Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

Descriptio loci disciplina scolarum, videlicet grammaticae. Cap. VII.

Quoniam quaeque civitas duobus praesertim crescit, servatur, et defenditur, armis scilicet et prudentia, qua sine nullum regnum, nulla civitas, nulla denique domus perstare potest, et servari; post loca principatus, reipublicae et armorum visum fuit mihi dignum fore, ut locum disciplinę describerem, quem in hunc locum servavi, non ut quis credat me arbitratum fuisse pluris arma extimanda, quam rerum et ingenii prudentiam, quoniam parvi sunt foris arma, nisi fuerit consilium domi. Vincimus enim potius ingenio, quam armis. Nam communi omnium philosophorum sententia, PRUDENTIA vires superat. At cum palatium ut caput urbis existat, cui aedifitia nominata coniunguntur per unius alteri adhesionem id cum hiis praescripsi. Et nunc scolas doctrinae et discipline 38 describam, quoniam pulchrum est aedifitium et ornatum eo loci. Ego Ragusium veniens in MCCCCXXXIII de mense Junii, ut iuvenes et adolescentulos erudirem in scientia et urbanis moribus, quibus satis atque etiam satis indigebant, et utinam multi nunc non indigerent, nullum locum disciplinae et eruditionis proprium inveni, quo quippe non potui non ammirari ob famam urbis istius, quae per orbem amplissima est. Tuncque ratione honoris et fame Ragusinorum, qui eius loci carentia scientiarum parvipensores videbantur, nec non et mei ac post me futurorum magistrorum scientiae et scolarium commoditate dominis Ragusinis, diligenti cura persuasi, quo constituerent proprium aliquem locum decentem. Ex quo cum eo tempore exaudiendum me duxissent, eorum consiliis approbantibus decretum fuit, ut quaedam domus quondam armorum sedes doctrinae cederet, et disciplinae eruditionis, ac prudentia habitaculum efficeretur. Sicut autem olim Athenis Ariopagus locus disciplinarum, et nunc in almis literarum studiis Italiae scolae docentium remotae sunt a strepitu, qui studio inimicatur, ita ista ipsa domus circumquaque vicinis caret. Bina ibidem sunt solaria, seu pavimenta, unum infra, ubi quaedam camera 39 cum ornatissimo scabello provectis aetate audituris deputata. Alterum super, ubi cuiusvis aetatis adolescentuli docetur. Extat eo loci chatedra magistralis alta et magna laboratisque lignis ornata, circa quam reponuntur libri in quibusdam videlicet quatuor bancis cum clavibus aptis. Sunt deinde sedilia scolaribus apta et scamna super quibus legitur et scribitur. Capax est id solarium, quod desuper tabulis pavimentatum est discentium CLX, apte sedentium, fenestris magnis tribus super gaudet, quibus lucet et illuminatur domus. Si flaverit Auster difformis sospitati defenduntur scolae a moenibus civitatis. Sin vero Boreas frigidissimus, adversum eius frigiditatem clipeus est extimatio mercaturarum superius nominata, et bonae fenestrarum ianuae. Ambo solaria sunt lateribus pavimentata. Studetur autem in superiori, ne quovis pacto impediantur vel docentes aut adiscentes strepitu, qui interdum fit a Morlachis ementibus sal quod sub scolis venditur, et portitoribus onerum in platea morantibus. Huiuscemodi rumor paulisper derogat mea sententia eius loci aptitudini.

40
Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.