Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Incipit tertia pars de politia Ragusina.
Cap. I
DICENDI ordo postulat ut de politia Ragusina recte a legislatoribus instituta iam loquar, quod cum plene a me fieri non confidam (est profecto res gravissima) id dum mediocriter fecerim, sat fecisse me omnes velim intelligant. Ut igitur prosequar, primo videndum censeo, quo nomine apellandum sit regimen Ragusinum in communi deinde de principatibus spiritualibus, qui civitatem oportent 48 singularis fienda erit mentio, pro quorum primo diligenter est advertendum, quod omnis civitas regitur aut ab uno, aut a pluribus. Si ab uno, aut ille est rex, aut tyrannus, primus dicitur principatus regalis, habens liberam et plenariam potestatem, et curat continuo communem subditorum utilitatem, si virtuosus fuerit rex, qualem decet esse regem. Secundus vocatur tyrannis, omnia ad eius commoditatem retorquens, spreta omnino subditorum utilitate. Si vero regitur a pluribus, aut illi sunt pauci, aut multi. Si pauci aut elliguntur virtute, aut divitiis et potentia. Primus virtuosorum, seu optimorum principatus aut potestas dicitur. Hii multitudinis bonum omni cura solicitant. Secundus paucorum tyrannis est, qui communia multitudini eis propria diversis modis efficiunt. Si autem regnant multi virtuosi, communi nomine politia dicitur. Et est politia eorum principatus, qui natura sunt liberi, et fere equales, ubi principantium, et subiectorum commutatio fit eorum equalitate, pluresque in uno aut diversis offitiis regentes instituuntur habentes potestatem choartatam legibus et statutis civitatis. Si vero tota populi multitudo principetur, dicitur 49 democratia, id est populi potestas. De hinc est intelligendum, omnes qui Ragusium incolunt, partiri in advenas et cives summendo civem largo modo, cum proprie is solus civis dicatur, cui inest potestas communicandi in principatu consiliativo et iudicativo; de advenis cum non sint pars urbis praetereo. Lucro enim tantum Ragusii morantur. Civium autem quidam exteriores, quidam interiores sunt. Primi agricolae, et navigantes colentes agros, vineas, ortos, et caetera huiusmodi ex quibus vitae fornimenta parantur. Hi recte sunt quales esse debent agricolae, qui et navigant, oportet enim eos esse robustos corpores et debiles ingenio et pusillanimes, ne queant adversum civitatem insidias, aut seditiones excogitare, aut exequi. Sunt tamen prompti vitam effundere, et periculis se submittere ad iussum regentium, ut patriam defensent, quod quidem satis mirandum videtur. Interiorum vero alii clerici, alii mercatores, alii artifices. Primi et ultimi regimini civitatis non presunt. Clerici in 50 divinis cultibus vacant, quorum, sanciente apostolo Paulo, non interest secularibus negotiis misceri. Artifices vero, ut lanifices, sutores, fabricatores domorum, aurifices, lapicidae, fabri, cerdones, et caeteri mechanici eorum artibus intendunt. Mercatorum alii plebei, alii nobiles appellantur. Primorum quidem sunt infimi dicti perlabuchii[ERROR: no reftable 1:] infima vendentes, et ementes, ut ova, galinas et huiusmodi. Quidam mediocres appellantur comardarii[ERROR: no reftable 2:], vendunt et emunt caseum, carnes salsas, et recentes, et talia. Quidam suppremi aurum, argentum, plumbum, caeram, triticum, coralia, piper, pannos, lanae, sirici, et auri, ac bombicis cremexinum, et huiusmodi multi valoris mercaturas operantur emendo, et vendendo. Quae omnia agunt etiam nobiles, quos mercatores suppremos appello, tamet si aliqui ex redditibus tantum vivant, qui tamen pauci sunt. Horum nobilium cura et offitium est praeter mercantias urbem regere, augere, et conservare, ac loca reipublicae Ragusinae subiecta, cuiusmodi sunt Stagnum, cum omni eius districtu, qui usque ad caput Cumanum extenditur. Insulęque Lagustae, Melitae, Zupanae, Mediae et Calamotę[ERROR: no reftable 3:] 51 nec non et Canalia, quorum pertinentiae cum Cataro confines existunt. Mirabitur forte quispiam, quo pacto nobiles dixerim mercatores, quoniam nobilitas mercaturae contradixit. Is velim sciat, territorium Ragusii tum sua sterilitate, tum gentium grandi copia parvi admodum introitus existere, ut nemo nisi aliis perdives fuerit, ex possessionibus cum re familiari vivere posit, quare peropus est mercantiis invigilare, in quibus ut Graecos sermones immitari videar, a primis unguiculis educant filios patres familias, qui, si dicere licet, in divitiis felicitatem et omnem virtutem in earum aquisitione, et avara cumulatione sitam credere videntur, et iudicare, quod si sic esset, omnes sancti nostre fidei, et omnes prisci philosophi et sapientes (quoniam opes spreverunt) infortunati, infelicesque fuissent, cui nec antiqui gentiles, nec nostri fideles unquam ascenserunt. His premissis, ut sciatur quo communi nomine dicendus sit Ragusii principatus. Scire interest, urbem Ragusii tributum certum annuatim exhibere sacrae maiestati regali Ungariae, cum elevatione ipsius vexilli certis temporibus serenissimum regem Ungariae dominum confitendo. 52Si igitur hoc precise consideretur, non dubium est, quin principatus Ragusii regalis sit nuncupandus qui omnibus prestat, dum virtuosus rex existat. Sed quoniam ea sacra regalis maiestas vel gratia, vel pactis neminem suo nomine rectum mixit, regalis proprie dici non debet, nisi reductive. Nam hi mercatores, qui nobilitatis titulo gaudent, urbis omnimodam gerunt potestatem. Consciliantur quidem de futuris suis ballotis, praesentia disponunt et ordinant; praeterea vero iuditiorum suorum ordine, et propriis statutis discernunt, et iudicant. Quare potius quin immo vere dici debet principatus politicus, qui, ut in prioribus dixi, est liberorum potestas, et equalium principantes in subditos, et subditos in principantes convertens equalitate, pluribus unum offitium cum potestate artata prohibens iuxta ordinum, et statutorum urbis, et patruum sanctiones. Que quidem omnia huius descriptionis membra in regimine seu principatu Ragusino liquido patent. Omnes siquidem Ragusini patres aequo iure liberi sunt. Quodque offitium sive 53 parvum, sive magnum, ut in pluribus tribus saltim committitur legibus et ordinibus limitatum. Quae omnia quo apertius intelligantur, ad particularia devenire oportet.
De Consiliis Maiori, et Minori, et Rogatorum [ERROR: no reftable 1:] , et quo pacto uniuntur, et eorum libertate. Cap. II.
Universa nobilium multitudo annum XVIII eius aetatis transgressa Consilium
Maius perficit. Hoc ad pulsum ternum campanae unius magnae congregatur. Hoc
leges statuit, expensas disponit, et concedit; hoc gratias et dona largitur.
Hoc cunctos officiales et in urbe et in districtu ac locis ei subditis
elligit, mutat, et revocat, et qui in illo non fiunt, ab inferioribus sua
auctoritate instituntur. Huius breviter est omnis reipublicae potestas. Hoc
meo tempore solum XXXIII progenies, seu domus, aut stirpes nobiles habentur,
videlicet Babalea, Baseglea, Benessia, Binzolea, Bonea, Bondea, Bucignolea,
Buchia, Chaboghea, Calichia, Crucea, Gradea, Gondolea, Gozea, Ghetaldea,
Gorgea, Lucharea, Luchea, Martinusia, Menzea, Mlascagna, Palmotea, Procula,
Prodanela, Pozzea, 54 Raynea, Restea, Sarachea,
Sorghea, Tudisea, Volzea, Zamagnea, et Zervia. Nati legiptime ex his
stirpibus nobiles appellantur, et non alii, sed revertamur ad proprium
nostrum. Id Consilium magnum et generale locum tenet, ut figuraliter loquar,
fontis de quo emanant rivuli, qui parvi, qui magni, vel arboris cuius rami
quidam tenues quidam autem grossi reperiuntur. Nam ab hoc Consilio
principali caeteri omnes urbis principatus offitiis presidentes fluunt,
manant, fiunt et dependent. Eligitur enim singulo mense in eo unus ex
nobilibus, qui comes, seu rector civitatis appellatur. Qui illis XXX diebus
exactis alteri cedit, nec ad id offitium nisi post biennium reassummi
potest. Huic aduntur XI nobiles, quorum quinque iudices, sex autem
consiliarii nuncupantur. Hi cum rectore Consilium minus constituunt, quod ad
sonum unius campanulae, quae ter pulsatur, quin subordinata campanae Maioris
consilii convocatur saltim tribus diebus in ebdomada, scilicet Martis, Jovis
et 55 Sabati. His XII adiunguntur nobiles
XXXII, quibus omnibus statuitur Consilium rogatorum cuius congregatio sedat
ad unicum sonum campanae mediocris. Sunt ergo tria consiliorum genera ad
formam lineae predicamentalis, secundum sub et super ordinata. Nam quae
agenda videntur, primum ad Minus consilium afferuntur, quod cum habeat
aliquorum parvorum tamen plenariam a Maiori potestatem, quae sui fori
fuerint, expedit. Alia autem proponit vel in Rogatis vel in Principali
consilio. Potest enim et debet Minus consilium superiora convocare, cum opus
videtur. Rogati res arduas discutiunt, quarum cum habeantur caeteris
prudentiores, auctoritas ipsis est a principali commissa; non tamen queunt
offitiales nisi aliquos, ut capitaneum, vel supercomitos, seu patronos
galearum armandarum contra piratas elligere. Est enim eorum etiam potestas
multis legibus astricta. Qui iudices vel consiliarii uno anno fuerint (est
quippe offitium annuarium) sequenti anno ea auctoritate aut offitio potiri
non valent. Fere autem in omnibus equivalentes 56 sunt iuvenum virorum et senuum ballotae. Dixi autem fere quoniam cum quis
eorum salariatus in Maiori consilio approbandus aut reprobandus per Minus
proponitur iniqui vel odientis aut indiscreti reprobantis ballota duarum
approbantium vis obtinet, et potestatem. Et cum alicui salariato per Minus
consilium proponitur aliqua salarii benemerita auctio, reprobantis ballota
trium laudantium ponderis est. Quae quam honesta sit institutio, non est mea
declarare. Sapientioribus enim id iudicare relinquo. Adde, quod recto
consilio nemini in vita seu per tutam vitam suam aliquod offitium
committitur, nisi tribus, qui thesaurarii appellantur, quorum onus est, bona
quaedam defunctorum pauperibus elargiri, et procuratoribus Sanctae Mariae et
Sancti Blasii, et aliquibus aliis ecclesiarum ministris, quorum offitia
tamen non gubernant rempublicam, his omnibus est offitium vitale, dum non
transierint limites subditos Ragusinis. Adde, quod in quolibet offitio
plures instituntur offitiales, uno excepto videlicet vicariatu domini
rectoris, cui unus annuatim tantum presidet, cuius auctoritas 57 est, iustitiam ministrare usque ad summam X
yperperorum, ultra quam nequit item discernere dominus rector. Adde, quod
cum sit quaedam curia civilis, cui sex president nobiles, unus eorum singula
ebdomada consul dicitur. Caeteri iudices et illa ebdomada caeteris videtur
dignior, sequenti vero fit inferior, et sic proceditur, dum fiat circulus.
Si igitur consideretur ballotarum equalitas, commutatio principantium in
subiectos, et e converso constitutio plurium simul in offitio, vel offitiis,
et potestas legibus artata. Concludere licet et firmissime asserere regimini
Ragusino singulas descriptionis politici principatus particulas inesse.
Quare politicus regimen et principatum secure dicendum censeo. Quoniam autem
servientibus famulis quos Romani littores seu fasces appellabant, quousque
regimen indiget, qui vocent, et citent vocandos, campanas consiliorum
pulsent, et malefactores vi adducant, et iussu dominantium torqueant, et
carceribus recludant. Idcirco stipendio communi tenentur eiusmodi decem octo
famuli vel littores, et unus carcerum custos, et magister. Illorum quidam
praecones dicuntur, scilicet decem quos nominant vulgari nomine 58
De auctoritate, et potestate Universalis Consilii Ragusini. Cap. III
59
CUM nulli potestas ulla dari possit a quoquam, nisi auctoritatem habuerit,
priusquam principatus singulares describam, videndum est quae sit
principatus Ragusii, seu Maioris eius consilii auctoritas vel potestas, pro
cuius rei aperta notitia sciendum est, potestatem Ragusinis regiminis meram
esse liberam ac mixtam. Scelestos enim et vitiosos quocumque penarum genere
etiam sanguinem effundendo usque ad interitum legibus ipsius urbis
sancientibus corrigunt, et castigant. In exilium ad tempus et perpetuo plena
auctoritate proscribunt, et damnant domini Ragusini, quorum et potestas est,
bonos et virtuosos re vel oppinione extollendi et honoribus ac premiis ad
opera virtuosa, et reipublicae utilia incitandi, advenas cives efficiendi,
damnatos liberandi, et leges ac statuta, pro ut salubrius reipublicae visum
fuerit, faciendi, condendi, mutandi, glosandi, corrigendi pariter et
declarandi. Hac ampla auctoritate principatus politicus Ragusinus ad sui
conservationem invigilans, ut sui subditi incolae ac cives indemnes ac
quieti vivere possint, et iniuria lacessitus vindictam et punitionem
iniuriae consequi possit, et in rebus damna passus iustitiae rigore, quae
sua sunt, consequi valeat, plura 60 offitia in
urbe constituit, quorum auctoritatibus omnis iniuria aut damnum reficiatur.
Cum enim omnis iniuria sit rerum vel personarum, primo civile forum, altera
criminale iuditium aspicit, quam iuxta distinctionem duo sunt in urbe
Ragusina summe necessarii constituti principatus, unus quidem pro
personarum, et violentiae damnis cognoscendis, et malefactoribus torquendis,
et puniendis, alter pro iure civili reddendo, ut unicuique ius suum
tribuatur, primus criminalium curia, alter rerum civilium, et causarum
appellatur. Criminalium iniurias, violentias, furta, rapinas, pulsationes et
omnia scelerum genera de quibus fit querela, audiunt, examinant, discernunt,
corrigunt, puniunt, et suis sententiis terminant dominus rector, et quinque
ex
De ordine appellandi a sententiis latis per consules Ragusii. Cap. IIII
Solet, quoniam vero humana conditio ad modum fragilis, vel errore, vel astutia, vel odio, vel amore, vel timore aut praetio, rectum iuditium interdum pervertere ius reo concedendo, et iustum condemnando. Idcirco laudabilissime iustissimeque sancitum est, ut qui se praeter rectum gravatum a consulibus credit 64 possit libere ab eorum terminationibus, et sententiis se appellare apud Minorem senatum, deponendo tamen secundo vice caratos, in quibus fuerit condemnatus. Ea appellatio vero per Minus consilium Rogatorum consessui proponitur audienda, examinanda, et recto iuiditio decidenda, et approbando, vel reprobando terminanda. Si confirmatur seu approbatur consulum sententia, perduntur carati depositi, et sententia firma est in eternum. Sed si reprobatur, depositos carato lucratur et eos in quibus fuerat condemnatus. Si autem actor item voluerit ius petere coram eisdem iudicibus seu consulibus, denuo causam tractat illi autem videor videre cautius, de hinc causam illam terminant, habent vero pro caratis duo pro centenario. Jura litigantium civiliter et criminaliter dicunt, proponunt, petunt, accusant et defendunt tam coram Senatu, quam coram domino rectore, iudicibus, et consulibus sex cives nobiles, qui advocati curiarum sunt seu litigantium. Hi diligenti studio ex potioribus elliguntur, et prudentioribus antiquioribusque quo ignaras legum et consuetudinum persones commodius et rectius informent, et eis consulant. 65Partiuntur in duas partes, quarum tres unam, tres aliam perficiunt. Cum quis
vult ipsorum aliquem pro eo loqui, tres grossos monetae Ragusinae valoris
novem solidorum Venetorum sibi elargitur, et tunc danti tres illius partis
facti sunt eius advocati in illa tantummodo causa. Si enim aliam causam
denuo aggressus fuerit, tres item grossos exbursabit. Sanxerunt autem ut
arbitror, legislatores eiusmodi parvam immo minimam advocatis solutionem, ne
quis inopia desistat a iure suo petendo. Nam tametsi Ragusini nobiles, et
multi plebei mercatores copia grandi divitiarum exuberent, caetera tamen
gentium multitudo copiosa ingenti paupertate afligitur. Sunt et quidam alii
tres, videlicet his vel superiores aut sibi pares aetate prudentia et iurium
communitatis peritia, qui communis advocati dicuntur. Horum offitium est,
utilitatem et honorem urbis, ac iustitiam contra sceleratos puniendos nomine
reipublicae proponere, defensare, et Senatui studiosius persuadere. Hi omnes
annuarium habent offitium, nisi terminos Ragusinae ditionis exiverunt, aut
66 rectores locorum quae foris sunt, ut
Stagnum est, assumantur, et eorum quisquam sequenti anno ea dignitate fungi
nequit. In prescriptis omnibus consiliis et offitiis civilium et criminalium
oratores, seu arrengatores advocati iudices et consules legis statuto latine
loquuntur, non autem sclave, nec tamen nostro idiomate italico, in quo
nobiscum
Quod duplices sunt principatus, scilicet perpetui, et temporales, et de
primo principatu perpetuo servante iustum inter vendentes, et ementes. Cap.
V.
67
Summa cura vigilandum est in urbe recte disposita, ut fiant principatus, qui superoribus subordinati civitatem bonam plurimum decent, sine quibus quiete urbs servari non potest. Horum quedam necessarii, et durante republica temporis successione perpetui appellentur. Alii autem utiles, et quo ad tempus occuriens oportuni, quos temporales dicamus velim. Perpetuorum primus est eorum, quorum interest iustum rectum et equalem iustitiam servare inter eos, qui vendunt et emunt cumularim(!?), et minutim, sive adventitii fuerint, seu cives artem vendendi et emendi servantes. Si enim hic principatus non esset in urbe, quo pacto mercatura sine dolo, et deceptione fieri posset? Huius principatus corpus perfectum pluribus offitiis perfectum est in urbe Ragusina. Nam quedam officialis iuratus praemium habens sui laboris in quadam doana omnes merces, pondere quae venduntur et venduntur summatim, aequo pondere librat, seu fuerint advenarum seu civium, cui indubie creditur de ponderibus. Eorum autem, quae minutim venduntur, iustitiam reddunt quinque nobiles, qui iustitiarii nuncupantur. 68His incumbit cum diligentia videre, ut mensurae ac staterae aequae sint, et
pondera iusta minutim vendendorum, cuius modi sunt mensurae bladorum, vini,
pondera casei, carnium, et panis, qui in foro a pistoribus venditur. Et ut
omnia brevi sermone concludam, ipsorum est, unicuique ius reddere de rebus
minutim communiter iustum venditis, punire deceptores, et a
contrafacientibus poenas exigere, ne personae inopes falso decipiantur, a
quorum sententiis et
De secundo principatu perpetuo. Cap. VI.
Secundus principatus eorum est, qui curam pertinentium urbis dispositioni gerunt, curantque aedifitia communia stratas, aquaeductus, muros, arma et talia, quae communiter ad civitatem spectant, et ornativa, et defensoria. Huius plures sunt partes Ragusii: habentur enim primo quidam offitiales, quibus commissa est armorum communium cura, et conservatio, et dicuntur offitiales armamenti sub se habentes admiratum quendam olim nautam arsenatus galearum et fustarum ac remigii ipsarum custode, et curandi portus previsorem. Et alios quosdam conservatores armorum communitatis. Deinde quidam alii nobiles offitiales communium operum, seu laboreriorum aedifitiis praesunt, ut muris stratis pontibus et domibus communitatis. Revidere namque omnia haec sua interest, et defectibus providere. Alii autem aquaeductui 70 praesunt, et palatio, quod in dies surgit, quibus cunctis satis perficitur hic secundus principatus in urbe Ragusina.
De tertio principatu perpetuo habente curam extrinsecorum. Cap. VII
Tertius dicitur curam extrinsecorum respicere, cuius modi sunt castra, agri, insulae, casalia, et caetera talium. Hic est principatus Generalis consilii, nec non consulum. Id enim rectores extra de tempore in tempus mittit, et mutat, qui regiones sibi subditas regunt. Mittitur namque Stagnum comes quidam nobilis singulis sex mensibus. Alter ad puntam Stagni, alter ad insulas Zupanae, Mediae et Calamotae. Alter Slanum, alter ad insulam Lagustam, alter ad Canalia, qui omnes suis temporibus regunt partes ipsorum cuique subditas; unaquaeque insula, ubi nobilis non adest, et sic quodlibet rus unum habet loci illius incolam vicecomitem. Consules autem divisiones agrorum et domorum, ac vinearum de quibus sit questio intus et extra, audiunt discernunt et partiuntur. His ergo constat tertius principatus Ragusii.
De quarto principatu scilicet de camerariis communitatis. Cap. VIII.
71
QUARTUS principatus eorum est, qui redditus introitus seu proventus et bona errarii communis recipiunt, custodiunt, conservant atque distribunt et dispensant. Hi communi nomine camerarii aut thesaurarii nuncupantur. Huic principatu plures offitiales Ragusii praesunt. Quidam enim nobiles camerarii dicuntur, qui ab exactoribus bonorum communitatis omnes introitus exigunt et recipiunt. Exigunt autem pecunias communes massarii bladorum, masarii salis, qui salinarii vocantur, emptores doanae, macelli, ponderis mercantiarum, datii vini, et doanerii magnae doanae, datiarius piscium et carnium salsarum et agnorum edorumque. Et alii multi, quos breviter pretereo. Permanus etiam eorum cameriorum iubente Minori senatu, sua auctoritate vel Maioris consilii solvitur salariatis, fiunt dona forensibus, et omnis perficitur neccessaria et iusta dispensatio bonorum communitatis. Sunt deinde tres viri graves prudentia et virtute prediti, qui thesaurum 72 deponitum diligenti cura per omnem eorum vitam conservant, sive per commune Ragusinum sive per circumstantes dominos deponatur et nominant eos thesaurarios Sancte Mariae. Solent profecto domini convicini eorum divitias aurum et argentum apud principatum politicum Ragusinum tamquam in tutissimum portum collocare. Sicque pulchre ordinatus est hic quartus principatus.
De quinto principatu, videlicet de scribanis conservatoribus librorum.
Cap. VIIII.
Quintus maxime necessarius est, ut sint quidam conservatores librorum contractuum, juditiorum civilium et criminalium, decretorum Senatus et statutorum urbis ac rationum omnium introitorum et expensarum communitatis, in quibus gestorum memoria et potentia expensarum communium aperte cognosci possit. Hi communiter dicuntur scribani vel notarii, vel cancellarii et racionati vel rationales. Hic principatus in urbe Ragusina pluribus diversarum personarum officiis 73 est componitus et perfectus. Nam quatuor primum sunt librorum contractuum, juditiorum, statutorum et ellectionum diversorum principatuum scribani literati quidem docti grammaticam et alia, qui et conservatores illorum sunt. Istorum quatuor nullus est aut potest esse Ragusinus, quorum duo, vel quia legaliores, vel peritiores, aut digniores habentur, notariam exercent. Intersuntque secretis consiliis, provisionibus et decretis. Ambo vel eorum alter, Senatus consulta gravia notant vel litteris tradunt, hi duo tantum testamenta, cartas dotis, donationes, procuras publicas consulatus extra, et breviter omnia instrumenta publica autentice scribunt, et in publicam formam tradere auctoritate Senatus queunt, lucra eorum invicem pari portione dividunt. Alii duo cancellariam ministrant, curie civili et criminali simul servientes, citationes, terminos aptay de misericordia, pacta, conventiones, locationes, condemnationes, sententias, 74 proclamationes, et huius modi similia scribunt, nequeunt tamen, nec eis vel licet aut permittitur aliquod publicum instrumentum foris tradere quin immo nec sententias a se scriptas licet in publicam formam tradere vel autenticare. Partiuntur autem hi duo ratione pari utilitatem. Quae isti scribunt, possunt et priores, sed non e converso. Omnium quatuor tanta est auctoritas, ut sine testibus, quaecunque scripserint, firma sint et rata. Conservant contractus omnes libros et statuta. Alter extat quidam advena quem rationatum nominant. Hic introitus et expensas communitatis diligenti studio assentientibus hiis ad quos spectat scribit, libros sui oneris in loco debito conservans. Hi quinque Italici continuo fuerunt et sunt. Sed cum civitas ipsa vicinos dominos habeat Sclavos, qui Sclavis litteris scribunt contractus, privilegia, pacta et conventiones plurimas cum dominis Ragusinis, propterea peropus est, ut habeatur et 75 habetur quidam Ragusinus cancelarius seu scribanus literas Sclavas pariter et Latinas vulgares doctus, cuius offitium est, eos contractus, privilegia et pacta Sclave in libris communitatis scribere et copiare, illorum letteras legere et responsivas iuxta dominii mandatum diligenter notare. Scribitque is idem sententias, quae a domini rectoris vicario feruntur, et eius modi Sclavos et Latinos libros custodit. His itaque scribanorum diversis generibus Latinis et Sclavo et rationato completur quintus este magistratus, qui memorativus, seu gestorum contractuum, iuditiorum et expensarum et introitorum rationum conservativus appellandus iure constat.
De sexto principatu perpetuo ad Maius consilium spectato. Cap. X.
Sextus est eorum quibus commissa est vel condemnandi vel proscribendi aut inscribendi auctoritas, quę Ragusii domino rectori et suis iudicibus ac Minori senatui et Rogatis partim tradita extat. Generaliter autem 76Maioris consilii interest, cuius est condere leges et gratias condemnatis vel condemnandis et exulibus, aut exilium merentibus pietate sua indulgere, ac advenas cives inscribere. Quia vero superius de huius modi auctoritate seriosius verba feci, idcirco de ea hoc loco dicenda plura non videntur.
De septimo principatu habente curam custodiae totius civitatis. Cap. XI.
Septimum est eorum, quos oportet curam custodiae universae civitatis habere
pace et bello, nocte et die, ut urbis moenia et portae tuto et fideliter
custodiantur. Sciaturque qui, quot et quales in urbe et destrictu existat
athletae apti bello terrestri et maritimo seu aquatico, et qui nautae, ut
cum opus est, velox fiat provisio. Hic prae caeteris perpulchre ordinatus
est Ragusii principatus. Omnium siquidem nobilium et plebeorum citra
sexagesimum annum nomina viritim in cedulis sunt descripta. Sexagenarium
enim transgressi ab urbis custodie liberantur 77 statuto. Descriptorum seniorum caedulę in uno, iuniorum autem in altero
saculo permanent, de nobilibus nunc loquor. Singulo igitur mense pro
civitatis custodia tres ex antiquioribus et sex de iunioribus
transcendentibus annum trigesimum principes statuuntur, curam habituri die
nocteque urbis clausurique et aperturi ianuas. Qualibet noctu unus trium et
ex sex duo custodes existunt, quibus adherent plures plebei sorte etiam
deputati; unus eorum trium nobilium communitatis palatium cum aliquibus
plebeis diligenter custodit. Duo caeteri cum aliis popularibus plateam et
civitatem noctu curant et circuunt, murorum vigilias
De octavo principatu perpetuo, scilicet quinque rationum. Cap. XII.
83
Octavus extat principatus eorum quibus tradita est potestas revidendi et
corrigendi amministrationem bonorum communitatis, qui et rationatores
communes appellantur. Horum interest accurate vedere et diligenti studio
examinare, an reipublicę introitus complete exigantur, et expensae iuste et
De novo principatu perpetuo
Nonus illorum esse debet, qui omnibus viribus suo officio exigente student atque elaborant, ut civitas rebus maxime victui necessariis afluat, cuius modi sunt pręsertim blada, quibus sine hominis vita commode constare non potest. Ragusii hoc offitium tribus datum est nobilibus, qui vocantur bladorum massarii. Hos decet oporterque grandi vigilantia providere et solerti provisione curare, ut civitas bladis exundet, habent autem auctoritatem a Senatu cum conductoribus bladorum paciscendi, subventionem illis prebendi et partes et conventiones bladorum conducendorum cum mercatoribus ventilatas Senatui proponendi, et quasque demum provisiones faciendi, quo blada copiose conducentur. Tanta est enim comedentium multitudo in urbe et districtu, ut urbe et eius districtum oporteant stario bladorum septuaginta millia et plura. Sunt et alia huic magistratui adiuncta, quę 85 ut brevis fiam, taceo, cum scripta satis indicent hunc nonum principatum.
De principatu decimo, videlicet de offitialibus cazamortę. Cap. XIIII.
Decimus sit velim vigilantium sospitati urbis et omnis regionis urbi
subditae, ne infectione, seu contagione personarum morbus pestifer pululet,
aut serpat. Nam ut prius est, si morbi contagio Ragusii furere ceperit,
exterminans est non interficiens. Propterea arctissimis legibus et pęnis
nexum et institutum est super hoc quoddam offitium, cui nomen cazamortae, in
quo ex potioribus et mortis timidioribus quinque elliguntur nobiles, qui
vigilantissime a venientibus inquirunt, quae urbes, quae opida et quae loca
ac regiones morbo contagioso infecte sint. Veniens ergo ex urbe vel loco
pestifero per mare, quicunque fuerit, ille ingredi Ragusium nequit, nec in
terram alicubi Ragusinis subiectam permittitur, nec amicis et affinibus
oscula dare, aut manum manui coniungere; per terram venientes sub 86 quadam casula, ubi stant sagitarii ludentes diebus
festivis, ab omni consortio remoti biduo vel triduo dimittuntur, quo suos
alloqui valeant. Deinde, hi, et illi ad insulas quasdam remotas ab urbe sex
milibus passium vel circa, in quibus nemo habitat, per mensem proscribuntur.
Vocantur ille insulae una sancti Petri, ubi duae domus hac pro re
aedificatae, alia Bobara, alia Mercana, ubi nunc habitant plures, sed ad
hanc nemo mittitur, nisi indulgente episcopo Tribunensi, qui eius est
pastor, et cum illę omnes impeditae proscriptis existunt; aliqui mittuntur
ad Epidaurum, quod Ragusium Vetus[ERROR: no reftable 1:] appellant. In fine mensi, si sospitate gaudeant, libere ingrediuntur,
alioquin protrahitur proscriptio, nulli potest pro illos offitiales terminus
unius mensis breviari, aut locus mutari, sed talia Maiori incumbunt
consilio, sed ultra mensem, ut eis libuerit, possunt offitiales ipsi
protrahere. Sed si quis Ragusio secedens locum morbiferum petierit,
redeatque ibi peste durante, 87 duos menses
proscribendus est, sed ei computantur dies itineris, qui non numerantur
aliis stantibus per mensem seu uno mense. Omnes rectores locorum
extrinsecorum litteris et mandatis offitium cazamortae plene obediunt in iis
quae suum illud offitium cernunt. Et quoniam interdum navigantes infecti,
tam sui, quam advenae, infectos solent alicubi in districtu Ragusino
relinquere cum de hoc dubitatur, armantur barcae saltim due et interdum una
quarum capitaneus neminem e loco infecto venientem territorio Ragusino
permittit adherere. Tenentur etiam ipsorum rectores, cum senserint alicubi
pestem esse, hoc illis cazamortae significare; nec ullo pacto intromittuntur
vestes ex labefacto loco vectae, nisi saltim per mensem in quodam fundo
turris steterint, quod et de mercantiis interdum servari vidi. Et si quo
casu, vel Dei voluntate quis vel in urbe, vel extra urbem inficiatur, vel de
peste suspectus a medicis urbis dicatur, quam primum vel extra urbem et
hominum consortium 88 mittitur, aut in domo
clauditur, immo saepius tota contrata omnibus aliis prohibetur, relicto
tamen aliquo, qui infirmo serviat, qui si aegrotus perierit, una cum cadaver
sepelientibus illico proscribitur in quodam loco, qui dicitur Le Danze;
quibus et aliis huiusmodi provisionibus audivi aliquando urbem de morbo
suspectam eo penitus mundari, et ut uno verbo plurima concludam, tanta fit
ab eis et talis custodia adversum morbum contagiosum, ut multis annis
De undecimo principatu pacis contemplativo. Cap. XV.
Undecimus magistratus est contemplantium modum, ordinem ac provisiones, quibus civitas in pace et tranquillitate servetur, qua sine nulla in urbe bene disponuntur cum pax bellorum finis existat. Quae, sanciente Cicerone, ita suscipienda sunt, ut non, nisi pax quęsita videatur. Hic principatus et haec contemplatio Minori et Rogatorum consiliis Ragusinis commissa est, quorum est die noctuque vigilare consiliarii et 90 diligenter pacem cum omnibus conservare, quo cives sui, qui mercature dediti sunt, quiete eorum mercantias exercere possint, quarum continua cura ditantur mirum in modum cives Ragusini nobiles et plebei. Pauci enim ditiores eis mercatores in multis urbibus reperiuntur. Quare bene constitutus est hic undecimus principatus.
De duodecimo principatu videlicet divino caeterorum perfectissimo. Cap.
XVI.
Duodecimus et ultimus perfectissimusque omnium principatum perpetuorum is
statuitur, qui divinorum curam habet et studium cuius causa caeteri omnes
ordine iusto fieri et oservari debent. Huius praesidentes onus gerunt
salutis animarum totius urbis, quibus etiam imponitur ędium sacrarum et
divinarum custodia ornatusque et conservatio rerum, quae sanctae sunt. Hic
principatus Ragusii multimembris est. Nam eiusmodi pondus et dignitates
habentium quidam sacerdotii 91 dignitate
ornant, quidam autem mere laici existunt. Sacerdotum princeps pater et
imperator est reverrendissimus dominus archiepicopus, cui animarum
Ragusearum salus a summo pontifice Romano committitur. Est autem, vel esse
debet Senatus consulto advena, et auctoritatem metropolitanam gerit, ut cum
de templo catedrali scriberem, latius litteris commendavi. Hic palatium suum
satis amplum habet iuxta ecclesiam Sanctae Mariae. Sui introitus communi
opinione sunt ducati mille. Nunc est archiepiscopus reverendus dominus
frater Antonius de Reate ordinis minorum sacrarum litterarum doctissimus
magister, qui, cum studens discipulus fuisset, multae disciplinae capax
sanctissimae memoriae domini papae Alexandri, qui prius dominus Petrus de
Candia dicebatur ordinis minorum, suis florentibus studiis Italiae
praestantissimus predicator, et verbi divini singularissimus gratissimusque
nuntiator habitus est, dehinc pluribus annis universalis ordinis beati
Francisci procurator in Sancta Curia 92 Romana
extitit. Suisque postea virtutibus creatus dignissimus archiepiscopus
Ragusii, legatus Sedis Apostolicae apud serenissimum olim Romanorum
imperatorem semper augustum Sigismundum regem atque Ungariae et Boemiae
fuit, nec non et apud serenissimum ducale dominium Venetorum, et ad
illustrissimum principem Philippum Mariam dominum ducem Mediolani, et ad
regem Franciae et ad omnes fere illustrissimos Christianitatis principes,
reges, dominos et dominia, seu communitates. Fuit demum sacri consilii
Constantiensis in Italia universalis legatus. Et breviter summus fuit vir,
et prelatus in ecclesia Dei quare perpetuis temporibus gloriari poterit
civitas Rhagusina, se talem habuisse et tanti praetii archiepiscopum patrem
et prelatum. Sicut deinde, ut ad propositum revertar, duodecim canonici
cives et nobiles, qui una cum domino archiepiscopo capitulum constituunt
archiepiscopi ellectionem habentes. Meo tempore vigent duo inter caeteros
immo prae caeteris magnis laudibus digni canonici, quorum unus vocatur
dominus Mattheus de Georgiis, alter 93 dominus
Mattheus de Ragnina. Primus secundo antiquior summa cura vigilat clericos et
sacerdotes Dei amore propriis sumptibus educare: missas et offitia
personaliter celebrare et omnibus postpositis attendere, ut divinus cultus
continue debiteque ac horis congruis die noctuque in ecclesia Sanctae Mariae
celebretur; homo quidem liberalis et rectus. Alter autem est decretorum
De principatibus temporalibus utilibus. Cap. XVII.
CUM sint quidam in urbe a superioribus alieni principatus, non quidem neccessarii sed utiles et honesti, qui a Senatu vel Maiori vel Minori aut 98 Rogatorum iuxta diversa interdum occorrentia ad tempus instituuntur, de his breviter dicere disposui, eo maxime quod illorum nullus ordo servatur, quoniam quae in temporibus extraordinaria, quo ad nos eveniunt, nullum inter se ordinem habere videntur. Eiusmodi sunt isti principatus; conclusis et firmatis conventionibus aquaeductus cum ipsis conductoribus, ut in secunda parte dictum est, ellecti fuere octo nobiles, qui dicti offitiales aqueductus diligenter curarent, ut canale eiusque muri stabili fundamento et duratura aedificatione fierent et murarentur, ne parsimonia calcis, aut aliarum rerum neccessariarum tanta pecunia reipublicae inepte expenderetur. His etiam onus iniunctum est, molendina et caetera utilia urbi fabricandi super eo aquaeductu, omnibus autem illis perfectis cessabit, ut arbitror, id offitium, quanquam meo iuditio foret laudabile, ut principatus unus institueretur perpetuo trium saltem mutandorum annuatim, quorum interest saepius revidere, an canale seu aquaeductus vel molendinorum fabricatio aliquod detrimentum pateretur, quo constante vel reparari facerent, aut Senatui minori, cum 99 solicitudine rem oportunam indicarent. Simili modo, cum palatium magnifice et sumptuose cum columnis altis et grossis ornatis diversarum imaginum sculptura Senatus consulto fuisset aedificandum, elligerunt quosdam nobiles, qui illis omnibus operibus palatii praessent, et illos dixerunt offitiales operum vel aedifitii palatii. Finito palatio hic similiter principatus desinet. Cum etiam scribendum est quodvis novum decretum, aut alicuius magni ponderis dictitantur litterae, quae foras mittendae existant, adsunt quidam nobiles cum scribanis, seu cancellariis animadvertentes, ut singula recte scribantur ex ordine a Senatu tradito; ea re finita completur offitium. Cum armantur triremes, instituitur classis princeps, et unius cuiusque triremis supercomitus, qui cum reversi fuerint, nullam in classe amplius habent potestatem. Cum suspitione pestis salariandi extiterint nobiles remansuri ad custodiam civitatis, quibusdam detur auctoritas illos quoquo prętio eis viso salariandi, illis autem salariatis desinit talis principatus. Hoc pacto diversis multimode occurrentibus statuuntur in Rhacusio plurimi principatus 100 utiles, honesti et temporales, de quibus plura inserere superfluum videtur. Si quis ergo abiectis passionibus aequo animo et speculationi diligenti adverterit consilia, iuditiorum genera civile scilicet et criminale, principatus successione perpetuos, et eos, quos temporales vocavi, verissime ratione mecum praedicabit, politiam Rhacusanae urbis recte a legum latoribus fore institutam, et iustis ordinibus ac provisionibus fundatam et firmatam. Quod maxime confirmat ipsius reipublicae magna prosperitas, et status pace perfectus, quo actum est, ut Ragusii commode reperiantur sex, quae sunt cuilibet bonae civitati summe neccessaria, immo sine illis civitas perfecta constare non potest. Haec sunt alimenti preparatio, arma, artificum opera, pecuniae abundantia, iudicium et sacerdotium. Ex quibus perpulchre colligitur agricolas ratione alimenti, artifices ratione pugnandi, praesertim divites, quo bellantibus et urbem defendentibus satisfaciant, iudices qui sapientia pollere 101 debent, ut cuique ius debitum reddatur, et sacerdotes, ut Dei cultus, et animarum salus procuretur, civitati admodum fore necessarios. Parantur enim et undocunque vehuntur et feruntur alimenta, ut in prima parte ostensum est. Arma habentur copiosius, ut balestae archus, sagittae, enses, clipei, loricae, bombarde, lanceae, spicula et alia diversorum armorum genera. Artifices multi sunt ut lanifices, quorum operibus annuatim texuntur Ragusii pannorum laneorum quatuor millia, aurifices, navifactores, cimatores, sutores, carpentarii, muratores, cerdones, lapicidae, cordifices, fabbri, pilliparii et alii multi defensores urbis. Est fere incredibilis pecuniarum copia, sive thesaurum reipublicae, sive civium nobilium et plebeiorum opulentiam magnam si voluero describere. Juditium et sacerdotium ex iis, quae dicta sunt abundanter inesse manifestum est. De politia itaque dictum sit. Explicit tertia pars de politia. 102
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.