Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De aedificiis communibus secularibus, et primo de palatio. Cap. VI

Sicut in urbe una principalis domus divinorum requiritur, a qua caetera Sanctorum templa dependeant, ita inter aedifitia communitatis unum est necesse, ut habeatur principale palatium, ubi presidentis urbi sit mansio, et conveniat regentium multitudo, et iura reddantur, ac deliberationis consciliatione fiant. Cum igitur in MCCCCXXXV, nocte qua immediate festum sancti Laurentii martiris sequitur, Ragusii palatium latum et amplum, quod antiquitus castrum fuerat, cum aliquibus turribus, ignis consumpsisset, et omnes fere munitiones et arma cuncta, quae pro defessione urbis et armamento galearum ibidem conservabatur, omnibus illis impedimentis defensivis armativisque in paucissimis mensibus liberalissime pulcherrime, ac magnificentissime 34 renovatis et abundantius reformatis, statuit regimen Ragusinum palatium id magnificentior structura reaedificari expensis non parcendo, ac maiorem partem prioris castri, quam ignea flamma non consumpserat, usque ad solum planum prosterni prothomagistro quodam magistro Onofrio Jordani de Lacava regionis Neapolitanae. Muri fiunt lapidibus vivis egregie laboratis, et sculptis ornatissimi, cum architectis magnis fundatis super columnis altis et grossis, quae ex Curcula per mare vectae fuerunt. Sunt illarum columnarum capita seu summitates magno studio sculpta. Sunt quinque columnę grossae integrae, duae autem alterae medietates, una uni turri affixa, altera alteri; in prima sculptus est Aesculapius artis medicinae reparator, id persuadente singulari pöeta et litterrarum doctissimo Nicolao de Laziria nobili cremonensi viro procul dubio magni ponderis, et inter doctos dignis eius meritis approbato, qui, ut suae patriae dissensionibus paululum cederet, cancelariatus Ragusii onus gerere, et pati disposuit, ac nunc patitur. Hic enim cum scivisset, et suis litterarum studiis didicisset, Aesculapium Epidauri 35 quod nunc Ragusium dicitur, oriundum fuisse, summo studio ellaboravit, ut insculperetur illius symulacrum, cui epitaphium metricum muro infixum edidit. In quadam columna introytus palatii sculptum videtur primum aequum iuditium Salomonis. In quodam angulo ianuae principalis habetur rectoris iniurias audientis similitudo. In introitu Minoris consilii, de quo postea fiet sermo, est quaedam iustitiae sculptura tenens breve, ubi sic segitur. “Iussi summa mei sua vos cuicumque tueri”. Erit in eo palatio aula magna quaedam pro consessu omnium nobilium Ragusii in Senatu generali, ubi consciliativae futurorum deliberationes capiuntur. Erit locus pro Consilio rogatorum, et pro Minori consilio, habitatio perpulchra domini rectoris, sedes pro consulibus, qui iura civilia decernunt, et pro iudicibus dantibus poenas scelestis. Habebunt et locum proprium scribani qui notarii dicuntur, et ii, qui cancelarii nuncupati sunt, et quidam scriba Sclavus. Erunt loca pro littoribus, pro fascibus,[ERROR: no reftable 1:] pro captivis recludendis, et vitiosis torquendis, pro armis, impedimentis, et caeteris tutativis et armativis munitionibus conservandis. Et 36 multa alia in ipso erunt, quae describere non valui, quia dum scripsi, actu fiebant, et solum quidam architecti super columnis fundati cernebantur, sed quae fienda fuerant, a prothomagistro collegi. Huic palatio adheret domus quaedam communis, quam bladorum fonticum[ERROR: no reftable 2:] appellant, divisum quidem per solaria et cameras inferiores, ubi locatur, et venduntur et blada et legumina. Ei autem contiguus est arsenatus[ERROR: no reftable 3:] galearum domus, in qua triremes pulchre et biremes resident, quibus armatis, cum opus fuerit, utuntur Ragusienses, vel ad honorandum aliquem magnum principem, vel ad piratas libentius Ragusiensium navigia ditissima depredantes capiendos, vel expellendos aut demum in metu et timore tenendos. Ipsi arsenatui seu domui custodis ipsius, qui admiratus dicitur, proximus est locus gabellae ponderis[ERROR: no reftable 4:] omnium mercantiarum, quae cumulatim aequi libris venduntur. Hinc ad locum, qui dicitur gabella seu doana grandis, est quaedam via lata, sed unitur architecto, qui quandam ianuam olim urbis cooperit. Est et alter locus ibi prope, qui spongia vel potius mercantiarum extimatio, quae in ballis extra feruntur, communi nomine 37 ab omnibus nuncupatur. Hanc domum antiqui struxerant amplam cum cisterna et cameris et porticibus semotam quidem a vicinia, ut advenarum hospitium existere. Haec sunt aedifitia communia coniuncta quodam modo principali palatio, de quibus satis dictum sit, cum ad alia communia aedifitia deinceps pergendum iudicarim.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.