Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

Descriptio templi Sancti Blasii. Cap. V

Cum Racusii protector divinus et libertatis ac suae pacis custos 29 post Dei clementiam sit gloriosus episcopus et martir Sanctus Blasius, in eius honore et nominis titulo de bonis errarii communitatis apud eorum logiam (quoniam nullus in urbe locus aptior, aut pulchrior habebatur) ornatissime fabricatum fuit quoddam templum amplum, quam potuit fieri eo loci, lapidibus non lateribus valde limatis, et debita mensura coniunctis, choopertum plumbo soleatum lapidibus vivis quadris diversicoloribus, distinctum in navem et alas cum columnis grossis et altis, super quibus architecti videntur, cum deambulatorio extrinsecus columnulis decorato et multis lapideis animalium imaginibus, quae foris circum circa muris sunt insertae. Navis in chorum sacerdotum, ubi est altare maius cum anchona argentea pulcherrima et ciborio, distinguitur et locum inferiorem pro populo, ubi sedes habentur lapideae tabulis choopertae domini rectoris et caeterorum virorum, quoniam mulieres, quando accedunt, in aliis morantur. Finestre vitreae omnes. Simulacrum Christi crucifixi argento fabricatum aspicitur et ut unico verbo dicam, ammove multitudinem altarium, magnitudinem aedifitii et capelas, seu capelam reliquiarum et videas hanc ecclesiam Sancti 30 Blasii, forma et ornatu similem ecclesiae principali. Est praeterea quaedam altera ecclesia pecuniis communibus aedificata ad honorem sanctorum martirum Petri, Laurentii et Andreae, quorum corpora referentibus ipsis et ipsorum divina revelatione apud Catarum per Ragusinos inventa et accepta Ragusium summa cum devotione delata fuere et eis id templum fabricatum. Haec duo templa diversis temporibus fuerunt aedificata ob gratias agendas, quoniam cessavit tunc pestis duplex, una scilicet quinto Julii, altera die septimo. Habetur et aliud templum Sancti Stephani prothomartiris valde devotum, ubi servatur sanctarum Petronillae filiae Sancti Petri et Domitelae corpora et aliorum sanctorum copia grandis reliquiarum argento inaurato ornatum. In capela conservationis earum saepius morbo caduco aegroti et spiritibus malignis vexati illorum sanctorum et sanctarum meritis et intercessionibus liberantur et aliis diversis languoribus interdum multi sanantur ut mihi a fide dignis nobilibus et antiquis ac doctis canonicis multotiens dictum extitit. Duo habentur conventus mendicantium, unus Sancti Dominici, alter Sancti Francisci, quorum pulchritudo et ornatus longe dispar est. Praecellit enim minorum locus, qui 31 pulchrum et amplum dormitorium habens orto magno decoratur, est cisterna et aqua fontis architectis delectabilibus fundatis super claustro inferiori in cuius medio crescunt olera in quodam ortulo, ubi sunt lauri et aranciorum arbores. Ecclesia vero sacristiam magnam possidens est prestanti altari magno, cum anchona seu pala argentea plurimi valoris. Ascenditur ad altare aliquibus gradibus lapideis. Chorus magnificus est superior et inferior. Plura altaria et campanile pulchrum cum optimis campanis id templum decorant. Soleatum est cadaverum sepulchris. Conventus vero sancti Dominici orto carens aeque ornatum aut amplum cubicularium habet, nec architectos, nec illi aequam sacristiam nec chorum illi comparandum, nec simile altare maius, quamvis pulchrum existat, nec tantam aquae abundantiam. Nunc palam non habet, sed iam pene facta est, quam cum habuerit, non invidebit minorum anchone. Campanile nondum completum in dies crescit, quo perfecto sententia fratrum, ut plures et binae habeantur campane. Soleata est ecclesia sepulchris mortuorum. Altaribus aequatur illi et 32 longitudine ecclesiae magnitudine et amplitudine. Pulsantur organa quae apud minores tacent. Pluribus et pulchrioribus vestibus divinis et calicibus exundat, hic Sancti Dominici conventus, ad quem magna populi multitudo concurrit dietim, ut missas audiat. Comparatione quadam haec duo loca descripsi, non quidem ut alterum extollerem, aut alteri derogarem, sed ut rei veritatem describerem potius. Plura de ipsis potuissem dicere, sed quo brevis sim, haec sufficient. Multae sunt Ragusii item ecclesiae et capelę, ut ecclesia Sancti Petri architectis et in cruce ad morem antiquorum fidelium graecorum aedificata, inferius in medio et super altaria et capelas devotas habens. Et binae sancti Nicolai ecclesiolę, Sancti Marci et aliorum multorum sanctorum, quas ne legentibus tedium afferant, tacitus dimitto. Cum autem in his omnibus ecclesiis vivant sacerdotes et viri religiosi. Sunt praeter haec septem dominarum monalium loca seu monasteria. Quinque scilicet ordinis beati Benedicti, unum ordinis patriarcae Dominici et unum aliorum omnium pulcherrimum et amplissimum devotissime virginis sanctae Clarae, discipula quae fuit sancti Francisci 33 ubi solum nobiles Ragusinae virgines Deo dedicantur ut plurimum. De his Dei templis, et orationum locis communibus, quibus decoratur Ragusium, satis dixisse videor, a quibus transeundum est ad descriptionem communium aedifitiorum, quae communitatis offitiis secularibus debentur.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.