Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

Descriptio logiae seu teatri communis. Cap. VIII

Quoniam vero unicuique urbi convenit aliquem locum communem habere, qui sit curarum quotidianarum remedium, et quo simul apte conveniant viri graves et nobiles. Ideo struxerunt antiqui nobiles Ragusini quandam logiam seu teatrum in medio plateae satis latam et longam fere quadram, quae circundata murilo quodam introytum et exitum duplicem habet. Intro circumcirca sunt sedilia lapidea tabulis cooperta illi murilo adherentia. In hac cum esset aperta coelo, est quaedam alia logiola tegulis velata cum alio murilo circum, cui in orbe extant similiter lapidea subsellia cum tabulis, haec quae cooperturam habet, quadris lapidibus albis et rubeis est soleata, in summitate videlicet in muro et trabibus figunt magnates tabulas cum eorum armis, et praesertim Francigenae, et Anglici ac Teotonici principes Ragusio transeuntes ad sepulcrum sanctum domini. Altera non tecta lateribus quadris soleata est, mediantibus quibusdam lineis lapidum vivorum latis unum palmum. Circum istam exterius communiter venduntur olera. Deambulant 41 et sedent, et invicem ratiocinantur in ea de more et antiqua consuetudine nobiles Ragusini et advenae. Reliqui vero raro eam adeunt. Quare quidam ulterius non considerantes eam consuetudinem, vitio arrogantiae saepius damnant. Hi tales, si meas confutationes aut responsiones, quibus in hac re usus fui viva voce, cum Venetias ivi tempore pestis, aliquando audirent, aliter dicendum iudicarent. Nolui vero eas hic annotare, cum eo pacto res laude digna sit comendando, ne qua latera pars vituperetur. Quoniam igitur huiusmodi confutationes plenę fieri nequeunt sine forte aliquorum indignatione, potius tacere institui. Coruptione enim naturae res ita in angustum, seu, ut verius loquar, in tantam insolentiam adducta est, ut in vestibus credatur nobilitas, dignitas, et honor, non autem in virtute, aut bonis moribus, aut meritis parentum, quod reprobant omnes de vita humana et nobilitate rectis sermonibus sancientes. Dictum igitur sit de logia, in qua etiam luditur ad schachos, et aleas praesertim in minori. Deinceps et ultimo huius partis loco de aquęductu, et fonte dicendum est.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.