Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De auctoritate, et potestate Universalis Consilii Ragusini. Cap. III 59

CUM nulli potestas ulla dari possit a quoquam, nisi auctoritatem habuerit, priusquam principatus singulares describam, videndum est quae sit principatus Ragusii, seu Maioris eius consilii auctoritas vel potestas, pro cuius rei aperta notitia sciendum est, potestatem Ragusinis regiminis meram esse liberam ac mixtam. Scelestos enim et vitiosos quocumque penarum genere etiam sanguinem effundendo usque ad interitum legibus ipsius urbis sancientibus corrigunt, et castigant. In exilium ad tempus et perpetuo plena auctoritate proscribunt, et damnant domini Ragusini, quorum et potestas est, bonos et virtuosos re vel oppinione extollendi et honoribus ac premiis ad opera virtuosa, et reipublicae utilia incitandi, advenas cives efficiendi, damnatos liberandi, et leges ac statuta, pro ut salubrius reipublicae visum fuerit, faciendi, condendi, mutandi, glosandi, corrigendi pariter et declarandi. Hac ampla auctoritate principatus politicus Ragusinus ad sui conservationem invigilans, ut sui subditi incolae ac cives indemnes ac quieti vivere possint, et iniuria lacessitus vindictam et punitionem iniuriae consequi possit, et in rebus damna passus iustitiae rigore, quae sua sunt, consequi valeat, plura 60 offitia in urbe constituit, quorum auctoritatibus omnis iniuria aut damnum reficiatur. Cum enim omnis iniuria sit rerum vel personarum, primo civile forum, altera criminale iuditium aspicit, quam iuxta distinctionem duo sunt in urbe Ragusina summe necessarii constituti principatus, unus quidem pro personarum, et violentiae damnis cognoscendis, et malefactoribus torquendis, et puniendis, alter pro iure civili reddendo, ut unicuique ius suum tribuatur, primus criminalium curia, alter rerum civilium, et causarum appellatur. Criminalium iniurias, violentias, furta, rapinas, pulsationes et omnia scelerum genera de quibus fit querela, audiunt, examinant, discernunt, corrigunt, puniunt, et suis sententiis terminant dominus rector, et quinque ex Minorio consilio, qui iudices appellantur. Horum potestas legibus est artata, praesertim circa fures puniendos. Sunt enim apud Bosnam, per quam continuis temporibus a Ragusinis iter cum multis mercibus, existantque Bosnenses gentes barbarae immites vindicativi; et maximi latrones, ne quo illorum morte mulctato suis demeritis quisquam Raguseus illuc transiens ab affinibus mortui intercipiatur, vel spolietur, aut acriter 61 morti tradatur, illius vindicta lex est, ne quis fur morte puniatur, sed cum constiterit de furto vel testibus, vel inventione rei ablatae, aut confessione furis, qui tamen torqueri non potest, nisi prius fiat fides de latrocinio, is condemnatur in quadruplo vel quinculplo furti. Pena autem errario communi inscribitur. Assignatur tamen condemnato terminus competens, quo saltim per urbem mendicans sortem, et penam valeat intuitu Dei recuperare. Sed si eius infortunio acri pecuniam non recuperaverit, tum privatur oculis, si amplissimum fuerit furtum. Si autem parvum vel mediocre privatur cuspide nasi, aut aure, aut fustigatus, seu scuticis cesus, aut frontem et genas ferro igneo insignitus abit, etiam aliqui interdum ad tempus exulant. Hac mitissima lege puniuntur latrones, quorum tamen pauci capiuntur, nec fiunt in his partibus furta notabilia, qualia fiunt alibi, quod quidem evenire credo aut pusillanimitate, aut timore perdendi nobilissimum sensus visus, quottidie ante se vident alios orbatos panem hinc inde mendicantes, nam sunt astuti, et calidi fures. Si enim furcis suspenderentur, nullus eorum 62 penae et tribulationis recordaretur. Hanc legem commemoravi, quoniam alibi, precipue in Italia consimile statutum nunquam vidi vel audivi. Si quis cupierit eius principatus leges alias discere, statuta urbis quaerat. Nam non fuit nec est meae mentis statutorum copiam transcribere. Sufficit mihi descripsisse principatum criminalium institutum ad iniurias personales violentias expiandas. Causarum civilium quaedam ab rectore solo, aut vicario suo terminantur, hae non transcendunt numeri decem yperperorum, nisi creditor contra reum habuerit unam scripturam, quae dicitur apaty de misericordia renuntiando, et de praesenti viagio. Nam tunc pro quacunque quantitate et summa dominus rector debitorem cogit. Illa enim scriptura est sententia irrefragabilis. Aliae vero super X yperperos aguntur examinantur et deciduntur, pro sex cives nobiles, qui ipsorum officio consules dicuntur, vel eorum maiorem partem. Annuarium officium extat, multasque habet consuetudines, et statuta, quae secundum omnibus tam advenes quam civibus, tam nobilis quam plebeis ius et iustitiam recte ministrare iurati 63 sunt. Sed hoc interest inter cives et advenas. Nam si civis civem citarit, reus potest primo dierum octo terminum exposcere et habere, et post duorum mensium, iterum postea et octo dierum. Sed si advena civem, vel e converso conveniat, solum trium dierum civi, vel advenae terminus advocati tradi potest. Fuit namque legislatorum laudabilis intentio, ut forenses videlicet festino cursu ius suum consequerentur, et cuius cum advena pariter, pro quibus expendiendis feriatis, et non feriatis diebus sedetur. Expeditione profecto advenarum crescit amministrandi iuris per orbem optima fama, alias leges require lector, si cupis in eorum ordinibus. Sat est curiam civilem a me descriptam videre.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.