae, boni vini, fertiles orti et viridaria pulchra. Nemo eam colit seu habitat exceptis abbate, monacis et illis pauperibus; nec est in ea aliqua domus alia a contentis cum monasterio. Illuc cum tranquillum est mare, interdum eunt cives et advenae, tum devotionis, tum recreationis animorum et corporum causa. Sunt et aliae ecclesiolae, ut Sanctae Ursulae et Sanctae Barbarae et aliorum Sanctorum in Breno[ERROR: no reftable 3:] et aliis locis quae orientaliem plagam respiciunt 20 de quibus plura minime apparuerunt dicenda propter earum parvitatem. Alia insula est occidentalem regionem aspiciens, quae Daxa dicitur,[ERROR: no reftable 4:] ubi tantae devotionis et ornatus mirandi est quidam conventus ordinis minorum de observantia, quod cum devotissimis locis seu etiam conventibus ornatis Italiae aequa ratione potest comparari. Ad eum locum se fratres, qui in eo morantur devotissimi sereno mari itur aliquando, ut cum illis servis Dei homines aflictionum et turbationum suorum remedia divina consequantur et animorum tristium medellam suscipiant. Habitat autem nullus ibi, nisi ipsi fratres pauperes, qui regulam seraphici Francisci servantes victum et vestitum mendicant. Extat alia insula, cui Sanctus Andreas de Pelago nomen est,[ERROR: no reftable 5:] quoniam in ea ecclesia est sancti Andreae devota, quam colunt monaci nigri sub priore, ubi solitus erat viros honestissimae vitae residere.. Hanc describere aliter nequeo, quoniam illuc nunquam perexi. Possem et conventum fratrum minorum in Slano[ERROR: no reftable 6:] consensu Senatus Ragusini aedificatum pro salute animarum personarum eius regionis quae etiam scismaticae erant, huic loco inserere. Sed iam insulas relinquere statui et partes ab urbe multum remotas, ut aliquibus ecclesiis nominatis, quae foris sunt, civis efficiar.

21

Est quaedam ora, quae dicitur Umbla,[ERROR: no reftable 1:] per terram tribus milliaribus, per mare vero octo distans ab urbe. Hanc distinguit quoddam canale amplum abundans piscibus et latum ac canale magnum Venetiarum. Ab utroque latere pulchre sunt vinee et domus private cum viridariis. Sunt et domunculę rusticorum, qui ibi morantur vineas colentes et pisces capientes. Ibi est quidam pulcher et ornatus conventus fratrum minorum vicariatus Bosnae et ecclesia devota, ubi degunt complures fratres pauperis vitae. Est etiam ibidem quaedam ecclesia sancti Stefani, cuius curam gerit unus sacerdos. Huic contratae contigua est regio quaedam Gravosia[ERROR: no reftable 2:] nomine ubi tutissimus et amplissimus portus cernitur adductus in modum archus, multis vineis fertilibus, palatiis magnificis et viridariis pulcherrimis circum ornatus, ibi est quaedam devotissima ecclesiola Sancti Blasii, ad quam concurrunt fere omnes Ragusini vel iter ituri aut alicunde venientes, ubi devote missam audiunt, se sibi committentes, vel gratias de se salvis agentes. Nam magna subsidia mari et terra suscipiunt a Deo ex devotione vel votis factis ei cappellae ad honorem Sancti Blasii. Sunt et Gravosiae 22 Sancti Martini, Sancti Michaelis, Sanctae Fuscae ecclesiae et plurium alium sanctorum quas transeo. Fuit etiam eo loci aedificata quaedam nova ecclesia Sanctae Cruci et beato Nicolao dedicata meo tempore cum conventu seu monasterio, in quo Deo servire aedificantium sententia debebunt fratres praedicatores, qui observantiam profitentur et servant, sed cum haec scripsi, nondum colebatur, quoniam non erat perfectus. Sunt et aliae plures ecclesiae parvę a Gravosia, quae ab urbe distat terra uno milliari et medio, aqua vero quatuor vel circa ad civitatis moenia, quas omnes tacite pretereo, quoniam de aedifitiis civilibus iam verba fienda sunt. Satis enim honoris et commendationis locis, insulis et ecclesiis, quae foris sint et circum circa meo iudicio tributum est.

De pulchritudine murorum et turrium et numero iannuarum et stratis soleatis. Cap. III

URBS Ragusii montibus et mari circundata, quo ab inimicis tutor fieret, murorum grossorum et alte levatorum fortissimo vallo est munita. Turres frequentes et caetera pro fortitudine civiumque securitate 23 opportuna ordine summo statuerunt, et aedificarunt ipsius possessores. Habet portum chatenis ferreis grossis clausum, quem intrare nulli licet, nisi prius obtineatur a dominis licentia. Qui in eo portu intra scilicet chatenas fuerint, piratas aut violentiam non timent. Quatuor eius sunt ianuae fortissime, quarum duarum exitur et intratur per terram, duabus vero aliis per mare. Platea vero urbis lata decenter iuxta amplitudinem civitatis existentis ad modum chonchae longae lateribus tota soleata est. Sicque omnes viae principales, quo pacto Venetiarum calles et viae soleati cernuntur. Hanc urbem cum multum ornent aedificia privata pulchra et magnifica, maxime tamen honore et commendatione dignam efficiunt aedifitia communia, de quibus dicendum est. Eorum quaedam, ut prius distinctum est divinis cultibus, quaedam autem communitatis operibus decreta sunt. Prima initio, secunda deinde scribam.

De ecclesiis Ragusii et primo de templo S. Mariae. Cap. IIII

Quoniam omnis bona civitas quandam principalissimam 24 pro cultu divinio domum habere consuevit, quae aliorum urbis templorum caput extiteret, ut quondam Hierusalem templo Salomonis gloriabatur, et nunc quaeque civitas principale prelati et catedrale templum habet. Ne urbs Ragusii eo honore privaretur, magnificam, pulchram et ornatam aedificarunt ecclesiam catedralem sub honore beatissimae virginis Mariae sanctissimae matris domini Jesu, redemptoris nostri. Volueruntque et firmo decreto instituerunt antiqui patres, ut, quemadmodum Beatissima Virgo omnium fidelium mater et refugium est, sic haec ecclesia suo honori et nomini dulcissimo dedicata omnium ecclesiarum urbis et districtus Ragusii mater et caput haberetur. Placuit et Summis pontificibus sacrosanctae Romanae ecclesiae, ut haec foret metropolitana ecclesiarum seu episcopatuum Catarii, Tribunii, Stagni et Curculae. Et ipsius pastor et rector archiepiscopus diceretur, ut episcoporum princeps uno nomine intelligeretur. Erat autem Ragusii archepiscopus tempore suae edificationis dominus Andreas de Luca. Ipsius 25 pulchritudinem et ornatum brevibus verbis complectar, longitudinem aut latitudinem omnino preteriens. Parietes lapidibus non terreis, sed, ut communi nomine utar, vivis diligenti cura mensuratis et multo studio perpolitis aedificati sunt, exterius habentes columnulas circum unde facilis est gressus et deambulatio circa templum. Transcendit autem locus iste in modum deambulatorii medium altitudinis murorum, cum multis diversorum animalium simulachris muris insertis, cohopertura ipsius plumbea. Tres habet iannuas, unam magnam et principalem, qua ut plurimum ingrediuntur et exeunt matronae et praesertim iuvenes et sponsae et continuo processiones, alteram ab uno latere ea paulo minorem, qua solent in maiori parte ingredi et egradi viri, cuiusvis conditionis existant; altera ab alio latere statuta est secunda paulo minor, per quam intrant et exeunt plerumque dominus archiepiscopus et quidam canonici, ac antiquae matronae quae apud eam ianuam intro divina audiunt officia. Navem habet et latera, quae columnis magnis et grossis a navi ecclesiae dividuntur. In lateribus sedet 26 sexus foemineus. Navis autem divisa est in locum qui antiquitus dicebatur Sancta Sanctorum et nunc chorus et locum populo et universitati secularium concessum, ut ibi stantes et orantes divinis vocibus intendant. Hic est sedes domino rectori urbis deputata et quaedam subsellia pro caeteris masculis. In choro vero sunt loca canonicis et sacerdotibus assignata, in quibus tamen interdum aliqui seculares praesertim nobiles divina audiunt. In summitate est altare maius choopertum pulchro ciborio super quatuor columnis ornatumque est ditissima pala seu anchona argentea. Iuxta hoc extat catedra lapidea quaedam, ubi dominus archiepiscopus vel missam audiens vel eam celebraturus audit, sedet et moratur. Ab alio altaris latere est quaedam bancha lignea lapide circundata, ubi sedet sacerdos cum diacono et subdiacono. Extra seu infra chorum scilicet in loco populi est quoddam pulpitum amplum super columnis miro artifitio formatum, sub quo est quoddam altare parvum lapideum quidem ubi cantantur epistolae et Evangelia, ac populo festa nuntiantur et indicuntur ieiunia. Estque fons baptismalis. Solum enim 27 in ea datur baptisma, cum nulla altera sit Racusii ecclesia parochialis. Tota est soleata seu pavimentata vivis lapidibus diversorum colorum. In parietibus utriusque alae testamenti veteris hystorias et novi figuras aspicimus. Fenestre omnes et parvae et magnae vitreae cum sanctorum imaginibus colorati sunt, universa est architectis pulcherrimis et altis ornata. Nam navis architecti magni et alti usque ad velamen ecclesiae videntur. Sed super alarum columnis aedificati cernuntur architechti, super quorum altero structa strecta est quaedam non tam pulchra quam devota capella, in qua multorum sanctorum reliquiae argento ornatae servantur, et praesertim pannus albissimus, in quo involutus fuit dominus dominus noster Jesus infans, cum ipsum in ulnas recepit Simeon propheta dicens: “Nunc dimittis servum tuum domine.” Hic pannus sanctissimus in quoddam tabernaculo cristalino tenetur, qui proiectus in igne comburitur et combustus inde tractatus albior et mundior et integerimmus invenitur. Habentur etiam ibi et inter caeteras reliquias devotissimas diligentissime custodiuntur brachia duo sancti Blasii, in quorum uno clare vulnus recens pectinum ferri miranda res 28 cernitur, diceres heri factum fuisse. Super hac capella structi sunt alii et superiores architecti usque fere ad operturam inferiorem templi. Sunt et in hoc templo organa quae diebus solemnibus in missa et vesperis pulsantur a quodam huius rei causa premiato. Est domini nostri Jesu Christi pendentis in cruce forma argentea staturae communis, in cuius lateribus est scilicet in uno Sancti Jhoannis in altro matris domini figura argentea inaurata. Nunc non est sacristia sed loco post altare utuntur vice sacristiae, qua tamen usque ad paucum tempus canonicorum et procuratorum ordine aedificari debet. Sunt in ea praeter altare primum, ad quod ascenditur quatuor gradibus tribus lapideis et uno ligneo, quinque alia altaria super quibus dietim complures missae a sacerdotibus et capelanis celebrantur. Quibus omnibus prestantissimam dixerim esse et pulcherrimam istam principalem et metropolitanam ecclesiam, de cuius principatu in tertia parte operis mihi dicendum reservo, nunc de aliis dicam ecclesiis, quae Sanctam Mariam respiciunt.

Descriptio templi Sancti Blasii. Cap. V

Cum Racusii protector divinus et libertatis ac suae pacis custos 29 post Dei clementiam sit gloriosus episcopus et martir Sanctus Blasius, in eius honore et nominis titulo de bonis errarii communitatis apud eorum logiam (quoniam nullus in urbe locus aptior, aut pulchrior habebatur) ornatissime fabricatum fuit quoddam templum amplum, quam potuit fieri eo loci, lapidibus non lateribus valde limatis, et debita mensura coniunctis, choopertum plumbo soleatum lapidibus vivis quadris diversicoloribus, distinctum in navem et alas cum columnis grossis et altis, super quibus architecti videntur, cum deambulatorio extrinsecus columnulis decorato et multis lapideis animalium imaginibus, quae foris circum circa muris sunt insertae. Navis in chorum sacerdotum, ubi est altare maius cum anchona argentea pulcherrima et ciborio, distinguitur et locum inferiorem pro populo, ubi sedes habentur lapideae tabulis choopertae domini rectoris et caeterorum virorum, quoniam mulieres, quando accedunt, in aliis morantur. Finestre vitreae omnes. Simulacrum Christi crucifixi argento fabricatum aspicitur et ut unico verbo dicam, ammove multitudinem altarium, magnitudinem aedifitii et capelas, seu capelam reliquiarum et videas hanc ecclesiam Sancti 30 Blasii, forma et ornatu similem ecclesiae principali. Est praeterea quaedam altera ecclesia pecuniis communibus aedificata ad honorem sanctorum martirum Petri, Laurentii et Andreae, quorum corpora referentibus ipsis et ipsorum divina revelatione apud Catarum per Ragusinos inventa et accepta Ragusium summa cum devotione delata fuere et eis id templum fabricatum. Haec duo templa diversis temporibus fuerunt aedificata ob gratias agendas, quoniam cessavit tunc pestis duplex, una scilicet quinto Julii, altera die septimo. Habetur et aliud templum Sancti Stephani prothomartiris valde devotum, ubi servatur sanctarum Petronillae filiae Sancti Petri et Domitelae corpora et aliorum sanctorum copia grandis reliquiarum argento inaurato ornatum. In capela conservationis earum saepius morbo caduco aegroti et spiritibus malignis vexati illorum sanctorum et sanctarum meritis et intercessionibus liberantur et aliis diversis languoribus interdum multi sanantur ut mihi a fide dignis nobilibus et antiquis ac doctis canonicis multotiens dictum extitit. Duo habentur conventus mendicantium, unus Sancti Dominici, alter Sancti Francisci, quorum pulchritudo et ornatus longe dispar est. Praecellit enim minorum locus, qui 31 pulchrum et amplum dormitorium habens orto magno decoratur, est cisterna et aqua fontis architectis delectabilibus fundatis super claustro inferiori in cuius medio crescunt olera in quodam ortulo, ubi sunt lauri et aranciorum arbores. Ecclesia vero sacristiam magnam possidens est prestanti altari magno, cum anchona seu pala argentea plurimi valoris. Ascenditur ad altare aliquibus gradibus lapideis. Chorus magnificus est superior et inferior. Plura altaria et campanile pulchrum cum optimis campanis id templum decorant. Soleatum est cadaverum sepulchris. Conventus vero sancti Dominici orto carens aeque ornatum aut amplum cubicularium habet, nec architectos, nec illi aequam sacristiam nec chorum illi comparandum, nec simile altare maius, quamvis pulchrum existat, nec tantam aquae abundantiam. Nunc palam non habet, sed iam pene facta est, quam cum habuerit, non invidebit minorum anchone. Campanile nondum completum in dies crescit, quo perfecto sententia fratrum, ut plures et binae habeantur campane. Soleata est ecclesia sepulchris mortuorum. Altaribus aequatur illi et 32 longitudine ecclesiae magnitudine et amplitudine. Pulsantur organa quae apud minores tacent. Pluribus et pulchrioribus vestibus divinis et calicibus exundat, hic Sancti Dominici conventus, ad quem magna populi multitudo concurrit dietim, ut missas audiat. Comparatione quadam haec duo loca descripsi, non quidem ut alterum extollerem, aut alteri derogarem, sed ut rei veritatem describerem potius. Plura de ipsis potuissem dicere, sed quo brevis sim, haec sufficient. Multae sunt Ragusii item ecclesiae et capelę, ut ecclesia Sancti Petri architectis et in cruce ad morem antiquorum fidelium graecorum aedificata, inferius in medio et super altaria et capelas devotas habens. Et binae sancti Nicolai ecclesiolę, Sancti Marci et aliorum multorum sanctorum, quas ne legentibus tedium afferant, tacitus dimitto. Cum autem in his omnibus ecclesiis vivant sacerdotes et viri religiosi. Sunt praeter haec septem dominarum monalium loca seu monasteria. Quinque scilicet ordinis beati Benedicti, unum ordinis patriarcae Dominici et unum aliorum omnium pulcherrimum et amplissimum devotissime virginis sanctae Clarae, discipula quae fuit sancti Francisci 33 ubi solum nobiles Ragusinae virgines Deo dedicantur ut plurimum. De his Dei templis, et orationum locis communibus, quibus decoratur Ragusium, satis dixisse videor, a quibus transeundum est ad descriptionem communium aedifitiorum, quae communitatis offitiis secularibus debentur.

De aedificiis communibus secularibus, et primo de palatio. Cap. VI

Sicut in urbe una principalis domus divinorum requiritur, a qua caetera Sanctorum templa dependeant, ita inter aedifitia communitatis unum est necesse, ut habeatur principale palatium, ubi presidentis urbi sit mansio, et conveniat regentium multitudo, et iura reddantur, ac deliberationis consciliatione fiant. Cum igitur in MCCCCXXXV, nocte qua immediate festum sancti Laurentii martiris sequitur, Ragusii palatium latum et amplum, quod antiquitus castrum fuerat, cum aliquibus turribus, ignis consumpsisset, et omnes fere munitiones et arma cuncta, quae pro defessione urbis et armamento galearum ibidem conservabatur, omnibus illis impedimentis defensivis armativisque in paucissimis mensibus liberalissime pulcherrime, ac magnificentissime 34 renovatis et abundantius reformatis, statuit regimen Ragusinum palatium id magnificentior structura reaedificari expensis non parcendo, ac maiorem partem prioris castri, quam ignea flamma non consumpserat, usque ad solum planum prosterni prothomagistro quodam magistro Onofrio Jordani de Lacava regionis Neapolitanae. Muri fiunt lapidibus vivis egregie laboratis, et sculptis ornatissimi, cum architectis magnis fundatis super columnis altis et grossis, quae ex Curcula per mare vectae fuerunt. Sunt illarum columnarum capita seu summitates magno studio sculpta. Sunt quinque columnę grossae integrae, duae autem alterae medietates, una uni turri affixa, altera alteri; in prima sculptus est Aesculapius artis medicinae reparator, id persuadente singulari pöeta et litterrarum doctissimo Nicolao de Laziria nobili cremonensi viro procul dubio magni ponderis, et inter doctos dignis eius meritis approbato, qui, ut suae patriae dissensionibus paululum cederet, cancelariatus Ragusii onus gerere, et pati disposuit, ac nunc patitur. Hic enim cum scivisset, et suis litterarum studiis didicisset, Aesculapium Epidauri 35 quod nunc Ragusium dicitur, oriundum fuisse, summo studio ellaboravit, ut insculperetur illius symulacrum, cui epitaphium metricum muro infixum edidit. In quadam columna introytus palatii sculptum videtur primum aequum iuditium Salomonis. In quodam angulo ianuae principalis habetur rectoris iniurias audientis similitudo. In introitu Minoris consilii, de quo postea fiet sermo, est quaedam iustitiae sculptura tenens breve, ubi sic segitur. “Iussi summa mei sua vos cuicumque tueri”. Erit in eo palatio aula magna quaedam pro consessu omnium nobilium Ragusii in Senatu generali, ubi consciliativae futurorum deliberationes capiuntur. Erit locus pro Consilio rogatorum, et pro Minori consilio, habitatio perpulchra domini rectoris, sedes pro consulibus, qui iura civilia decernunt, et pro iudicibus dantibus poenas scelestis. Habebunt et locum proprium scribani qui notarii dicuntur, et ii, qui cancelarii nuncupati sunt, et quidam scriba Sclavus. Erunt loca pro littoribus, pro fascibus,[ERROR: no reftable 1:] pro captivis recludendis, et vitiosis torquendis, pro armis, impedimentis, et caeteris tutativis et armativis munitionibus conservandis. Et 36 multa alia in ipso erunt, quae describere non valui, quia dum scripsi, actu fiebant, et solum quidam architecti super columnis fundati cernebantur, sed quae fienda fuerant, a prothomagistro collegi. Huic palatio adheret domus quaedam communis, quam bladorum fonticum[ERROR: no reftable 2:] appellant, divisum quidem per solaria et cameras inferiores, ubi locatur, et venduntur et blada et legumina. Ei autem contiguus est arsenatus[ERROR: no reftable 3:] galearum domus, in qua triremes pulchre et biremes resident, quibus armatis, cum opus fuerit, utuntur Ragusienses, vel ad honorandum aliquem magnum principem, vel ad piratas libentius Ragusiensium navigia ditissima depredantes capiendos, vel expellendos aut demum in metu et timore tenendos. Ipsi arsenatui seu domui custodis ipsius, qui admiratus dicitur, proximus est locus gabellae ponderis[ERROR: no reftable 4:] omnium mercantiarum, quae cumulatim aequi libris venduntur. Hinc ad locum, qui dicitur gabella seu doana grandis, est quaedam via lata, sed unitur architecto, qui quandam ianuam olim urbis cooperit. Est et alter locus ibi prope, qui spongia vel potius mercantiarum extimatio, quae in ballis extra feruntur, communi nomine 37 ab omnibus nuncupatur. Hanc domum antiqui struxerant amplam cum cisterna et cameris et porticibus semotam quidem a vicinia, ut advenarum hospitium existere. Haec sunt aedifitia communia coniuncta quodam modo principali palatio, de quibus satis dictum sit, cum ad alia communia aedifitia deinceps pergendum iudicarim.

Descriptio loci disciplina scolarum, videlicet grammaticae. Cap. VII.

Quoniam quaeque civitas duobus praesertim crescit, servatur, et defenditur, armis scilicet et prudentia, qua sine nullum regnum, nulla civitas, nulla denique domus perstare potest, et servari; post loca principatus, reipublicae et armorum visum fuit mihi dignum fore, ut locum disciplinę describerem, quem in hunc locum servavi, non ut quis credat me arbitratum fuisse pluris arma extimanda, quam rerum et ingenii prudentiam, quoniam parvi sunt foris arma, nisi fuerit consilium domi. Vincimus enim potius ingenio, quam armis. Nam communi omnium philosophorum sententia, PRUDENTIA vires superat. At cum palatium ut caput urbis existat, cui aedifitia nominata coniunguntur per unius alteri adhesionem id cum hiis praescripsi. Et nunc scolas doctrinae et discipline 38 describam, quoniam pulchrum est aedifitium et ornatum eo loci. Ego Ragusium veniens in MCCCCXXXIII de mense Junii, ut iuvenes et adolescentulos erudirem in scientia et urbanis moribus, quibus satis atque etiam satis indigebant, et utinam multi nunc non indigerent, nullum locum disciplinae et eruditionis proprium inveni, quo quippe non potui non ammirari ob famam urbis istius, quae per orbem amplissima est. Tuncque ratione honoris et fame Ragusinorum, qui eius loci carentia scientiarum parvipensores videbantur, nec non et mei ac post me futurorum magistrorum scientiae et scolarium commoditate dominis Ragusinis, diligenti cura persuasi, quo constituerent proprium aliquem locum decentem. Ex quo cum eo tempore exaudiendum me duxissent, eorum consiliis approbantibus decretum fuit, ut quaedam domus quondam armorum sedes doctrinae cederet, et disciplinae eruditionis, ac prudentia habitaculum efficeretur. Sicut autem olim Athenis Ariopagus locus disciplinarum, et nunc in almis literarum studiis Italiae scolae docentium remotae sunt a strepitu, qui studio inimicatur, ita ista ipsa domus circumquaque vicinis caret. Bina ibidem sunt solaria, seu pavimenta, unum infra, ubi quaedam camera 39 cum ornatissimo scabello provectis aetate audituris deputata. Alterum super, ubi cuiusvis aetatis adolescentuli docetur. Extat eo loci chatedra magistralis alta et magna laboratisque lignis ornata, circa quam reponuntur libri in quibusdam videlicet quatuor bancis cum clavibus aptis. Sunt deinde sedilia scolaribus apta et scamna super quibus legitur et scribitur. Capax est id solarium, quod desuper tabulis pavimentatum est discentium CLX, apte sedentium, fenestris magnis tribus super gaudet, quibus lucet et illuminatur domus. Si flaverit Auster difformis sospitati defenduntur scolae a moenibus civitatis. Sin vero Boreas frigidissimus, adversum eius frigiditatem clipeus est extimatio mercaturarum superius nominata, et bonae fenestrarum ianuae. Ambo solaria sunt lateribus pavimentata. Studetur autem in superiori, ne quovis pacto impediantur vel docentes aut adiscentes strepitu, qui interdum fit a Morlachis ementibus sal quod sub scolis venditur, et portitoribus onerum in platea morantibus. Huiuscemodi rumor paulisper derogat mea sententia eius loci aptitudini.

40
Descriptio logiae seu teatri communis. Cap. VIII

Quoniam vero unicuique urbi convenit aliquem locum communem habere, qui sit curarum quotidianarum remedium, et quo simul apte conveniant viri graves et nobiles. Ideo struxerunt antiqui nobiles Ragusini quandam logiam seu teatrum in medio plateae satis latam et longam fere quadram, quae circundata murilo quodam introytum et exitum duplicem habet. Intro circumcirca sunt sedilia lapidea tabulis cooperta illi murilo adherentia. In hac cum esset aperta coelo, est quaedam alia logiola tegulis velata cum alio murilo circum, cui in orbe extant similiter lapidea subsellia cum tabulis, haec quae cooperturam habet, quadris lapidibus albis et rubeis est soleata, in summitate videlicet in muro et trabibus figunt magnates tabulas cum eorum armis, et praesertim Francigenae, et Anglici ac Teotonici principes Ragusio transeuntes ad sepulcrum sanctum domini. Altera non tecta lateribus quadris soleata est, mediantibus quibusdam lineis lapidum vivorum latis unum palmum. Circum istam exterius communiter venduntur olera. Deambulant 41 et sedent, et invicem ratiocinantur in ea de more et antiqua consuetudine nobiles Ragusini et advenae. Reliqui vero raro eam adeunt. Quare quidam ulterius non considerantes eam consuetudinem, vitio arrogantiae saepius damnant. Hi tales, si meas confutationes aut responsiones, quibus in hac re usus fui viva voce, cum Venetias ivi tempore pestis, aliquando audirent, aliter dicendum iudicarent. Nolui vero eas hic annotare, cum eo pacto res laude digna sit comendando, ne qua latera pars vituperetur. Quoniam igitur huiusmodi confutationes plenę fieri nequeunt sine forte aliquorum indignatione, potius tacere institui. Coruptione enim naturae res ita in angustum, seu, ut verius loquar, in tantam insolentiam adducta est, ut in vestibus credatur nobilitas, dignitas, et honor, non autem in virtute, aut bonis moribus, aut meritis parentum, quod reprobant omnes de vita humana et nobilitate rectis sermonibus sancientes. Dictum igitur sit de logia, in qua etiam luditur ad schachos, et aleas praesertim in minori. Deinceps et ultimo huius partis loco de aquęductu, et fonte dicendum est.

Quibus auctoribus et magistris fuit conducta aqua fontalis. Cap. VIIII 42

Dixi superius civitati peropus esse, ut salutari elemento aquę potabili abundet. Volens autem aquae affluentiam Ragusinam designare, diligenter notavi, tribus afluere aquarum generibus Ragusium, scaturientis scilicet, cisternarum, et fontis communis, de quo nunc agere decerem. Cum fere singulo anno sicitate et pluviarum carentia accideret, in cisternis aquam bibilem Ragusii haberi non posse, et aqua scaturiens potui esset inimica, quia parum salsa, providebat Senatus Ragusinus, ut mari im barcis aqua dulcis ex molendinis ab urbe distantibus sex miliaria vel circa veheretur singulis diebus, quam et pauperes et divites, et advenae pecunia emebant et bibebant. Habebat praeter hoc barcarum quaelibet a communitate certam provisionem, in qua ducati plures communitatis quolibet anno expendebantur, et tamen populo plene aut abundanter non satisfiebat, quinimmo vel tempestate maris, aut conducentium malignitate, vel inertia saepius aqua haberi propriis pecuniis non poterat. Unde languebant omnes. Voluit autem optimus Deus sua infinita clementia huic indigentiae subvenire, nam cum forent fienda palatii iam descripti architecta assentientibus Ragusinis, qui palatio aedificando 43 praeerant quidam Andreutius de Bulbito Apulus ministrator negotiorum Jacobi de Cotrullo Ragusiensis plebei olim tenentis zecham Neapolitanam ab tunc serenissima regina Jhoanna, ordinante videlicet ipso Jacobo viro utique magni ponderis et prętii, quanquam foret plebeius, conduxit quendam magistrum Onofrium Jordani de Lacava optimum architectorem, prius a Jacobo ut veniret oratum. Cum vero ipse Jacobus ante eorum adventum mortem obiisset, hocque compertum fuisset, ambo ad lucra et damna facti socii Ragusium venere, ubi ipsis tunc de architecti convenire non potentibus, asserentque ipso Onofrio se faciliter conducturum quandam aquam scaturientem Zoncheti[ERROR: no reftable 1:] distantem ab urbe octo millibus passuum, vel circa, tum necessitate cogente, tum urbis ornatu, Senatus consulto ellecti fuerunt huic rei scilicet aquaeductu compositores viri nobiles, Paladinus Jacobi de Gondola, et Marinus Michaelis de Restis, quo cum Onofrio et Andreutio de pecuniarum quantitate convenirent, et pacta cotraherent, pro commodo et honore urbis, postea per Senatum examinanda, et pro ipsius libito vel confirmanda vel renuenda. Illi igitur nobiles cauti et prudentes cum audirent quosdam hanc rem pene impossibilem extimare, unde metuebant 44 errarium passurum esse inanes expensas ea prudentia cum illis convenerunt, ut tuto fieret et sine quoquam pecuniarum communium periculo. Illi enim advenae tantum damna ex pacto substinuissent, si aquaeductus ad vota non successisset. Pro hoc tamen excellenti bono urbi suae conferendo nullis expensis pepercerunt Ragusii nobiles, qui illis pro aquaeductu eorum sumptibus usque intra urbis media fiendo liberalissime dare convenerunt ducatos auri M/VIII CCL. domum unam in urbe affictus XXX aut XL. iperperorum, aliquas tabulas aut celegas, ac etiam licentiam vina prohibita conducendi, scilicet singulo mense mensuras CC. quas quinqua appellant. Feceruntque eos cives, quo ad solutionem datiorum pro eorum mercantiis, vel intro vel extra mittendis, dantes eis primo ducatos auri mille cum fidei iussione tamen, ut asserebatur in pactis, et ut brevi dicam eis actum fuit, quicquid postularunt, ne tanto bono et honore careret civitas. Domino igitur annuente feliciter perfectus est aqueductus, pro cuius receptaculo et emissione pie, liberaliter, et magnifice apud monasterium Sanctae Clarae (quia ibi amplius fuit spatium) situs, fundatus et perpulchre fabricatus est fons,[ERROR: no reftable 2:] volvens in circuitu passus XVIII altitudine quinque, latitudine vero sex, lapides extrinsecus vivi politi 45 et mensurati sunt, diversa affixa videntur super quibusdam columnis parvis animalium simulacra. Scaturit aqua XVI foraminibus, unde XVI personae simul lympham auriunt. Brachio distat a fonte circumquaque murilus quidam, amplis lapidibus montanis diligentissime laboratis connexus. In cuius medio cadit aqua ex foraminibus continuo prosiliens. In summitate esse debet quaedam concha lapidea voluens palmos viginti unum, in quam fluet aqua ex octo capitibus drachonum sculptorum in lapide quodam, qui erit altior illa conca, et in summitate illius lapidis erit alius lapis ex quo saliens rorabit liquor aqueus. Ibi erit locus vellatus, ut mulieres clam aquam accipiant, et aquae receptaculum pro equis potandis. Ascenditur ad fontem tribus gradibus lapideis in toto circuitu. Fiet et alter fonticulus apud doanam ponderis, ubi est aliquale spatium. Dantur autem dicto Onofrio pro lapidibus et eis poliendis et caeteris necessariis huic fonti yperperorum tria millia. Nam priori conventione opera murandi fontem et fonticulum Andreutii et Onofrii sumptibus fieri debuerant. Hic fons seu aqueductus super omnia aedifitia communia et privata urbem mirifice ornans, et multos in ammirationem ducens fuit opus piissimum populi subventione, liberalissimum tot pecuniarum 46 expensis, et magnificum extat ornatu, et eccellentia aedifitii. Sed cum haec aqua Dei piissima nutu sic feliciter in urbe haberetur, ad alia super ipsam aedificanda impulerunt eorum animos domini Ragusini. Nam diligenter animadversi, tempore siccitatis blada ad molendina farinam fieri non posse, unde universa multitudo maximo incommoda patitur et graves expensas, docente Onofrio et se offerente rem perficere, decreverunt intra vel iuxta urbis moenia plura fabricare molendina, et si visum postea fuerit, item fullones pro pannis laneis fullandis, quae ut divinis auxiliis exequi possent, aliam quandam aquam scaturentem in eo aquaeductu pluribus expensis reduxerunt, altiores etiam fieri debent muri canalis aquaeductus, qua in re communiter creditur expendi debere ducatorum auri quatuor aut sex millia. Qui Senatus consulto ex deposito uno accipietur quod congregatur et cumulatum est pro expensis fiendis tempore bellorum, si quando emergerent, ne cives sui per id tempus quovis modo privatis pecuniis gravarentur; o salutare depositum patriae defensium, o rem hanc et expensas perpetua commendandas saeculorum memoria. Quid enim eo salubrius? aut hiis memorabilius fieri potuit? Possem etiam domus communitatis, quae utraque parte platea existunt et domum lanifitii extra portam Pillarum positam describere. Sed quia ille ad publicum incantum 47 de quinquennio in quinquennium privatis personis, videlicet mercatoribus et artificibus mechanicis praetio locantur, de ipsis mentionem ulteriorem facere postposui. In eis enim non fiunt publica opera, quin immo potius conducentium privata negotia. Potuissem et memoriae tradere quaedam hospitalia, et praesertim id, in quo educantur pueri, ex adulteriis nati, quod hospitale pietatis dicitur. Pium namque est eos sic pie nutriri, et colligi, ne iniquae matres verecundia motae illos innocentes suffocarent, quod in multis urbibus fit, in quibus eius modi locus pietatis non invenitur. Sed quoniam nimis longus foret meus dicendi processus, ideo haec dicta sufficient de aedifitiorum ornatu.

Explicit pars secunda.
Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.