Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

Incipit ultima pars de laudabilibus consuetudinibus Ragusinis.
Quarta pars caeteris praestantior. Cap. 1.

QUEMADMODUM omne quod est dividitur in silabam et accidens, creatum et increatum, rectum et iniquum, laudabile et vituperabile, divinum et humanum, ita omnis hominum consuetudo est divina vel secularis, de laudabili consuetudine loquor. Dicturus igitur de consuetudinibus Rhacusanis laudabilibus, quae divinum cultum attingunt primo, postea de secularibus loquar. Communis et laudabilis consuetudo marium et foeminarum est, solertissima cura singulis diebus sancta templa, cum domo exierint, adire, in quibus Dei offitia et missarum oblatio seu celebratio dietim exercentur, dicuntur et offeruntur vel a sacerdotibus secularibus vel religiosis mendicantibus, quibus mos est utriusque sexus ut plurimum perfecta missa super calice offerre unum grossum vel medium, quod profecto nullibi in Italia aeque generaliter tanta largitate seu elemosina fieri, vidi et audivi. Vivunt quippe 103 ex eiusmodi oblationibus quotidianis complurimi sacerdotes, qui aliter victus et vestitus commoditatem non habent, benefitio firmo carentes, ignorantesque quid sequenti die ad victum habituri sint. Dominicis diebus Adventus Domini in crepusculo canitur missa Beatissimae Virginis Mariae in ecclesia cathedrali, cui intersunt multae personae admodum devotae. Tempore quadragesimali in eadem ecclesia meridiei cantatur missa, cui nobilium et bonorum seu divitum blebeyorum utriusque sexus pars plurima interest, tametsi mane missam submissam audierint, illa autem perfecta pransum itur. Cum fere omnes matronae tam nobiles quam plebeyae post primum partum seu tempus competens primo partui et si steriles fuerint omni quasi tempore vellato capite incedant, tempore devoto quadragesimae nullam vel antiquam, vel iuvenem videres capite discooperto incedentem. Sunt autem studiosissimae divinis adesse officiis, et indulgentias visitare spreto omni labore itineris saxosi, vel montuosi, prae caeteris dominabus, quas ubilibet viderim. Ferunt tamen omnibus temporibus 104 quaedam matrimonii insignia ab utraque aure pendentia aurea vel argentea auro velata, quae firmatur in velamine capitis, quae cercellos latine, obozi sclave nominant, non sunt autem auribus fixa, sed ponuntur et removentur ad libitum, ligantur autem quodam argentea catenula, quae firmatur in vellamine capitis, quod clizach, seu riguletum dicunt. Circulos istos potissimum in signum coniugalis copulae gerunt, quoniam plurimae innuptae viles tamen annulo utuntur. Ferunt tamen et annulos plures magni valoris. Sumptuose nanque ornantur a sponsis hoc exigentibus urbis abundantissimis divitiis. Hec modica dicta sint de communi omnium Ragusinorum devotione et laudabili divinorum consuetudine. Nunc dicam laudabiles mores Senatus, primo circa Dei cultum, deinde circa conversationem pacis, et tutellae civitatis et honorificentias forensium.

De laudabili processionum divinarum observatione, quae ex more servantur per dominum rectorem et Senatum Ragusinum. Cap. II. 105

ANTIQUA et catolica consuetudine Dei et sanctorum honore plures fiunt annuatim processiones, quae summo studio venerantur a domino rectore et Senatu Ragusino interdum Minori tantum interdum Rogato, interdum Maiori accensos cereos gerente, qui de bonis errarii communitatis emuntur. Earum prima est in ordine processio, quae fit tertio Calendas Februarii reverentia Sancti Blasii eius urbis protectoris, pro cuius quidem solemnitate plurima commendabilia servantur. Primum accedunt custodiae urbis vigilaturi fere omnes agricolae et nautici ex insulis, et aliis ruribus cum balistis, arcubus, ensibus, clipeis, et spiculis, quique sub eorum duce militantes bini et bini, precedentibus tibicinibus rusticalibus. Hi domino rectori se ostendunt facturi eius, et consilii mandatu; deinde omnes artifices cuiusvis existant conditionis, etiam carniferi, cereos et candelas ardentes in vigilia ordine binario in ecclesia Sanctae Mariae, ubi principale festum celebratur, offerunt, videntibus domino rectore et eius consilio. Sed ad processionem de qua est intentio iam veniamus. Quo festum processionis venerabilius 106 sit, Senatus minoris decreto invitantur omni doctores salariati, et omnes advenae honorabiles, sive mercatores, sive alterius conditionis. Sedet autem dominus Rector sub architectis palatii in medio medicorum, nisi ibi fuerint qui altioris gradus vel dignitatis. Et utrinque alii forenses cum nobilibus Minoris et Rogati consilii, qui omnes adesse debent illi processioni, dum religiones mendicantium multis reliquiis sanctorum et vestibus sacris et aliis rebus divinis ornatae hymnos cantantes ad ecclesiam catedralem perrexerint. Tunc vero domino rectori presentatur cereus accensus depictus caeteris praestantior, deinde cuilibet tam civiillius consilii[ERROR: no reftable 1:], quam salariato, et advenae invitato similiter praebetur cereus accensus sed non pictus. Hi omnes cerei de bonis reipublicae sanciente Senatu emuntur; et postea precedentibus tubis communitatis lictoribusque regiminis dopleria magna accensa manu ferentibus itur a domino rectore et a caeteris ordine bino ad templum Sanctae Mariae. Tuncque descendit ex loco, qui dicitur Sancta Sanctorum dominus archiepiscopus cum unis reliquiis, quem sociat dominus rector, vel cum lumine precedit. Post vero dominum praesulem graditur quidam nobilis adolescens, cuius offitium est cum quadam virgula 107 illos percutere, qui indiscrete conarentur illas reliquias tangere vel turpiter osculari. Deinde alii sacerdotes, abbates et monaci ac religiosi mendicantes viritim descendunt, quorum quisque reliquias gerit, et singulum precedit unus vel nobilis, vel advena cum cereo ardente, ut decorentur sancti reliquiae, et post cuiusque tergum pergit adolescentulus nobilis, ea conditione, qua primus sequitur dominum praesulem; tamen meo tempore non ferebatur virga, quia forsan plebs solito facta est moratior. Illi reliquiligeri tot numero existunt, quot ferunt cereos, qui interdum sexaginta numerum excedunt. Ornatur atque altare maius illis reliquiis cohopertis auro et argento, quos thesaurarii sacerdotibus et diaconibus consignant super altari ponendas, ubi quidam nobiles asistunt illarum custodiae, quorum offitium desinit finita missa solemni, quoniam tunc omnes illae reliquiae ad capellam reliquiarum cum lumine reportantur. Itur cum processione sic ordinata circum ecclesiam. Fit autem utrinque personarum choors magna habentes candelas benedictas, quibus cum illas sanctorum reliquias tangunt, et se ipsos signo crucis et earum tactu armant. Cuilbet illorum adolescentulorum, qui terga sacerdotum sequuntur, cum sint per Consilium minus ellecti, dantur in praemium 108 sui laboris duo grossi de bonis communitatis manibus camerariorum. Post prandium autem dominus rector vocat nobiles iuvenes utriusque sexus choreasque ac tripudia solatiaque delectabilia servat, et fieri iubet cum tubis et tibiis sonantibus, ut sicut animae saluti vacatum est ante, ita post comestionem corporum gaudio et delectatione tempus adhiberetur. Aliquotiens item iuventus mascula posito circulo argenteo quatuor unciarum in equis currit cum hastis, et qui annulum lancea ter sumpserit currens, illum recipit; et qua solatia ampliora sint, et spectaculum gratius, tres communiter habentur eiusmodi annuli, quorum uno ter acceptorum aliquem alter suspenditio, et sic fit, donec omnes traditi sint accipientibus et currentibus cum hastis. Sed octava die accedit dominus archiepiscopus, et secum dominus rector et Consilium minus at templum Sanctae Clarae, ubi eo mane ad honorem Sancti Blasii missa solemnis celebratur. Quinta vero decima die simili modo in ecclesia Sancti Blasii apud logiam solemniter festum ipsius colitur. Hoc triplex festum efficitur interpolatis diebus, quoniam in tribus ecclesiis dominus archiepiscopus, aut dominus rector simul interesse non posset. Sed non possum preterire aliud laudabilissimum, quod reverentia 109 et honore ipsius eorum protectoris perpulchre, sanctae et pie servatur. Cum enim civitas ipsa sit tota, ut dictum est mercaturae dedita, nonnulli vel eorum infortunio aut sua, ut ita loquar, mercandi ignorantia debitis gravati urbem coguntur deserere, alioquin carceribus recluderentur. Quo igitur cum creditoribus pacisci valeant illi gravati, et civitatem ac familiam, et amicos visitare, triduo ante festum die scilicet ultimo Januarii summe mane arbor quedam altissima habens longitudinem et circuitum unius mali navis maximae in medio plateae in quadam columna grossa quadra erigitur, et fortissime clauditur, quae quidem columna charrus, et Orlandus dicitur, quoniam in illa est Orlandi forma sculpta ensem manutenentis in signum iustitiae, quae ibi exercetur. Nam ad illam ligantur, et fistigantur aliquando scelesti homines, quibus etiam interdum barba comburitur. In ea item est signata mensura brachii communis, quo mensurantur telae, rassiae, et res aliae, quae circum illam ab advenis morlachis, et aliquibus mulieribus venduntur. Illa autem cum tubis a nautis erecta, in cuius summitate ponetur vixillum Sancti Blasii, tute adveniunt, et urbem intrant omnes debitores mansuri libere septem continuis diebus, in quibus multi pacta cum creditoribus contrahunt. Cum itaque octava die deponatur, illis septem diebus tacet omnis civilium et criminalium 110 causarum rumor, quoniam nemo cogitur cuiquam invito animo solvere, et si quis male meritus per id tempus foret passurus, protrahitur eius poena usque ad arboris depositionem, quae stendardum dicitur. Hoc malum sive stendardum item pari conditione levatur die secundo Iulii ad honorem translationis brachii Sancti Blasii superius nominati, cuius festum cum processione fit die quinta ipsius mensis. Sed non est haec processio solemnitatis et praestatione, cuius prior, cui hanc addidi honore venerat et consuetudine simili arboris, qua bis in anno fides infidis conceditur. Nam promissis deficiens infidus iure appellandus est. Alia processio secunda scilicet ordine temporis fit die nono Martii ex instituto quadraginta annorum vel circa, gratiae ut reddantur Deo et quadraginta martiribus, qui sua pietate et illorum intercessione, precibusque Sancti Blasii eo die liberavit urbem a turpi iugo servitutis, quod sibi coniuratum fuerat a quibusdam qui cognita coniuratione ab ipsis facta morte mulctati fuere. Hanc tantum sociant nobiles de Consilio rogatorum cum cereis accensis, iturque ad ecclesiam Sancti Blasii, ubi praedicatur, et gratia libertatis conservata a domino Jesu ad memoriam illorum reducitur, ut Deo grati esse non desinant. In festo Sancti Marci Evangelistae processionaliter ad illius 111 sacram edem pergitur sed sine luminaribus, haec non est multum solemnis.

De processione devota, quae fit honore corporis domini nostri Jesu Christi. Cap. III.

Tertia solemnis, et sumptuosa devotaque processio fit in festo Sanctissimi Corporis domini nostri Jesu Christi, quam profecto ausim praestantissimam dicere et predicare. Nam primo omnes urbis viae principales salvia odorifera implentur, et sternuntur. Invitantur a domino rectore, et consilio doctores salariati et advenae mercatores, quos honore dignos iudicant. Intersunt omnes nobiles Consilii magni. Salariatis et advenis elargiuntur cerei a Senatu ex errario communi. Nobiles vero suis sumptibus eos emunt. Cum autem omnes religiosi mendicantes congregati sunt in ede sacra principali, tubis et tibiis communitatis sonantibus, et famulis regiminis lumina magna antegerentibus, dominus rector et advenae invitati, et nobiles bini ad ecclesiam pergunt, tum ex altari superiori descendit reverendus pręsul hostiam sanctam, hostiam nostrę salutis videlicet corpus domini nostri Jesu Christi manibus ferens in quodam tabernaculo cristalino, intratque sub uno velamine ligneo, chooperto pulcherrimo panno serici Alexandrino, vel veluto cremexino seu graneo. Huic, quod fertur 112 a sacerdotibus, circum feruntur lumina magna. Adsunt in circuitu pueri campanullas pulsantes, precedunt religiosi, et seculares presbiteri devote concinentes hymnum, quem doctor Sanctus Thomas de Aquino ordinis praedicatorum ita sancte, ita devote, ita divine, ut nihil supra, edidit ad commendationem eius prętiosissimi sacramentis. Post eam archam Domini dominus rector, et doctores salariati, quorum duorum ipse medius est, et advenae mercatores una cum nobilibus bini sequntur, associatur enim unus advena uni nobili comiter. Post hoc autem caetera omnis multitudo admodum copiosa nobilium et plebeyorum utriusque sexus incedit. Recedunt autem ab ecclesia catedrali ordine praedicto, et eunt per quandam viam, ubi cum habitent utrinque plurimi nobiles et divites plebei, tamen quia circa finem ipsius plerique cerdones opera sua perficiunt, vocatur via cerdonum, exitur ad fontem iuxta monasterium Sanctae Clarae, tuncque fit accessus ad plateam per quam revertuntur. Est profecto multitudinis sequentis caterva fere innumerabilis. Nam perveniente domino rectore archam sequente ad logiam communem, multitudo foeminei sexus nondum apparet tota super platea. Has gentes copia grandi Ragusium conduxit pacis dulcedo, cuius abundat urbs ipsa. Saepius omnes flectunt 113 genua et exoperiunt capita adorantes corpus Dominicum sanctissiumum. Audeo dicere hoc esse devotius et pulchrius festum, quod Ragusini sua devotione celebrent, et dignum ac iustum est ob praestantiam Salvatoris nostri venerandi, qui est festum omnium festorum et Sanctus Sanctorum. In festo praecursoris Domini, dominus rector et Consilium minus laudabilem venerantur processionem gratias reddituri pro sospitate urbi reddita eo die, cum viguisset pestis accerrima in MCCCCXXXVII, de cuius acerbitate in prima huius operis parte memoriam ampliorem feci. Celebratur item festum quorundam martirum videlicet Sanctorum Laurentii, Petri et Andreae, quorum corpora inventa sunt divina revelatione apud Catarum et Ragusium delata ad quorum etiam honorem die septimo Julii itur processionaliter ad illorum ecclesiam, quoniam ea die cessavit, ut audivi pestis quaedam. Fiunt postremo, ut aliquando de processionibus concludam, duae processiones, una in festo Sanctorum Simonis et Judae, altera in festo Sancti Simeonis prophetae, in quarum neutra feruntur cerei, nec invitantur aliqui sicut nec in superiori. In utraque tamen accedit dominus rector, et cum eo multi nobiles et advenae. Eunt quidem ad ecclesiam Sancti Simeonis ubi habitant moniales, ferturque 114 illuc pannus ille praeciosus, in quo Simeon, non visurus mortem donec videret Sanctum Domini, recepit filium Dei praesentatum in templo iuxta ritum legis Iudeorum. Poniturque super altari dum missa solemnis per praesulem celebratur, qua perfecta refertur ad locum reliquiarum. Multae aliae servantur processiones ordinariae et extraordinariae, quas nimis longum fuisset ennumerare. Haec quidem mihi suffecisse videntur, quo legentes intelligant, singularem divini cultus principatus politici Ragusini devotionem et praecipiuum studium, quibus Deus illis pluribus auxiliatur, et favet. Mittitur autem in singula processione mendicantibus panis, et vinum pro prandio expensis reipublicae, deinceps cum de his satis dixerim, dicam quae servant circa religiosos praesertim verbi Domini seminatores.

De more commendabili exenia largiendi religiosis et verbum Dei seminantibus. Cap. IIII.

Cum quisquam religiosus forensis praecipue cuius fama laudabilis existat, Ragusinam urbem accesserit, eundem quam primum munere aliquo comestibili Senatus decorat, sique ibidem benefaciendo remanserit, pluries in anno pari dono visitatur, et potissime si dignitate provincialis, aut ministeriatus Dalmatiae aut vicariatus Bosnae potiatur. Sed cum antiquo more tribus 115 diebus cuiusque ebdomadę tempore Quadragesimali predicetur verbum Dei in logiola chooperta, quam in prioribus descripsi, videlicet die Lune et Mercurii a fratribus prędicatoribus, sed die Veneris ab aliquo minorum religionis praedicantium eo die largitur aliquis prestans pisci, dumtaxat reperiatur venalis. In Pasca vero eorum cuilibet tot pecuniae de bonis errarii donantur, quot pro una cappa emenda sufficiunt. Et interdum alicui plures iuxta videlicet acceptionem gratiorem praedicationis vel ipsius ampliorem conditionem. Si quis Raguseus ordinis vel prędicatorum, aut minorum studio bonarum artium et sacrae theologiae operam in Italia praebere curaverit, illi suppliciter petenti auxilium decens de bonis communitatis perhibetur tam pro libris emendis, quam vestibus. Cumque ad perfectionem studii pervenerit, ei subvenitur a Senatu pro expensis, quae ex institutione Sanctae Matris Ecclesiae, et honore magistrati fiunt, dum gradus magisterii sacrarum litterarum ab eo suscipitur ab iis, qui ea autoritate potiuntur. Quod tum in plerisque actum fuerit, praesertim in doctissimo religioso domino magistro Jhoanne de Ragusio ordinis praedicatorum Parisii studenti, et postea dignius ibidem magistrato, ut audivi, largissime claruit. Ubique ego servavi erga alium 116 eius ordinis fratrem, qui dicitur magister Blasius, cuius solicitudine aedificaverunt quidem monasterium Sanctae Crucis Gravosio meo quidem tempore. Ille magister Jhoannes est, qui legatus sacri consilii Basilensis ad Constantinopolis imperatorem et patriarcam multus angustias amore sanctae fidei substinuit. Hic mos summe laudandus a me dimitti non debuit, et digne additus est sacris devotionibus, quia sanctitatem sapit. De his actenus dixisse sufficiat, cum iam perdignum existimem de laudabilibus consuetudinibus communitatis loqui, quae ad seculum pertinent.

De fidelitate laudabili Ragusinorum sacrae maiestati regali Ungariae. Cap. V.

Fidelitatis Ragusinorum constantiam, quam sacrae maiestati regali Ungariae continuo servarunt, quis non ennarabit? Etenim postquam illi ultro se recommisserunt Venetis eos deserentibus, nunquam quovis turbine alterum caput, aut dominum vel optaverunt, vel quaesiverunt, cum tamen a multis aliis principibus molestati fuerint, qui eis pollicebantur, quaeque pacta facturos, quin immo ab omnibus se, et fidelitatem suam propriis (...)[ERROR: no reftable 1:] et praestanti animo viriliter defensarunt, prout seriosius ego ipse notavi in ea oratione, quam de ellectione, et coronatione serenissimi 117 olim regis Alberti composui, sed tam uno verbo laudem maximam complectar, universa siquidem Dalmatia membrum pulchrum regni Ungariae vel vi superata, aut etiam voluntarie ab obedientia regni extirpata est, nisi sola civitas Raguseorum, quę adversum cunctos inimicos regni illius potentissime se ipsam conservavit. O quam laudabilis et perpetua memoria digne est eius modi fidelitatis servandae consuetudo, qua urbs in honore, et statu, et divitiis augetur.

De salutari et celeri consuetudine armandarum galearum contra piratas cum tribus exemplis. Cap. VI.

Prior fidelitatis perseverantia, et commendata consuetudo digne postulat, ut eam sequatur armandarum galearum velox et memoranda immo admiranda provisio, quae consuetudine quadam observatur maxime ad capiendos vel fugandos aut etiam perterrendos piratas, qui ardenti cupiditate navigia Ragusinorum expoliare nituntur, cum aliis sulcantibus Culphum Venetorum ditiora sciantur. Nam cum alia legna maritima communiter vehant triticum et alia blada, et parvi valoris mercaturas; haec Ragusina transferunt aurum, argentum, ducatos aureos et caeteras res maximi praetii, et parvi oneris indigentes minimo loco conservativo. Necessitate 118 ergo imminente ea provisione celeri utuntur, quae vix credi a non videntibus potest. Armant enim uno die triremem in duobus duas, in tribus tres, et eas expediunt; qua in re digna ratione obstupebit omnis lector, qui non viderit. Quoniam ego, qui id oculis meis vidi, in eam considerationem veniens mirum in modum obstupesco, et tamen verum est. Cuius rei plura exempla audita, et actu a me visa possem adducere, sed asserente domino nostro Jesu: in ore duorum vel trium consistere omne verbum, duo audita et unum visum apponam, quae meo iudicio plenissimam fidem omnibus legentibus facient, et generabunt decorum. Narrant siquidem antiqui patres Ragusini, et in scriptis veraciter reperitur, quod cum illustrissimus Andagaviae dux regnum Siciliae occupaturus annis Domini MCCCLXXXIII de mense Decembris mitteret aliquos suos barones armorum capitaneos, et militantium imperatorem, quo conducerent saltem armatorum in equis decem millia, datis sibi multis denariis, et iocalibus pene infinitis vendendis, inter quos fuit una pars videlicet duodecima coronae regalis olim regis Ludovici, cuius partis extimatis fiebat tunc viginti una millia ducatorum, illi existentes numero LXXX navigantes cum una trireme, et una fusta seu 119 bireme per Iliricum mare ligna Ragusinorum capere et depredari inceperunt, arbitrant et Ragusinos vel non audere aut etiam non posse ipsos se tueri et iniurias ac damna vindicare, et inter caeteras barchas unam Venetiis venientem multis bonis onustam ceperunt in Zuliana et expoliaverunt, ac captivum fecerunt quendam nobilem Ragusinum cui nomen erat Aloisius de Gozis. Hęc igitur scientes Ragusini nobiles spreto cuiusvis potentiae timore in triduo tres triremes armarunt, et expedieverunt munitas gentibus, armis, biscotto illis tribus diebus velociter facto et aliis rebus classi oportunis. Fuit autem eius classis capitaneus dux, et imperator quidam nobilis animosus vocatus Mattheus de Georgiis pater eorum, qui de Tamarra dicuntur. Et quanquam eo die tempestas vigeret maritima, foretque solemnis dies festus Nativitatis Domini, tamen Senatus decreto eo die ex portu vi remigantium extinctae fuerunt, illos per omnem Culphum usque Venetias die noctuque insecuturae donec eosdem invenissent. Sicque, favente Deo, qui superbis semper resistit, galeam et fustam illorum et illos magnates viriliter in festo Epiphaniae rapuerunt 120 et Ragusium reduxerunt liberantes civem suum et caeteros suos subditos ab illis prius captos, et reficientes damna spoliatis. Caetera vero bona in illis et fusta reperta proportionabili conditione divisa fuerunt illis, qui in triremibus militarant. Captivi remanserunt numero octoginta computatis magnatibus ipsis et eorum nobilibus scutiferis et servitoribus. Principalium nomina hic infra scribam. Primus vocabatur dominus Petrus de Craon, cuius sanguis erat ex regibus Franciae, secundus dominus Tristanus de Roia, tertius dominus Johannes de Buel, quartus dominus Ludovicus de Montegaudii, quintus dominus Petrus de Corona, sextus dominus Cholardus de Chaleville, septimus dominus Arnoldus de Crichilimbergh, octavus dominus Robertus de Nelle, nonus dominus Philippinus de Linier, decimus dominus Johannes de Ver, undecimus dominus Gattifer, duodecimus dominus Pauper miles. Hii duodecim milites et magni principes erant famosi 121 gentis armorum ductores, cum quibus erant alii nobilissimi viri, et inter alios duo prestantissimi scutiferi, quorum unus dicebatur Johannes de Steteville, scutifer regis Franciae, secundus vero Chons de Riciath natione Alemanus. Quomodo autem hii liberati fuerint dicam, tam et si proposito meo non sit necesse rem hanc ulterius prosequi. Hec illorum captivitas audita a principibus mundi, primum induxit sanctissimum Romanum pontificem Urbanum Sextum, ut procuraret eos habere, sperans illis mediantibus plurima commoda consequi, et tamen eos habere non potuit. Scripsit, et misit legatos serenissimus rex Franciae pro ipsorum liberatione, voluitque Ragusinis centum ac etiam ducenta millia ducatorum elargiri. Procuravit ipse illustrissimus dux Andagavia, qui post illorum captionem pauco tempore vixit. Intercessit serenissimus rex Carolus tunc rex Hungariae dissidens a reginis, ut relaxarentur. Legationem 122 destinarunt Veneti, et illustris princeps dominus Bernabas de Vicecomitibus dominus Mediolani. Multique alii orbis principes et domini, quorum omnium persuasionibus, precibus, ac voluntatibus Ragusini volentes morem gerere matura et laudabili deliberatione statuerunt, ut illi libere absolverentur, dumtaxat serenissimus Francorum rex ad sacra Dei Evangelia iuraret, nullis temporibus se aut suos Ragusino principatui vel cuiquam Raguseo nocituros, ob eam illorum captivationem. At cum moris eius sacrae regalis maiestatis non existat iusiurandum tactis scripturis in aliquo eventu prestare, liberatio eorum per annum fuit producta. Demum iuravit tamen, ne tot viri prestantes amplius paterentur propriarum domorum exilium, quod cum prestitisset iusiurandum, quod caeteri omnes intercessores prestiterant, liberi ad propria remearunt secum ferentes perones crudos dictos sclave opanchi, quibus loco sotularium utuntur rustici Ragusini 123 cum aureis tamen ligaminibus, quae quidem calciamenta ut res novas ad partes Franciae detulerunt. Hac in re tria laudabilia Ragusinorum gesta considero. Primo eorum animositatem, qua multorum potentiam magnam spreverunt. Secundo ipsorum liberalitatem fere incredibilem, qua summum precium pecuniarum prudentissime neglexerunt. Tertio fortissimam constantiam, qua iurare coactus est illustrissimus rex Franciae preter morem eius sacrae regalis maiestatis. Satis et prolixe digressus sum, sed iam ad institutum revertor. Alterum exemplum armandarum galearum exemplo huic additur auditum quidem a me. Audivi namque, quod in MCCCCVIII. cum sacra maiestas regalis regi Ladislavi seu Vinceslavi dominatoris regni Apuleae caeteras Dalmatiae fere omnes occupasset urbes desiderio regni Hungariae, ad quod plurimum aspirabat, sperans serenissimum regem et demum Romanorum semper augustum Sigismundum ex ipso regno evellere posse, ipseque rex 124 Ladislavus nullo ingenio posset fidelitatem Ragusinorum corrumpere, credens vi et molestiis eos supponere, quinque triremes completas nocitum et predatum insulas et loca Ragusinis subiecta ardenti corde transmisit. Tuncque Ragusienses in proponito fidei servandae Sigismundo quamprimum quatuor triremes et duas biremes armarunt potentissime, quarum capitaneus fuit Andreas Martoli de Volzio nobilis quidem, ut intellexi, magnanimus verus christicola et devotus elemosinarius multum, qui cum bis visitasset sanctum sepulcrum domini Jhesu, illius similitudinem Ragusii in domo propria studuit hedificare, et extra urbis moenia apud quoddam eius tunc pulcrum viridarium, ubi saepius sacerdotes congregans eos honore Salvatoris nostri pascebat. Haec ipsa classis animos militantium in galeis regis Apuleas perterrefecit, et ita perterrefecit, ut terga dare Ragusinis sibi saluberrimum putarint. Fugientibus et fugatis eis, qui 125 deinceps reverti non presumpserunt, salvata est Reipublicae Ragusinae libertas et fidei constantia. Tertium exemplum, quod meis oculis vidi, et ultimum sit hoc. Nempe currentibus annis Domini MCCCCXXXVI. de mense Novembris quidam Siculi piratae cum duabus fustis seu biremibus apud portum Tortulae pauca via distantem a Lesna plures barchas Raguseas, et presertim duas Venetiis venientes predati sunt, in quibus invenerunt ducatorum auri quattuordecim millia et quingentos aureos et plures, quos omnes sibi appropriaverunt cum multis aliis iocalibus pannis magni precii usque ad summam ducatorum viginti millia quibus acceptis versus Siciliam navigarunt. Tunc res haec Ragusinis anxia die Dominico circa horam missarum aperte fuit patefacta, unde immediate congregato consilio legem armandi duas galeas decreverunt. Sicque eo die electus est classis capitaneus quidam Nicolaus de Georgiis, filius olim Matthei, qui Francigenas caepit. Supracomitus autem Benedictus de Gondola, 126 ambo quidem cauti, prudentes et animosi. Armarunt autem eas in duobis diebus, et ad illos insequendum emiserunt, tam et si fuerit necesse illas calcare, et sepo palmare, ac biscottum fieri facere, et homines in insulis et ruribus vocare, quę omnia simul biduo perfecta vidi atque cognovi. Erat tunc Ragusii vento resistente videlicet Austro classis chomertii Alexandriae seu Baruti Venetorum, cuius capitaneatu potiebatur quidam Venetus nobilis, cui nomen Leonardus Contareno vir gravis et dives valde. Erat autem cum eis reverendissimus dominus cardinalis Cipri patruus siquidem regis. Hii et alii omnes in illis galeis navigantes in incredibilem admirationem hac armandi celeritate impulsi sunt. Quis profecto non miraretur, et stupefieret? Ivit classis, sed piratas illos non invenit, tamen unam biremem aliorum piratarum, qui dimissa ea per terram fugerunt, captam Ragusium conduxit. Erat autem nova magna armis et remigio bene munita, et XII Ragusini nautae in illa vi remigantes in compedibus 127 videlicet libertatem consecuti sunt. Plura possent alia exempla adduci, sed haec satis meum propositum confirmant, quare de hiis ampliorem processum minime fieri oportet.

De laudabili consuetudine tenendi, honorandi et salariandi medicos quatuor. Cap. VII.

APPROBANT omnes catholici scriptores gentilesque philosophi, medicos, qui honorandi sunt, morbis corporum remedia plerumque cum sanitatis restitutione Dei dono apponere, cum piissimus universi creator fragilitatem humanam miseratus gratiam lumen et intellectum sapientibus concesserit complexiones corporum herbarumque seminum et aliarum rerum virtutes et opera cognoscendi, ut scirent utilia sospitati eligere, adversa vero respuere. Existentibus itaque medicis utilibus immo summe necessariis cuique famosę civitati, laudabilis consuetudo Ragusini principatus generalis est, communibus expensis et stipendio quatuor medicos apud se habere, duos phisicos unum altero doctiorem, et duos cirurgicos, 128 quorum omnium quisque lege, concordia et pactis obligatur, nulla privata accepta solutione, omnibus Ragusinis interioribus et exterioribus, privilegiatis et salariatis, pauperibus divitibusque illorum atque familiis bene ac diligenter gratisque mederi, et omnem operam eis possibilem studiosius prębere, ut sanitas egris restituatur, dumtaxat fieri possit. Nam philosophi recta sententia: «Neque rhetor semper persuadebit, neque medicus semper sanabit.» Sed si ex contingentibus nihil omiserit, cum sufficienter artem haberi dicemus. Quae autem eorum cuique salaria comunia persolvantur, nec me decet, nec oportet, aut mea interest explicare. Hoc tantum dixerim, ea illius summe et quantitatis existere, quo prestantissimos medicos deceant. Enxennia omni tempore a privatis personis uberrime recipiunt. Forenses tamen egroti eis solvendo visitantur, et medicos quodam prestanti honore venerantur, et decorant omnes cuiusque conditionis cives Ragusini qui necessitate urgente qui 129 virtutis amore impellente ac bone famae desiderio. Nulla enim fama laudabilior, diuturnior atque verior quam quae a sapientibus et virtuosis aequiritur, vel augetur aut praedicatur. Haec omnia cum singularem commendationem promereantur, non fraudatur tamen digna laudatione reliqua in medicos una consuetudo, qua nullum eorum salariatum medicum consueverunt ullo tempore depellere, aut in totum salario privare. Quinimo si quis vel phisicus vel cirurgicus eis obsequens senuerit, fiatque et senio et egritudinibus corporis impotens, ob merita priora id animadversi turpissimum esse, qui iuvenis tibi servierit et potens, senem et impotentem expellere; illi provisionem communem decernunt, cuius ope tota eius vita se et familiam commode nutrit, liberatus ab omni onere medendi nisi pro sui libito. Hanc provisionem multis datam audivi, uni vidi ego. Ex primorum numero unum notabo, qui cirurgicus fuit vocatus magister Johannes de Aldoardis de Papia optimus quidem, ut fama praedicat, suae artis 130 medicus, huic facto seni provisio omni vita elargita fuit. Alteri meo tempore id ipsum decreverunt, cui nomen erat magister Johannes de Teolo Patavus cirurgicus quidem. Nam cum non tantum senio quam egritudinibus gravaretur, quibus pro maiori parte vel iacebat, aut domi residebat, suęque impotentiae conscius Senatui renunciasset, decreto Generalis consilii proponente suadenteque Minori quinquaginta ducatorum provisio vitalis fuit illi definita. Audivi hoc idem servatum in aliquibus scribanis seu notariis; sed in aliis ipsorum salariatis minime vidi, vel audivi. Quare bene sperent omnes morborum curatores, et consiliorum secretarii, aliorum autem virtus et bene merita, videor videre; non ea conditione cognoscuntur. De hiis nunc satis, ad alia transeamus.

De magistris iuvenum salariatis. Cap. VIII.

Quia iuvenes hiis asuesci, ad quę appetitu vehuntur, politiam maxime ledit, imo palam corrumpit, et destruit; propterea sanxerunt divini sapientes, legislatorem, qui bonum communem totius civitatis intendit, presertim oportere, ut curet 131 bonam disciplinam et dispositionem iuvenum post tertiam etatem quę finitur in principio quinti anni. Cum enim anima nostra sit tanquam tabula rasa depingibilis ut libuerit, tales cives habet civitas, qualis docentis doctrinam susceperint. Nam imaginem molli caerae impressam indurata retinebit. Hinc multi patres acerrime redarguuntur, qui cui comittant filios futuros suorum et reipublicae bonorum et status heredes ac possessores administratoresque summant doctrinam, qualem accipiant non curantes. Sed quid haec loquor? Ostendentes igitur, ut ad institutum redeam, cives nobiles Ragusini a se per multum adolescentes moratos optari laudabili more unum grammatice peritum stipendio communi tenebant, qui, exceptis paucis donis, gratis omnes civium filios edocebat et salariatorum. Postquam vero ego vel Dei permissione, vel astris inducentibus, vel etiam quadam inani spe mihi data, Ragusium salariatus veni, ubi secus, quam crederem et sperarem profecto actum est; cum solus omni civitati sufficere non possem, 132 alius quidam salariatus fuit illis ut vacaret, qui vulgares litteras optat, et ego studio bonarum scientiarum vacantibus invigilarem, quod si actu perfectum fuisset, mea spe, qua confidebam, plures litteras Ragusinos efficere non essem fraudatus. Queret forsan quis doctus, quid honoris aut divitiarum aut laudis susceperim a Ragusinis, quibus ut subservirem florentissimam Venetiarum urbem contradicentibus omnibus amicis profecto gravibus heu heu reliqui, ubi diligebar, colebar, et in dies de virtute in virtutem, et de divitiis in divitias cum honore admodum crescebam? Is harum rerum inquisitor dubius velim remaneat. Nam non meas fortunas scribo, sed Ragusinorum laudabiles consuetudines. Quare patiatur queso, qui talia querit, dum vitae meae rationem et successum aut etiam hominum moerita a me pro studiis meis recepta latius quis describet.

De arte lanificii fundata Ragusii auctore Petro Pantela. Cap. VIIII.

ARTIFICUM copias et populi multitudinem urbem 133 oportere nemo dubitat, tum urbis defensione, tum necessitatis victus et vestitus auxilio et ammonitione. Hinc invigilare convenit, et urbs queque eo artificio precipue decoretur, quo gentes innumerę iuste ad urbem vocentur, ultro veniant, ibique propriorum operum sudore quieto animo vivant. Hoc quidem pacto urbs et populi beantur. Cognito itaque summo suffragio quod ars lanificii videlicet pannorum civitatibus confert, nam concurrunt multę personę ad urbem cum absque utriusque sexus magna multitudine hominum ea fieri non possit, ut ipsam intelligentibus liquet statuerunt eam artem Ragusii supplantare. Cognoverunt enim multitudine gentium adveniente introitus communitatis augeri, ac domorum affictus, et vini optimum pro vendentibus futurum precium, et multos alios artifices ad urbem venturos. Sed quoniam eius artificii Lombardi sunt bene docti, idcirco duo fratres unius matris legitime geniti et duorum patrum videlicet Paulus Businus et Petrus Pantela Placentini, ut id artificium Ragusii fundarent, inventi sunt, quibus ut rem utiliter et cum diligentia 134 conficerent, hęc infrascripta comoda Ragusini contulerunt. Concesserunt eis de bonis errarii communis iperperorum quinque millia decennio ab ipsis tenenda sine aliquo redditus vel utilitatis gravamine, cum quibus artem initiarunt, et radicitus fundaverunt. Fuitque expensis Reipublicę extra ianuam Pillarum domus quędam magna hędificata cum tinctoria et purgo deorsum, superius autem videlicet in primo solario sunt habitationis thalami et totius artis loca distincta per cameras, sub velamine vero domus sunt cloderie pro pannis extendendis et sucandis, cum opus est. Hanc domum decem annis gratis habuerunt, et totidem annis tanquam cives quo ad expeditionem et gabellas civitatis pro pannis a se factis tractati fuere. Sed quia ille Paulus brevi tempore vixit, omnis ordo et fama ac perfectio eius rei Petro attribuitur, qui domum illam ordinavit, et eam possedit, et artem omnes edocuit, est enim eius artificii peritissimus, unde in brevi fuit ditatus, vineas emit, domos proprias fabricavit, multas barchas et 135 naves conquisivit, et finitis decem annis pecunias communitati restituit, et civilitati perpetuę Ragusinę ipse cum Philippo et Bartholomeo de Sylva suę sororis filiis gratissime donatus est. Hinc evenit multos advenisse urbem multis aliis artificibus exundasse et amplissimam famam per universum orbem sibi vendicasse, tantaque multitudo personarum crevit in urbe, ut ausim dicere eam unam ex causis extitisse, quibus invigilatum est aquęductui. Sicut ergo Placentię quidam huius Petri patruus, vocatus et ipse Petrus, aureis literis in libro lanificum seu mercantiarum scriptus est, quia primus eam artem illic fundavit, ita perdignissimum foret, ut hic Petrus non solum literis auri scriberetur in libro mercaturę, verum digne statuenda sibi esset in medio urbis statua quędam marmorea in sempiternam tanti beneficii, quod civitati contulit, laudabilem memoriam. Non enim a seculo auditum est, in Illyrico lanas pecudum Valentiae aut Tortoxae pannos efficere, quod eo auctore nunc habetur Ragusii, et ita habetur, ut annuatim texantur 136 quatuor millia pannorum laneorum, quorum artificio miram consequuntur commoditatem omnes cives Ragusini, sive fuerint nobiles, seu plebei, sive divites seu pauperes, sive masculi seu femelae, et ut multa simul colligam, inde lucrantur advenae et terrigenae; affluit multis artificibus civitas, quae introitus gabellarum id propter lanificium amplissimos exigit; et cives qui ex redditibus possessionum vivunt, plurimum gaudent. Quare laudanda usque et semper est haec artificium pertinax dilectio, quae in Ragusinis nobilibus invenitur. Hac quidem dilectione et eorum principatus et totius urbis magnificentia duos bonos tubetas, duosque tibicines, quos dicunt pipharos, unum depictorem, unum mareschalcum equos ferripedantem, unum artificem, unum loricarum magistrum, unum balistas facientem, unum barbitonsorem, unum funificem, et alios multos artifices stipendio communi retinent; tam et si alii eiusmodi mecanici artifactores Ragusii commorentur, qui privatis solutionibus vivunt, licet non aeque commode ac priores quibus preter 137 communes pecunias licitum est et privatas recipere. Sicque urbs Ragusina artificium operibus copia magna exuberat, de quibus sat dixisse videor.

De hiis, quae communitas Ragusina servat, cum illustrissimus rex Hungariae moritur, et etiam in novi electione. Capitulo X.

Dignum fuisset post pertinacem Ragusinorum fidelitatem collocasse commendabilem eorundem morem, quem servant diligenter cum quis eorum dominus rex Hungariae moritur, et alter defuncti loco rex legitime eligitur et creatur. Sed armandi celeritas adversum predones maritimos, medicorum ac docentium adolescentes digna commemoratio, et artificium utilissima provisio meum scribendi proponitum paulisper distraxerunt, unde tam et si prius dicendum hac de re fuerit, tamen acquiescet hoc in loco reponi; nec mihi idcirco subirascetur, dumtaxat sua commendatione non careat. Sed quoniam novi regis electio fieri non consuevit, nisi altero iam mortuo, primo sciendum est, quod cum Ragusinis firmiter constat regem Hungariae ipsorum dominum 138 periisse, omnes lugubre vestiunt, prohibetur tubarum et tibiarum sonus, quo ad novus rex creatur, vel saltim duobus mensibus. Fiunt in ecclesia cathedrali ipsius exequiae funerales sumptibus non parvis communitatis. Nam eliguntur tres nobiles, quibus cura eius rei et expensa committitur. Hii diligenti studio in medio templis tabernaculum coopertum veluto altum parant, quod in longitudine et latitudine universum cereis ardentibus illuminatur, similiter et totus chorus desuper. Statuunt item per latitudinem trabes cum cereis accensis. Sed sub tabernaculo aptatur discus in formam et locum barrę, ubi stat corona aurea, ensis regalis, et caetera regiae maiestatis insignia; invitantque oratores, qui infra missam funeralem, quam celebrat urbis presul, vitam, mores et gesta principis defuncti enumerat et collaudant. Accedunt omnes mendicantes et monaci, qui cum canonicis et sacerdotibus omni officio illi divino intersunt; omnibus assignantur candellę ardentes sex unciarum 139 quęlibet, nec deficit thuris vapor copiosus. Haec omnia cum parata sunt, ad templum concurrunt, et Senatus mandato veniunt dominus rector, et caeteri omnes nobiles, qui senatum ingrediuntur bini quidem. Nam coram atrio ad sonum campanae magnae congregantur omnes cum vestibus nigris, hoc statuto ut nemini liceat inde abire, nisi completa absolutione, quae fit a domino archiepiscopo, sed hos praeter nobiles alii fere cuncti cives utriusque sexus pueri, adolescentes, iuvenes, viri et matronae, et senes denique adsunt; nec aperiuntur apothecae, nisi post prandium, cum stetur usque ad tardam horam meridiei in exequiis venerandis, commoventur porro animi satis atque etiam satis compassione; nec fuit dimittenda oblatio pecunialis, quam singuli sacerdotes eo die pro defuncto rege celebrantes recipiunt de bonis communis. Cuique enim propria prebetur oblatio, cuius auxilio ipso die vitam nutrit; diceres rem devotam et summę fidelitatis ac sinceri amoris prestans et firmum iuditium. Huius rei testes multi dici et enumerari 140 possent, sed ne longius pergam, me verum testem offero, qui id bis fieri vidi, primum pro morte serenissimi olim imperatoris Sigismundi ac Hungarię et Boemiae regis illustrissimi, cui defuncto Decembris die VIII. annis Domini MCCCCXXXVII. in Posonio Ragusini exequias celebrarunt die XX. Januarii MCCCCXXXVIII. Secundo pro serenissimi principis Alberti morte Romanorum, Hungariae et Boemiae regis illustrissimi, et Austriae ducis inclyti, qui cum exterminio imphandorum Teucrorum invigilaret, diem suum clausit extremum Octobris die XXVII in MCCCCXXXIX. Huius venerandissimę exequiae aequa priori expensa, sed meo et aliorum multorum iudicio primis ordine superiores, quo ad astantium prudentia factum fuit celebrate fuerunt die VII. Decembris eiusdem millesimi, quarum utrisque interfui, et post orationem cuiusdam magistri Blasii sacrae paginae doctoris ordinis prędicatorum rogatus ego cum totius 141 Senatu plano consensu et ardenti me audiendi desiderio peroravi. Haec sunt, quae in funeribus regalibus servant. At cum novus rex eligitur, creatur et coronatur, audiuntur campanę festivae, deponuntur lugubres vestes, pulsantur tubae et tibiae. Fiunt processiones per urbem universam solemnes, lętatur omnis populus, dantur dona novum vera fide ferenti illi videlicet, qui regales litteras primum attulerit. Eliguntur et mittuntur legati ad novi regis sacram maiestatem cum muneribus et tributo, duntaxat debeant; qui nomine totius Senatus Ragusini privilegiorum et pactorum atque gratiarum confirmationem petunt, et fidelitatem constantissimam et obedientiam perpetuam suae sacrae maiestati spondentes, profitentesque clementissime consecuntur. Quae omnia solertissime facta oculis meis conspexi, cum electus, creatus et coronatus fuit ipse serenissimus rex Albertus, de cuius obitu prior facta est mentio. Habuit, qui litteram regalem presentavit, multa dona 142 et singulares honores, sed presertim auri ducatos centum. Legati fuerunt Johannes de Gondola vir quidem annosus, Michael Marini de Restis, et Jacobus de Georgiis, qui munera pulcra et tributum debitum ferentes, quęque voluerunt, benignius impetrarunt, quinimo militiae honore si assensissent, ipse illustrissimus rex libenti animo Prage donasset eosdem, qui incredibili fere amoris affectu recepti ab eo, et visi ac decorati fuerunt, nec immerito, cum fidelissimorum suorum legatione potirentur de quo satis dictum sit.

De munificentia communis Ragusii ut venerentur forenses largitione. Capitulo XI.

Sed quis tacebit principatus Ragusini munificentiam laudabilem apud caeteras nationes inusitatam? Quis illam liberalitatem non admirabitur? Cum enim mari et terra quotidie transeundo adveniant multi notabiles, et interdum principes, in eorum quemlibet hac liberalitate et munificentia utuntur regimini praesidentes. Nam iuxta adventitii conditionem ei rerum comestibilium, quae per id tempus exiguntur donum commune largiuntur sive fuerit Venetus nobilis 143 (cuique enim Veneto nobili singulari studio donant, cum Ragusium tangit transiens) sive Francigena, sive Gręcus, sive Sclavus, sive cardinalis, sive alter quivis pręlatus, aut etiam rex vel marchio, vel aliquis princeps, pertranseunt nanque interdum pręlati, reges, duces, et marchiones, et alii multi christianorum principes, domini et barones, militesque ituri Jerusalem ad Sanctum Domini nostri Sepulcrum. Nullus eiusmodi conditionis vir sine munere Ragusio abit. Vidi ego reverendissimum dominum cardinalem Cypri, marchionem illustrem Brandiborghi, excelsum unum ducem Austriae, et multos alios prelatos, et principes, barones, milites et viros suorum locorum famosos transeuntes non quidem uno tempore, quorum cuique tam ampla tam pulcra tam sumptuosa data sunt munera, quibus in maximam admirationem omnes id cernentes considerantesque et in stuporem adducuntur. Sed quid dicam de Sclavis nuntiis quidem dominorum circumstantium? Quorum quisque, tametsi saepius in anno 144 veniant, amplissimo dono decoratur, nec tantum eis fiunt victus expensę, verum illis abeuntibus de bonis errarii gratis tribuuntur, panni, aromata trita, piper solidum, et confectiones, quo secum deferant. Hiis presertim civitas Ragusina quaedam extat fertilis vinea, cuius fructus colligunt omni tempore, cum gratum eis est. Hac munificentia multas adipiscuntur commoditates, et urbis bonam famam Ragusini. Nam liberalitate et iustitia precipue amantur, laudantur homines et quadam reverentia ab omnibus, et ubique excoluntur et venerantur.

De tutoribus qui fiunt pupillis et conservatoribus rerum advenarum morientium Ragusii. C. XII.

PUPILLORUM orfanorum atque delirantium cura singularis Ragusinorum silentio pretereunda non est, cum pietatem, sanctimoniamet rem laudabilem sapiat. Nam si qui remanserint patribus orbi vel utroque parente, nec sint etate 145 maturi, aut etiam si quis lascive antiquorum suorum bona et indigne consummere iudicantur, et si quis vel infirmitate aut senio deliraret, non habens fideles dispensatores suorum bonorum, illis aut illi quamprimum Senatus minor tutores constituit, qui bonam curam habeant bonorum sibi commissorum, nec posunt electi tutores renuere, nisi solverint iperpera XXV pro pęna. Pro utilitate vero pupillorum et aliorum, quibus tutores instituunt, communitas, quanquam non egeat, illorum pecunias in se recipit, tribuens portionem seu lucrum quinque pro centum annuatim, et cum fuerint adulti, si voluerint eis restituuntur numero omnes eorum pecuniae, quod summe laudandum iudico. Sicque, si contingat quemvis advenam intestatum mori, illico Senatus minor aliquos conservatores fideles bonorum defuncti constituit, qui ea conservat, dum haeres illius aut venerit, aut nuntium pro illis accipiendis miserit. Tenentur autem, qui tutores aut conservatores fuerint, omnium bonorum sibi commisorum inventarium 146 regimini presentare, cum non valeant de illis quicquam pertractare, nisi quantum eis fuerit ab Senatu concessum. Hic modus si in multis Italicis urbibus servaretur, multi quidem qui paupertate gravantur, opibus exundarent. Hoc igitur pacto utilitati civium invigilant.

De laudabili provisione, quae fit tempore pestis invalescentis, et fuga fere omnium. Cap. XIII.

QUONIAM vero accidit interdum pestem epidimiae per officiales cazamorte non posse illorum auctoritate ex urbe depelli, laudabilissimus Ragusinorum mos est, statim omnes pueros adolescentes iuvenesque utriusque sexus ab urbe removere. Hii enim infectioni aptiores videntur, et sunt. Et demum ne tota urbs pereat, cumque nullum epidimię salubrius remedium ipsa fuga inveniatur iuxta medicorum sententiam, qui aiunt; fuge cito longe et tarde revertere; decernunt quasdam novas leges nonnullis nobilibus, qui stipendio communi conducti remanent toto tempore cladis urbem et rempublicam gubernaturi. 147 Habent equidem arbitrium et auctoritatem totius Generalis consilii, artatam tamen multis novis decretis. Illis ergo commissa republica caeteri eunt ad loca saniora, qui proxima, qui remota. Remanentes abire non possunt pęna capitis et omnium suorum bonorum; conducuntque homines custodientes ianuas, muros et plateam civitatis provisione communi. Si quid grave aut periculosum reipublicae accidat, illico nobiles, et plebei qui extra sunt, ad portum conveniunt, providentes oportunis negotiis, et re ipsa poscente capitis abiecto periculo ingrediuntur, et datis ordinibus recedunt. Cum autem possunt exterius providere, cladi se non exponunt, et sapienter; quod, ut maxime clareat, quid acciderit in peste, quę viguit annis Domini MCCCCXXXVII. describam latius, quanquam id tetigerim, cum de dispositione aeris locutus sum. Eo tempore decem nobiles gubernaturi civitatem remanserunt, quorum novem infra quindenam periere morbo. Supervixit autem inter eos senior quidam nobilis aetatis annorum LXXXIII. 148 vocatus Marinus de Restis, vir quidem fidelis, prudens, boni consilii, vigilans saluti reipublicae, amator forensium, christicola catholicus, et optimus civis; defuncta tamen illius coniuge, plebei stipendio urbem custodientes pari casu morbi omnes fere ceciderunt, sicque civitas destituta videbatur, quae res acerrima hiis, qui foris erant, nobilibus patefacta eosdem coegit consilium in Malfo et Daxa convocare, ubi statuti sunt tres nobiles scilicet Zupanus de Bona cum duobus, amator recti et honesti, qui mille homines stipendiarios manere iusserunt extra urbis moenia, ut urbem utrinque super montem custodirent; duę naves quęlibet cum centum bellantibus ante catenam seu portum ancoris tenebantur, cum hiis duę biremes armatę, et aliqua barcosia per mare urbem circuibant; preter haec omnia singulo die accedebant tres nobiles quilibet scilicet cum cimba eius sex aut octo nautis armata, habentesque certam provisionem, ante catenam portus commorabantur, intus solo 149 illo laudabili sene totam urbem indefesse gubernante. Illi tamen semper petenti additi sunt iam remoto morbo sed respuentibus civibus ita celeriter reverti alii quidam nobiles, qui una cum eo principabantur, et rempublicam gubernarunt, donec universitas nobilium introivit. Istis igitur modis, et salutaribus remediis et provisionibus hactenus sese, urbem et libertatis dulcedinem laudabiliter servarunt, et a peste tutati sunt. Ea autem omnia tum vidi tum etiam audivi; meoque iudicio salubrius, illis novem defunctis, saluti et securitati conservationique urbis provisum fuit, quam ante. Verum nunc alias leges, alias provisiones, et multa decreta perpetuo hiis casibus observanda, ut audio, statuerunt, quae ad decimum principatum perpetuum deinceps spectabunt, nec hic ea fuerunt inserenda, quoniam de hiis tantum nunc loquor, quae consuetudine et non statuto perpetuo servantur. Consideret modo velim quisquis duxerit hęc omnia diligenter advertenda, et necessario 150 asserat, oportet nil hac in re consultius fieri posse.

De modestia Minoris consilii et rectoris, cum audiunt virum gravem. Capite XIIII.

ARROGANTIĘ crimen summa cura vitare, et humanitatis ac modestię specimen et amęnum speculum omnibus viribus amplecti, sapientum sententia et natura duce non decet modo principantes, verum summopere et grandi vigilantia oportet. Illa enim odium, iram, idnignationem, inimicitias, lites, discrimina, infamiam, contemptum, et omnia denique mala in suos possessores tumidos et veneficos sine cunctatione et dubio convertit et accumulat. Mansuetudo autem et modestia animos hominum ad se allicit, iratos placat, amorem inducit, reverentiam trahit, inimicitia ammovet, lites sedat, discrimina frangit, famam bonam vendicat, honore precipuo decoratur, et illarum sectatores singuli laudant, colunt, et omnibus bonis dignos ubique prędicant. Ragusinus itaque Minor 151 Senatus illa animadvertens raro quenquam virum gravem, utpote doctorem aut alicuius principis legatum, nisi prius rectore innuente sederit apud rectorem, consuevit audire, aut ei responsa prębere, quo effectibus eorum humanitatem ostendant, et foris animorum moderationem ostentet, cognoscaturque illos errare, qui Ragusinos superbos prędicant. Itidem laudabiliter servat ipse dominus rector, cum solus sedet, cuius etiam tanta est urbanitas, ut cuique seu nobili seu mercatori seu forensi, qui transiens digne eundem reverentia caputei capitis et oris salute veneratur, pari officio benigne correspondeat, quod profecto mansuetudinis clarissimum exemplar iudico.

Quo pacto pacem suam servant et imperium suum servant Ragusei sine bello. Cap. XV.

Et ut aliquando principatus politici Ragusini laudabiles consuetudines concludam, omnium prestantissimam postremo reservavi. Cum enim pace et concordia interiori et extrinseca nil magis 152 regna, urbes et oppida augeat, conservet, et tutatur, ampliorique copia multiplicet opes communes et privatas, presertim in urbibus mercaturae deditis. Cunque exitus seu finis belli pax ipsa probetur, quam ut homines habere queant, sępius arma movent, omni studio, omni cura et omni solicitudine vigilant Ragusini pacem et concordiam cum omnibus tenere, laborantes, quo adpossunt, ingenio, pecuniis et patientia, ne ad bellum et dissensionem deveniatur. Salubrius profecto recte arbitrantur, quoquo modo sit pacem habitam servare, quam fractam et iniuriis damnisque lacessitam reposcere. Nam cum Ragusinis confines existant quidam Bosnenses domini dicti vaivodę idest duces (quoniam Ragusina Respublica opulentissima scitur) interdum eorum aliquis vel malitia, vel superbia, vel fatuitate, vel potius pecuniarum amara cupiditate dissidium, et pacis corruptelam appetere videtur (eiusmodi enim homines 153 appetitui magis quam rationi servientes subserviunt) quod cum pululare sentiunt, illico antiqua eorum consuetudine modos omnes vias quasque et cautiones cum eorum consiliis Minori et Rogatorum Maiorique si opus est, adhibent, ut illius appetitum sedent, turbationem suam abducant, et tranquillum efficiant, et omne scandalum ammoveant. Mittunt legatos, qui bonis verbis persuadendo, muneribusque largiendo tum illi turbato tum consiliariis, quibus planius credere videtur, animum placant, appetitum temperant, et pacem atque amicitiam corroborant. O laudabilem morem, qui utinam a principibus et dominiis ac communitatibus Italicis servaretur. Non equidem tantis Italia tribulationibus foret afflicta. Id a Ragusinis cum antea fieri audisse, postea opere factum cognovi, presertim cum quodam potenti domino vaivoda Stephano, qui satis et plusquam satis palam minabatur, et iam pene copias paraverat adversum 154 eos ipsos, qui prescriptis modis in tantum illius appetitum quietarunt, ut nil novitatis secutum sit; qua laudabili quiete firmata, cuncti forenses Itali in admirationem adducti fuerunt. Huic aliam non inferiorem addere dignissimum iudicavi. Hęc est illa qua cum pace et tranquillitate nullis armis, nulla demum violentia aut fraude populos et regiones dominorum circunstantium suo subdunt dominio, illis quidem dominis dantibus et volentibus. Nam cęteris nationibus fere omnibus bello, potentia, ferro, armis et fraudibus earum imperia augere laborantibus, hęc communitas Ragusina pacifice et amice suam iurisdictionem ampliarunt. Emerunt siquidem Canalia, Terras Novas, Slanum et alia multa loca sumptibus communis errarii, diviseruntque eorum locorum possessiones nobilibus et plebeis, cuique portionem condignam assignando; et huiusmodi possessiones, et quae sunt in Puncta Stagni, nulla causa vendi possunt, nisi ut filiae 155 nubant, et tamen est necesse, ut habeatur gratia specialis a Consilio maiori. Queret forte quis, quare illi domini vendunt? Respondebo, amore et benevolentia magna et longa quam cum eis servant omni tempore Ragusini nobiles. Et merito eis complacere nituntur, et debent, cum in omni eventu cuiusvis infortunii, dum non agatur adversum salutem Reipublicae Ragusinae, urbs ipsa sit illorum cuique portus tranquillissimus, tutissimus, et requies certissima. Qui enim in civitate habitat, vim aut inimicos non timet, secure vivit, et sine capitis aut rerum periculo; etiam inimicum suum, si fuerit in urbe, oculis intuetur. Unde apud Sclavos proverbium exortum audivi; illos asserere: cum lepus, quem insecuntur venando, locum tutum ingreditur, Ragusium ivit. Verum si quis alteri pecuniae debitor fuerit, creditore ius suum petente et consequente, francus non est, quinimo cogitur, ut creditori solvat, sicut dignum et iustum est. Nolunt enim suam urbem aut esse, aut dici refugium 156 seu speluncam latronum, at potius domum iustitiae, et fontem rectitudinis et aequitatis. Nam ubi iustitia deest, diu durari non potest; possem plures alias laudabiles consuetudines regiminis Ragusini describere, quae satis declararent, eos et bello et pace optimis moribus fungi. Sed quoniam etiam preter meam opinionem libellus iste plurimum excrevit, hii mores communiter descripti velim sufficiant, quorum intuitu et firma observantia perpetuas laudes sibi vendicant patres Epidaurii. Sequitur, ut pauca dicam de consuetudinibus coniugalis et funerum et aliarum quarundam rerum, quae paucae sed laudabiles erunt et videbuntur.

De laudabili more nobilium, qui nec assummunt uxores plebeas, nec plebeis nobiles tradunt. Cap. XVI.

Consuetudo antiquissima Ragusinorum pertinaciter cum summa virtute observata, atque nunc servatur, et dum Ragusium regnaverit, observanda circa rem uxoriam seu copulam coniugalem, 157 quae matrimonium aut coniugium dicitur, apud omnes sanę mentis viros et rerum naturam considerantes similitudinemque morum inter coniuges requisitam amplissimis laudibus extollitur et commendat? Nam cum in uxore deligenda mores, ętas, genus, forma, et opes ea de re scribentium sententia spectari debeant, quae inter genus proavorum, a quo mores plerunque trahi videmus, maxime considerare oportet, indignum prorsus iudicant Ragusini nobiles se foeminis ignobilibus matrimonio copulare, aut nobiles dominas viris non claris coniungi. Nec inventum est usque in hoc tempus, quempiam nobilem Ragusinum sponte plebeiam in uxorem, aut matronam proavis claram plebeium hominem in maritum vel illius forma vel opibus, vel quavis dignitate delegisse, quod equidem commendatione dignissimum est. Cum enim solertissima cura, pax et concordia et morum proportionata similitudo viri et uxoris sit perquirenda, nonne saepius rixe et lites ob parentum 158 nobilitatem aut ignobilitatem inter coniuges oriuntur, si presertim uxor ignobilis et maritus vir clarus existat, et econverso; unde dicitur: vis recte nubere, nube pari. Nunnesi quispiam avaritia vel corporis pulchritudine aut qua alia ratione uxorem ignobilem duxerit, filiis a se gignendis dedecus et pudorem comperiat? Qui si recte proverbio dici cognoscimus, tales futuros filios qualem uxorem delegeris, quis dubitabit, filios matre ignobili, a proavorum meritis degenerare? Semina nanque bonitatis vel malitiae maximam partem terrae vel sterilitate aut fęcunditate, ubi iacta fuerint, sibi vendicant. Adde, quod maxime dissentiunt clarorum et ignobilium mores, victus, honestas, pudicitia, et cętera talium. Cumque expertissimum sit, infantium naturam a bonitate nutricum lactantium amplam dependentiam habere, quid in eis fieri credendum est, cum difformi materno in utero concipiuntur, et nutriuntur? Quare concludere licet, eum morem Ragusinorum, 159 quo filii ad virtutem merito incitantur claritate proavorum patrum et matrum et rixarum causa removetur, ab omnibus viris gravissimis singularem et precipuam commendationem promereri. Coniunguntur tamen matrimonio mulieribus nobilibus aliarum urbium ut Durachii, Catari, Spalati, Jadre, Tragurii et cęterarum civitatum nobiles Ragusini, qui illarum urbium viris claris et nobilibus eorum filias et sorores nuptiis legitime nectunt. Conviviis proinde et nuptiarum gaudiis nobilium non intersunt plebei, exceptis salariatis, qui cum eorum uxoribus sive advenis sive terrigenis ut plurimum sponsas comitantur, eodemque officio plebeiorum nuptiis non adsunt nobiles. Servatur autem hic ritus in matrimoniis seu affinitatibus contrahendis. Nullo pacto quis iuvenis aliquam sibi in uxorem tribui postularet, ne rubens excluderetur. Qui igitur filias aut sorores nubiles habuerint, hii generos vel leviros seu sororios expostulant, et alicuius medio 160 affinitatem confirmant. Biennio, vel triennio, vel interdum quadriennio, seu etiam quinquennio sponsus ac sponsa iurati permanent, maxime ob immaturam uxoris ętatem. Nam cum sunt decem vel undecim annorum aut XII. iurantur et promittuntur, marito autem sociantur anno quintodecimo vel sextodecimo, et inde supra. Datur sępenumero sponso pridem dotalis pecunia vel tota vel ipsius pars, quacum mercaturę vacat, et eius opes augere laborat, licet interdum aliquibus longe secus eveniat: dum iurati vivunt, raro sponsus suis oculis sponsam intuetur, tametsi in domo soceri sępius convivetur, et illud adeat. Sic enim moris est tam nobiles apud quam populares, qui eos ut magistros et dominos imitantur.

De cerimoniis quae servantur quando traducitur uxor. Capitulo XVII.

Postquam dictum est et de genere uxoris, quod attentissimo spiritu querunt Ragusini 161 nobiles, relictis aliis, quae exiguntur in uxore, de modo eam traducendi dicere constitui, qui est iste. Octo diebus priusquam traducatur, sacrista Sanctae Mariae post Evangelium decantatum ex pulpito alta et clara voce nunciat populo, talem virum octava die sequenti uxorem ducturum talem dominam, nominans utriusque nomina et cognationem; quod quippe laudabiliter et catholice servatur, ut quicunque scierit aliquid obstare, quominus fieri possint legitimę nuptiae id manifestare festinet; dicunt autem illum diem nuptiarum fermentum, quoniam eo die fermentum pinsant, ex quo panis nuptiarum conficitur, tuncque sponsus festat, et suis consanguineis epulas et convivium prebet. Antiqua consuetudine die fermenti sponsus omnibus fere nobilibus, si nobilis fuerit, et medicis, magistro scolarum, cancellariis omnibus, et rationato solebat unius tartarę quartam partem, et vini duas fialas munifice delegare, quinta vero die sequenti 162 vel etiam octava cuilibet nominatorum unam galinam elixam, carnes suinas congelatas, et vinum pari vice. At nunc perpauci id servant, nisi fuerint predivites. Caeteri enim nec omnibus mittunt, nec bis elargiuntur. Postergant equidem presertim plures salariatorum, qui literas profitentur, et tantum unum donum transmittunt. Qua in re videor videre, quod sicut homine senescente avaritia iuvenescit, ita etiam sublimiore illo ratione status reipublicae, miseriam magis excolat. Nam tametsi primus mos foret sumptuosior, et prodigalitati propinquus, secundus vero moderatior, et forte consultior, et liberalitati vicinus; indignum tamen est literarii ordinis viros postponere. Huius rei testes sunt multi salariati et ego, qui simul id sumus experti, et in dies actu ipso experimur. Mane traductionis accedit unus ex notariis communitatis cum duobus testibus sponsam interrogatum, an in talem virum ut in suum legitimum sponsum consentiat, quae quidem, 163 ut moris est sponsarum, vel voce demissa vel inclinato capite, quod interdum ab astantibus matronis manibus capiti sponsę appositis curvatur, assensum prebet; deinde accedit sponsus pręcedente uno puerulo, qui cereum accensum manibus gerit, et eam annulo aureo desponsat, nullo penitus salvete facto; nisi voce depressissima. Apponitur autem sponsae capiti scilicet corona argentea auro tecta, et lapidibus preciosis ornata in signum virginitatis, qua ammissa per copulam carnalem deponitur corona, qua nisi virgines coronantur. A tergo autem pendet quoddam palium siricum diversorum colorum, quod antiquitus stragula vestis dicebat, id quadam catinula argentea nectitur, ubi tenet dexteram manum chirotheca coopertum. Levam vero sub veste nudam celat. Quidam adolescentuli, et iuvenes, ac matronę et virgines nobiles ex parte sponsi tubis et tibiis sonantibus mittuntur, ut sponsam conducant, dominae vero sanguine sponso coniunctiores sponsę 164 capiti, hoc est super illa corona, coronulas seu serica apponunt, et eam osculantur, quae cum e domo patris itura est, benedictionem Abrahe Isaac et Jacob audit prius a sacerdote patre animarum eius domus, deinde ab avo, si avus est, postea a patre vel patruo deinde ab avia si fuerit, et demum a matre, vel matertera. Incedit autem media duarum matronarum sanguine sibi vinctarum, quas babizas vocant, hę enim eam docent, quae tunc servanda sunt, in lectum collocant, et de mane illam exurgunt. Quędam pedisequa suę vestis, quae guarnazonum antiquitus vocabatur, caudam longam, faciem pene usque ad terram inclinata, id est cernua brachiis defert. Ea nanque cauda tunc brachio a sponsa geri nequit, nec esset decens, ut ferretur. Omnes, qui aut quae partem sponsi decorant, precedunt, et hii hęque epulas paratas edunt nuptiarum; sponsam et eius parentes decorantes secuntur, et ieiuni ieiunęque domos proprias repetunt.

165

Avus aut pater sive patruus sponsae seu eius propinquior eam medius duorum veneratiorum sociat usque ad iannuam sponsi, et cum perduxit eam in tutum portum revertitur. Cum receditur a domo paterna, itur ad ecclesiam Sanctae Mariae, ubi sponsa apud altare maius missam audit genibus flexis, offertque ducatum unum et quenque infra sacerdoti celebranti. Sponsa, dum it ad coniugem, sępius gradus sistit inclinato capite modestissime salutans, qui eam speculantur. Solebat ei mel dari esum ad ianuam sponsi et butyrum, ut sciret eligere bonum, et reprobare malum; eratque in ingressu ianuę vas plenum lacte aut aqua superposito lacte, quod sponsa cum pede ingrediens effundebat, ut indicaret a se in ędem ferri bonorum temporalium copiam; dabatur et sibi in limine cereus ardens, quem ferebat ipsa usque ad locum suae sedis. Nunc autem pauci servant eas cerimonias, quae gentilitatem sapiunt. In convivio non comedit sponsa, quoniam prius in domo paterna bonis cibis 166 et postea in camera reficitur. Die traductionis adsunt nuptiis amici et necessarii seu consanguinei sponsi. At altera die accedunt pater et mater et cęteri consanguinei sponsę, ibique convivantur animadvertentes, quid nocte precedenti actum sit de filia, an scilicet salva sit. Octava vero die accersitur ad aedem parentum, qui prestans convivium et sumptuosum efficiunt. Credo per id tempus abunde sponsi et eius domus conditiones laboret enarare suis parentibus; datur item ipsi colus depicta cum lana alba et rubea, et fusi, et digitarium argenteum pro suendo, ut frustra tempus non exponat, imo filet perornate, et suat aliquando. Haec omnia servant adhuc populares suo modo. Si quis eum ordinem recte consideravit, in ipso cognoscet honestatem, venustatem, solatium, gaudium, et festivitatem, atque nuptias admodum sumptuosas, de quibus dixisse sufficiat. Si addidero viduum viduam ducere in crepusculo ommissis prioribus 167 solemnitatibus, sed si viduus virginem traduxerit, cerimonie omnes servantur excepto uno. Nam tubarum sonus non precedit eos, qui ex parte sponsi pręeunt, sed solum sponsam et suos; si vero vidua a non viduo ducatur, servantur priora excepta corona virginitatis, et ad missam accessu.

De opere pietatis sociandi et venerandi corpora defunctorum. Cap. XVIII.

A nuptiis ad opus et morem pium defunctos humandos comitandi congruus et decens est transitus. Nam proverbio dicitur, in nuptiis et funere amicos dignosci, quod sibi id velle videtur eos, qui sincere amicantur, prosperis gaudere, et adversis ac se ipsum et ultra tristari. Cadaver Ragusinum nobilis viri vel mulieris non pestiferum (nam id a paucis sociatur) et destitutos mares socians veneratur dominus rector cum fere omnibus nobilibus, quos prosequuntur cives et mercatores plebei, et plurimi artifices. Matronae nobiles matronas et virgines plorantes capillis per humeros 168 sparsis, sociant, tenent, et ortantur. Ferunt autem feretrum nobiles ętatis contigue defuncti non quidem humeris at vi manuum. Plorantes mulieres in orbe feretri stant; et incedunt se decapillantes, proiiciuntque capillos super cadaver, cuius manus et faciem sępenumero osculantur, cum illi ipsum deponunt, quo paululum requiescant. Unde sicut sponsę interdum stant in via salutantes, qui ipsas speculantur, sic funus aliquando deponitur, ut id viventes interdum complectantur. Humato ipso, dominus rector cum maribus dolentibus it ad ecclesiam cathedralem, et secum alii nobiles, ibique aut urbis presul aut aliquis frater mendicantium predicans vitam defuncti aut defunctę commendat, et ex parte turbatorum gratias agit. Tunc vero sociantur dolentes omnes usque ad domum, ubi sunt simul comedentes et sedentes usque in tertiam diem, quando post prandium eunt bini ad logiam, ubi sedent aliquandiu. Dominę vero dolentes a mulieribus 169 ad aliam domum seorsum a masculis conducuntur, ubi sit similiter ab aliquo mendicante mortui laudatio et vivorum quaedam exortatio. Ibi sunt pluribus diebus lacrimantes et una convivantes. Sunt quaedam mulierculae inopes doctę quendam modum ploratus, qui non intelligentibus cantus videtur; hę precio accepto funus pręcedunt eum conquęrendi seu plorandi ritum alta voce exprimentes. Haec omnia in funeribus popularium fiunt; excepto quod dominus rector non comitatur, licet alii nonnulli nobiles interdum interesse dignentur, nec itur ad ecclesiam cathedralem, quo in morte nobilium tenditur. Funeribus tamen medicorum, scribanorum, seu cancellariorum, et aliorum salariatorum alicuius precii intersunt dominus rector et cęteri fere omnes nobiles. Haec de pietate Ragusinorum in defunctos breviter perstrinxi, et sat sunt.

De reverentia quam caeteris temporibus anni filii et filiae, nepotes et neptes exhibent suis maioribus. Cap. XVIIII. 170

Scriptum est, honora patrem et matrem, ut sis longevus super terram; et exposcunt boni mores, ut nostros maiores natu veneremur. Hinc Raguseorum mos est laudabilis, ut in festis principalibus filii emancipati, et filiae nuptae, nepotes, neptesque parentibus, patruis, materteris, et aliis necessariis aetate maioribus reverentiam exhibeant singularem; et pacis osculum priusquam pransum accedant. Festa autem principalia intelligo Nativitatem, et Resurrectionem domini Jesu, et eiusmodi.

De pedisequis quae matronas sociantes eas pręcedunt in via, cuius contrarium fit in Italia. Cap. XX.

Omnes, qui bonos mores sapiunt, matronis euntibus cedunt, idcirco in Italiae partibus ancillę quae pedisequae appellantur, post earum dominas eunt. At Ragusii cum gens fere omnis (exceptis nobilibus et civibus plebeis divitibus, 171 et artificibus aliquibus, et Italicis qui reverentiam dominabus praebent) sit omnino a bonis moribus aliena, nec advertat, quo pacto incedat, aut currat per urbem, aut cui obviat, aut an quam personam offendat. Matronae omnes Ragusinae et advenae ibidem abitantes famulas premittunt, quae recto nomine pediseque dici nequeunt, cum pedisequa dicatur pedes dominę sequens et pręcedunt hic dominas. Qua in re matronarum prudentiam non possum non laudare; laborant enim pro earum salute. Nam si quis belluę more iens aut currens offensurus esset matronam, primum percutit ancillam, qua percussa, vel ille rusticus matronae cedit motus voce, aut repugnantia famulantis, aut etiam ipsa domina immorigerato illi, ne pari verbere pulsetur, cedere studet, unde alterutro modo salva e manibus rustici evadit.

De triplici moneta Ragusina, et modo vendendi comestibilia minutim, qui cedit, et comodus est omnibus, sed maxime pauperibus. Cap. XXI. 172

Postremo dicere dignissimum iudicavi de triplici moneta Ragusina, et modo quo comestibilia venduntur minutim communi omnium sed maxime pauperum utilitati, et commoditati plurimum serviente. In omni equidem recte ordinata civitate favori et apto victui eorum, qui gravantur inopia, magna solicitudine invigilatur. Nam ipsorum maior est multitudo. Et quia moneta in plures partes divisibilis admodum utilis est et necessaria omnibus, sed prepue inopibus. Idcirco Ragusii laudabiliter triplex funditur seu sculpitur vel insignitur moneta; prima et secunda argentea, tertia vero est ramea; prima dicitur grossus valoris trium solidorum Venetorum, in cuius una parte imago est Dei, at in altera Sancti Blasii protectoris urbis. Supra grossum maioris precii nulla est moneta Ragusina, nisi ducatus aureus Venetus, vel alterius dominii. Secunda dicitur medianinum, quia medius grossus est 173 valoris unius solidi cum dimidio Veneti; in huius uno latere sculpta seu impressa cernitur capitis domini Jesu figura, in altero Sancti Blasii. Hę due monetae per universam Bosnam Rassiamque tanquam bonae, ac sunt, expendantur precio et valore Ragusino. Tertia moneta ramea est, quam folarum dicunt; in istius una parte ·R· in altera caput hominis videtur insignitum, ad imaginem antiquarum monetarum ramearum, quas reges seu imperatores Constantinopolis seu Romani antiquitus fundebant, earum nanque grandis abundantia Ragusii esse solebat, et expendebantur. Hac nulla minoris valoris moneta habetur, triginta enim grossum cambiunt, quindecim medianinum, decem autem computantur pro uno solido Veneto. Hac est commodisima omnibus abitantibus Ragusii, et presertim egenis qui dietim emunt res necessarias victui minutim. Nam ut modus laudabilis vendendi comestibilia describatur, habens triginta folaros emet panem, carnes, olera, oleum, vinumque tale, quale cum 174 fuerit vini copia, venduntur equidem omni tempore bona vina, minus bona, et tristia, quodque precio suę bonitatis vel malitiae minutim dico. Quod ut clare pateat. Ecce fit panis venalis quatuor folarorum, carnium castrati libra venditur decem folaris, et interdum duodecim, et similiter agnorum. Bovum autem, hircorum, pecudum, caprarum, et arietum octo, et interdum decem, quarum libram et libras macellatores unicuique vendere consueverunt iuxta emptoris voluntatem. Sed olera ut caules, blites, lactucę, petroselinum, ruta, rucula, salvia, borago, cicorta, radichium, raphani, radices, fęniculi, fronde, floresque, seu semina anetum, rosę, violę, lilia et cętera talia; similiter ceresa, amarena et eiusmodi fructus in fasciculis feruntur, vendunturque a rusticis, illorum autem fasciculorum unusquisque venditur uno folaro; similiter scopę mirteae, unde fit, ut quilibet cuiusvis aetatis olera et tales fructus optime sciaet et possit absque dolo vendentis emere, qui ementi 175 deligendi sibi grata tribuit libertatem. Poma vero et pira recentia et vetera, fabę recentes, ficus, caricę, nuces, avellanę, amigdala et huiusmodi fructus numero minutim venduntur. Potest ergo expendi in aliquo horum fructuum unus folarus. Oleum similiter follaro venditur uno, duobus, tribus et sic ultra; quare saepius mulierculae pauperes in sero emunt oleum uno obulo[ERROR: no reftable 1:] aut duobus in lucerna, ut noctu vigilent laborando, vel etiam in parapside ut ferculum condant. Sicque lac quoque venditur, et sinapicus sapor, limones, arantia, cucumeri numero veneunt, et quisque unum solum emit, cum appetit. Et ut brevis sim, tanta est hęc commoditas, quanta vix dici, aut excogitari potest, portitoribus rerum eiusmodi edibilium pueris quidem singula vice, qua aliquis eorum ad domum mittitur, unus folarus traditur. Sed num est dimittenda lignorum venditio? Non certe, cum sit comendabilis et fructuosa, lignorum salma interdum multa, interdum pauca 176 secundum vel lignorum copiam, aut aeris temperiem et distemperiem uno grosso emitur, qui est precium, et tribus aut quatuor obulis, qui dantur portitori. Eunt autem ipsi ligniferi onusti humeros lignis per urbem clamantes et quęrentes emptorem, quare inopes non aportet, ut ab operibus suis devient necessitate lignorum. Onerantur autem illi ligniferi more camelorum, qui extenduntur in terram, ut commodo valeat onus apponi, dehinc aliorum auxilio elevantur. Ancillis, quae vitiosissimę sunt, ut recte commemorat Joannes Ravenas, vinum potui non conceditur, nisi in festis Paschalibus et tunc parce. Si qua fugerit a domino, preco publicus eam publice de mandato domini rectoris, qui id iubet, ad preces patroni proclamat, et tunc nemo eam pręsummit retinere. Carceratur et liberatur pro patroni voluntate. Cum datur triticum molendinario, ut farinam adducat, quidam officialis communis triticum ponderat, et demum 177 cum apportatur farina, farinam, quae si fuerit aequivalentis ponderis ad plus deficientibus duabus libris, solvitur molendinario pro quoque stario grossus unus et folari XXIII. Si vero duabus plures librae defecerint; condemnatur duodecim folaris pro qualibet libra ultra duabus, pro quibus nullam pęnam incurrit. Possem plures alias consuetudines describere, sed quoniam principaliores abunde perscripsi, quibus opusculum hoc meum longius quam instituissem, auctum est. Plura nunc scribenda mihi non fuerunt. Sufficiant ergo hęc, quae de laudabilibus consuetudinibus Ragusinis notavi officio meo ad laudem omnipotentis Dei, qui Ragusinis nobilibus et civibus plebeis opes multas sua pietate concessit, et in dies elargitur. Unde omnes, qui possunt, domos magnificas hedificant, vestes sibi et suis dominabus pomposas et honestas sericas et laneas efficiunt, dominarum indumenta lapilis, margaritis preciosis, argento et auro ditissime ornantes.

178

Convivia inter se sumptuosa gaudentes perficere saepius consuescunt, et pauperibus presertim sacerdotibus pie auxiliantur, ut cum eis Deus usque participare dignetur eius summam pietatem et clementiam suęque bonitatis clavum, quo cuncta mirabili ordine regit et conservat.

Brevis epilogus operis ad inclytum Senatum Ragusinum. Cap. XXII.

Ecce magnifice Senatus Ragusine descriptionem habes situs et aedificiorum, politiae recte a legislatoribus institutae, et laudabilium tuarum consuetudinum fere omnium, et ipsius urbis universę seu plebis tui perpulcri et ornati Ragusii. In qua quęcunque a me redacta aut descripta et dicta sunt, non tui favoris impetrandi ut in principio declaravi cum dictis oblocutorum veritatis sententia respondi. Sed manifestande dignitatis situs, tectorum reipublicae et comendadorum morum civitatis tuę Ragusinę 179 et mei exercitii et ingenii experiendi causa tibi et omnibus bonis et gravibus viris in bonam partem acceptam iri opto, et tua in me benivolentia ac illorum mansuetudine summopere spero, atque confido. Quid tamen cęteri hac de re iudicabunt, nescio at tu, cuius titulo et honore hoc negocium suscepi, certissime scio, id grate accipies, atque collaudabis. Soles enim semper, quod ad tui decus et sempiternam memoriam editur, iocundissimum habere, atque laudibus et premiis admodum efferre usque ad astra. Qui si qua in hiis, quae scripsi gravia et erudita inveneris, ea queso glorioso domino Jesu tribuas, cuius ope ingenium excitavi, ut hoc tibi munus conficerem. Hoc itaque meum opusculum, in quo plures menses versatus sum, a me libenter accipies, qui tibi Deo teste rectissime obsecutus sum, et ubicunque deinceps fuero, tuo magnifico statui grata, quę potero, libenti corde efficiam.

Vale Senatus inclyte. confecta anno Domini. MCCCCXL de mense Januarii ad laudem Dei gloriosi. Amen.
Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.