Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Incipit ultima pars de laudabilibus consuetudinibus Ragusinis.
Quarta pars caeteris praestantior. Cap. 1.
QUEMADMODUM omne quod est dividitur in silabam et accidens, creatum et
increatum, rectum et iniquum, laudabile et vituperabile, divinum et humanum,
ita omnis hominum consuetudo est divina vel secularis, de laudabili
consuetudine loquor. Dicturus igitur de consuetudinibus Rhacusanis
laudabilibus, quae divinum cultum attingunt primo, postea de secularibus
loquar. Communis et laudabilis consuetudo marium et foeminarum est,
solertissima cura singulis diebus sancta templa, cum domo exierint, adire,
in quibus Dei offitia et missarum oblatio seu celebratio dietim exercentur,
dicuntur et offeruntur vel a sacerdotibus secularibus vel religiosis
mendicantibus, quibus mos est utriusque sexus ut plurimum perfecta missa
super calice offerre unum grossum vel medium, quod profecto nullibi in
Italia aeque generaliter tanta largitate seu elemosina fieri, vidi et
audivi. Vivunt quippe 103 ex eiusmodi
oblationibus quotidianis complurimi sacerdotes, qui aliter victus et
vestitus commoditatem non habent, benefitio firmo carentes, ignorantesque
quid sequenti die ad victum habituri sint. Dominicis diebus Adventus Domini
in crepusculo canitur missa Beatissimae Virginis Mariae in ecclesia
cathedrali, cui intersunt multae personae admodum devotae. Tempore
quadragesimali in eadem ecclesia meridiei cantatur missa, cui nobilium et
bonorum seu divitum
De laudabili processionum divinarum observatione, quae ex more servantur
per dominum rectorem et Senatum Ragusinum. Cap. II.
105
ANTIQUA et catolica consuetudine Dei et sanctorum honore plures fiunt
annuatim processiones, quae summo studio venerantur a domino rectore et
Senatu Ragusino interdum Minori tantum interdum Rogato, interdum Maiori
accensos cereos gerente, qui de bonis errarii communitatis emuntur. Earum
prima est in ordine processio, quae fit tertio Calendas Februarii reverentia
Sancti Blasii eius urbis protectoris, pro cuius quidem solemnitate plurima
commendabilia servantur. Primum accedunt custodiae urbis vigilaturi fere
omnes agricolae et nautici ex insulis, et aliis ruribus cum balistis,
arcubus, ensibus, clipeis, et spiculis, quique sub eorum duce militantes
bini et bini, precedentibus tibicinibus rusticalibus. Hi domino rectori se
ostendunt facturi eius, et consilii mandatu; deinde omnes artifices cuiusvis
existant conditionis, etiam carniferi, cereos et candelas ardentes in
vigilia ordine binario in ecclesia Sanctae Mariae, ubi principale festum
celebratur, offerunt, videntibus domino rectore et eius consilio. Sed ad
processionem de qua est intentio iam veniamus. Quo festum processionis
venerabilius 106 sit, Senatus minoris decreto
invitantur omni doctores salariati, et omnes advenae honorabiles, sive
mercatores, sive alterius conditionis. Sedet autem dominus Rector sub
architectis palatii in medio medicorum, nisi ibi fuerint qui altioris gradus
vel dignitatis. Et utrinque alii forenses cum nobilibus Minoris et Rogati
consilii, qui omnes adesse debent illi processioni, dum religiones
mendicantium multis reliquiis sanctorum et vestibus sacris et aliis rebus
divinis ornatae hymnos cantantes ad ecclesiam catedralem perrexerint. Tunc
vero domino rectori presentatur cereus accensus depictus caeteris
praestantior, deinde cuilibet tam civiillius consilii[ERROR: no reftable 1:], quam salariato, et advenae invitato similiter praebetur cereus
accensus sed non pictus. Hi omnes cerei de bonis reipublicae sanciente
Senatu emuntur; et postea precedentibus tubis communitatis lictoribusque
regiminis dopleria magna accensa manu ferentibus itur a domino rectore et a
caeteris ordine bino ad templum Sanctae Mariae. Tuncque descendit ex loco,
qui dicitur Sancta Sanctorum dominus archiepiscopus cum unis reliquiis, quem
sociat dominus rector, vel cum lumine precedit. Post vero dominum praesulem
graditur quidam nobilis adolescens, cuius offitium est cum quadam virgula
107 illos percutere, qui indiscrete
conarentur illas reliquias tangere vel turpiter osculari. Deinde alii
sacerdotes, abbates et monaci ac religiosi mendicantes viritim descendunt,
quorum quisque reliquias gerit, et singulum precedit unus vel nobilis, vel
advena cum cereo ardente, ut decorentur
De processione devota, quae fit honore corporis domini nostri Jesu
Christi. Cap. III.
Tertia solemnis, et sumptuosa devotaque processio fit in festo Sanctissimi
Corporis domini nostri Jesu Christi, quam profecto ausim praestantissimam
dicere et predicare. Nam primo omnes urbis viae principales salvia odorifera
implentur, et sternuntur. Invitantur a domino rectore, et consilio doctores
salariati et advenae mercatores, quos honore dignos iudicant. Intersunt
omnes nobiles Consilii magni. Salariatis et advenis elargiuntur cerei a
Senatu ex errario communi. Nobiles vero suis sumptibus eos emunt. Cum autem
omnes religiosi mendicantes congregati sunt in
De more commendabili exenia largiendi religiosis et verbum Dei
seminantibus. Cap. IIII.
Cum quisquam religiosus forensis praecipue cuius fama laudabilis existat, Ragusinam urbem accesserit, eundem quam primum munere aliquo comestibili Senatus decorat, sique ibidem benefaciendo remanserit, pluries in anno pari dono visitatur, et potissime si dignitate provincialis, aut ministeriatus Dalmatiae aut vicariatus Bosnae potiatur. Sed cum antiquo more tribus 115 diebus cuiusque ebdomadę tempore Quadragesimali predicetur verbum Dei in logiola chooperta, quam in prioribus descripsi, videlicet die Lune et Mercurii a fratribus prędicatoribus, sed die Veneris ab aliquo minorum religionis praedicantium eo die largitur aliquis prestans pisci, dumtaxat reperiatur venalis. In Pasca vero eorum cuilibet tot pecuniae de bonis errarii donantur, quot pro una cappa emenda sufficiunt. Et interdum alicui plures iuxta videlicet acceptionem gratiorem praedicationis vel ipsius ampliorem conditionem. Si quis Raguseus ordinis vel prędicatorum, aut minorum studio bonarum artium et sacrae theologiae operam in Italia praebere curaverit, illi suppliciter petenti auxilium decens de bonis communitatis perhibetur tam pro libris emendis, quam vestibus. Cumque ad perfectionem studii pervenerit, ei subvenitur a Senatu pro expensis, quae ex institutione Sanctae Matris Ecclesiae, et honore magistrati fiunt, dum gradus magisterii sacrarum litterarum ab eo suscipitur ab iis, qui ea autoritate potiuntur. Quod tum in plerisque actum fuerit, praesertim in doctissimo religioso domino magistro Jhoanne de Ragusio ordinis praedicatorum Parisii studenti, et postea dignius ibidem magistrato, ut audivi, largissime claruit. Ubique ego servavi erga alium 116 eius ordinis fratrem, qui dicitur magister Blasius, cuius solicitudine aedificaverunt quidem monasterium Sanctae Crucis Gravosio meo quidem tempore. Ille magister Jhoannes est, qui legatus sacri consilii Basilensis ad Constantinopolis imperatorem et patriarcam multus angustias amore sanctae fidei substinuit. Hic mos summe laudandus a me dimitti non debuit, et digne additus est sacris devotionibus, quia sanctitatem sapit. De his actenus dixisse sufficiat, cum iam perdignum existimem de laudabilibus consuetudinibus communitatis loqui, quae ad seculum pertinent.
De fidelitate laudabili Ragusinorum sacrae maiestati regali Ungariae. Cap.
V.
Fidelitatis Ragusinorum constantiam, quam sacrae maiestati regali Ungariae continuo servarunt, quis non ennarabit? Etenim postquam illi ultro se recommisserunt Venetis eos deserentibus, nunquam quovis turbine alterum caput, aut dominum vel optaverunt, vel quaesiverunt, cum tamen a multis aliis principibus molestati fuerint, qui eis pollicebantur, quaeque pacta facturos, quin immo ab omnibus se, et fidelitatem suam propriis (...)[ERROR: no reftable 1:] et praestanti animo viriliter defensarunt, prout seriosius ego ipse notavi in ea oratione, quam de ellectione, et coronatione serenissimi 117 olim regis Alberti composui, sed tam uno verbo laudem maximam complectar, universa siquidem Dalmatia membrum pulchrum regni Ungariae vel vi superata, aut etiam voluntarie ab obedientia regni extirpata est, nisi sola civitas Raguseorum, quę adversum cunctos inimicos regni illius potentissime se ipsam conservavit. O quam laudabilis et perpetua memoria digne est eius modi fidelitatis servandae consuetudo, qua urbs in honore, et statu, et divitiis augetur.
De salutari et celeri consuetudine armandarum galearum contra piratas cum
tribus exemplis. Cap. VI.
Prior fidelitatis perseverantia, et commendata consuetudo digne postulat, ut
eam sequatur armandarum galearum velox et memoranda immo admiranda provisio,
quae consuetudine quadam observatur maxime ad capiendos vel fugandos aut
etiam perterrendos piratas, qui ardenti cupiditate navigia Ragusinorum
expoliare nituntur, cum aliis sulcantibus Culphum Venetorum ditiora
sciantur. Nam cum alia legna maritima communiter vehant triticum et alia
blada, et parvi valoris mercaturas; haec Ragusina transferunt aurum,
argentum, ducatos aureos et caeteras res maximi praetii, et parvi oneris
indigentes minimo loco conservativo. Necessitate 118 ergo imminente ea provisione celeri utuntur, quae vix credi a
non videntibus potest. Armant enim uno die triremem in duobus duas, in
tribus tres, et eas expediunt; qua in re digna ratione obstupebit omnis
lector, qui non viderit. Quoniam ego, qui id oculis meis vidi, in eam
considerationem veniens mirum in modum obstupesco, et tamen verum est. Cuius
rei plura exempla audita, et actu a me visa possem adducere, sed asserente
domino nostro Jesu: in ore duorum vel trium consistere omne verbum, duo
audita et unum visum apponam, quae meo iudicio plenissimam fidem omnibus
legentibus facient, et generabunt decorum. Narrant siquidem antiqui patres
Ragusini, et in scriptis veraciter reperitur, quod cum illustrissimus
Andagaviae dux regnum Siciliae occupaturus
De laudabili consuetudine tenendi, honorandi et salariandi medicos
quatuor. Cap. VII.
APPROBANT omnes catholici scriptores gentilesque philosophi, medicos, qui honorandi sunt, morbis corporum remedia plerumque cum sanitatis restitutione Dei dono apponere, cum piissimus universi creator fragilitatem humanam miseratus gratiam lumen et intellectum sapientibus concesserit complexiones corporum herbarumque seminum et aliarum rerum virtutes et opera cognoscendi, ut scirent utilia sospitati eligere, adversa vero respuere. Existentibus itaque medicis utilibus immo summe necessariis cuique famosę civitati, laudabilis consuetudo Ragusini principatus generalis est, communibus expensis et stipendio quatuor medicos apud se habere, duos phisicos unum altero doctiorem, et duos cirurgicos, 128 quorum omnium quisque lege, concordia et pactis obligatur, nulla privata accepta solutione, omnibus Ragusinis interioribus et exterioribus, privilegiatis et salariatis, pauperibus divitibusque illorum atque familiis bene ac diligenter gratisque mederi, et omnem operam eis possibilem studiosius prębere, ut sanitas egris restituatur, dumtaxat fieri possit. Nam philosophi recta sententia: «Neque rhetor semper persuadebit, neque medicus semper sanabit.» Sed si ex contingentibus nihil omiserit, cum sufficienter artem haberi dicemus. Quae autem eorum cuique salaria comunia persolvantur, nec me decet, nec oportet, aut mea interest explicare. Hoc tantum dixerim, ea illius summe et quantitatis existere, quo prestantissimos medicos deceant. Enxennia omni tempore a privatis personis uberrime recipiunt. Forenses tamen egroti eis solvendo visitantur, et medicos quodam prestanti honore venerantur, et decorant omnes cuiusque conditionis cives Ragusini qui necessitate urgente qui 129 virtutis amore impellente ac bone famae desiderio. Nulla enim fama laudabilior, diuturnior atque verior quam quae a sapientibus et virtuosis aequiritur, vel augetur aut praedicatur. Haec omnia cum singularem commendationem promereantur, non fraudatur tamen digna laudatione reliqua in medicos una consuetudo, qua nullum eorum salariatum medicum consueverunt ullo tempore depellere, aut in totum salario privare. Quinimo si quis vel phisicus vel cirurgicus eis obsequens senuerit, fiatque et senio et egritudinibus corporis impotens, ob merita priora id animadversi turpissimum esse, qui iuvenis tibi servierit et potens, senem et impotentem expellere; illi provisionem communem decernunt, cuius ope tota eius vita se et familiam commode nutrit, liberatus ab omni onere medendi nisi pro sui libito. Hanc provisionem multis datam audivi, uni vidi ego. Ex primorum numero unum notabo, qui cirurgicus fuit vocatus magister Johannes de Aldoardis de Papia optimus quidem, ut fama praedicat, suae artis 130 medicus, huic facto seni provisio omni vita elargita fuit. Alteri meo tempore id ipsum decreverunt, cui nomen erat magister Johannes de Teolo Patavus cirurgicus quidem. Nam cum non tantum senio quam egritudinibus gravaretur, quibus pro maiori parte vel iacebat, aut domi residebat, suęque impotentiae conscius Senatui renunciasset, decreto Generalis consilii proponente suadenteque Minori quinquaginta ducatorum provisio vitalis fuit illi definita. Audivi hoc idem servatum in aliquibus scribanis seu notariis; sed in aliis ipsorum salariatis minime vidi, vel audivi. Quare bene sperent omnes morborum curatores, et consiliorum secretarii, aliorum autem virtus et bene merita, videor videre; non ea conditione cognoscuntur. De hiis nunc satis, ad alia transeamus.
De magistris iuvenum salariatis. Cap. VIII.
Quia iuvenes hiis asuesci, ad quę appetitu vehuntur, politiam maxime ledit, imo palam corrumpit, et destruit; propterea sanxerunt divini sapientes, legislatorem, qui bonum communem totius civitatis intendit, presertim oportere, ut curet 131 bonam disciplinam et dispositionem iuvenum post tertiam etatem quę finitur in principio quinti anni. Cum enim anima nostra sit tanquam tabula rasa depingibilis ut libuerit, tales cives habet civitas, qualis docentis doctrinam susceperint. Nam imaginem molli caerae impressam indurata retinebit. Hinc multi patres acerrime redarguuntur, qui cui comittant filios futuros suorum et reipublicae bonorum et status heredes ac possessores administratoresque summant doctrinam, qualem accipiant non curantes. Sed quid haec loquor? Ostendentes igitur, ut ad institutum redeam, cives nobiles Ragusini a se per multum adolescentes moratos optari laudabili more unum grammatice peritum stipendio communi tenebant, qui, exceptis paucis donis, gratis omnes civium filios edocebat et salariatorum. Postquam vero ego vel Dei permissione, vel astris inducentibus, vel etiam quadam inani spe mihi data, Ragusium salariatus veni, ubi secus, quam crederem et sperarem profecto actum est; cum solus omni civitati sufficere non possem, 132 alius quidam salariatus fuit illis ut vacaret, qui vulgares litteras optat, et ego studio bonarum scientiarum vacantibus invigilarem, quod si actu perfectum fuisset, mea spe, qua confidebam, plures litteras Ragusinos efficere non essem fraudatus. Queret forsan quis doctus, quid honoris aut divitiarum aut laudis susceperim a Ragusinis, quibus ut subservirem florentissimam Venetiarum urbem contradicentibus omnibus amicis profecto gravibus heu heu reliqui, ubi diligebar, colebar, et in dies de virtute in virtutem, et de divitiis in divitias cum honore admodum crescebam? Is harum rerum inquisitor dubius velim remaneat. Nam non meas fortunas scribo, sed Ragusinorum laudabiles consuetudines. Quare patiatur queso, qui talia querit, dum vitae meae rationem et successum aut etiam hominum moerita a me pro studiis meis recepta latius quis describet.
De arte lanificii fundata Ragusii auctore Petro Pantela. Cap. VIIII.
ARTIFICUM copias et populi multitudinem urbem 133 oportere nemo dubitat, tum urbis defensione, tum necessitatis victus et
vestitus auxilio et ammonitione. Hinc invigilare convenit, et urbs queque eo
artificio precipue decoretur, quo gentes innumerę iuste ad urbem vocentur,
ultro veniant, ibique propriorum operum sudore quieto animo vivant. Hoc
quidem pacto urbs et populi beantur. Cognito itaque summo suffragio quod ars
lanificii videlicet pannorum civitatibus confert, nam concurrunt multę
personę ad urbem cum absque utriusque sexus magna multitudine hominum ea
fieri non possit, ut ipsam intelligentibus liquet statuerunt eam artem
Ragusii
De hiis, quae communitas Ragusina servat, cum illustrissimus rex Hungariae
moritur, et etiam in novi electione. Capitulo X.
Dignum fuisset post pertinacem Ragusinorum fidelitatem collocasse
commendabilem eorundem morem, quem servant diligenter cum quis eorum dominus
rex Hungariae moritur, et alter defuncti loco rex legitime eligitur et
creatur. Sed armandi celeritas adversum predones maritimos, medicorum ac
docentium adolescentes digna commemoratio, et artificium utilissima provisio
meum scribendi proponitum paulisper distraxerunt, unde tam et si prius
dicendum hac de re fuerit, tamen acquiescet hoc in loco reponi; nec mihi
idcirco subirascetur, dumtaxat sua commendatione non careat. Sed quoniam
novi regis electio fieri non consuevit, nisi altero iam mortuo, primo
sciendum est, quod cum Ragusinis firmiter constat regem Hungariae ipsorum
dominum 138 periisse, omnes lugubre vestiunt,
prohibetur tubarum et tibiarum sonus, quo
De munificentia communis Ragusii ut venerentur forenses largitione.
Capitulo XI.
Sed quis tacebit principatus Ragusini munificentiam laudabilem apud caeteras
nationes inusitatam? Quis illam liberalitatem non admirabitur? Cum enim mari
et terra quotidie transeundo adveniant multi notabiles, et interdum
principes, in eorum quemlibet hac liberalitate et munificentia utuntur
regimini praesidentes. Nam iuxta adventitii conditionem ei rerum
comestibilium, quae per id tempus exiguntur donum commune largiuntur sive
fuerit Venetus nobilis 143 (cuique enim Veneto
nobili singulari studio donant, cum Ragusium tangit transiens) sive
Francigena, sive Gręcus, sive Sclavus, sive cardinalis, sive alter quivis
pręlatus, aut etiam rex vel marchio, vel aliquis princeps, pertranseunt
De tutoribus qui fiunt pupillis et conservatoribus rerum advenarum
morientium Ragusii. C. XII.
PUPILLORUM orfanorum atque delirantium cura singularis Ragusinorum silentio pretereunda non est, cum pietatem, sanctimoniamet rem laudabilem sapiat. Nam si qui remanserint patribus orbi vel utroque parente, nec sint etate 145 maturi, aut etiam si quis lascive antiquorum suorum bona et indigne consummere iudicantur, et si quis vel infirmitate aut senio deliraret, non habens fideles dispensatores suorum bonorum, illis aut illi quamprimum Senatus minor tutores constituit, qui bonam curam habeant bonorum sibi commissorum, nec posunt electi tutores renuere, nisi solverint iperpera XXV pro pęna. Pro utilitate vero pupillorum et aliorum, quibus tutores instituunt, communitas, quanquam non egeat, illorum pecunias in se recipit, tribuens portionem seu lucrum quinque pro centum annuatim, et cum fuerint adulti, si voluerint eis restituuntur numero omnes eorum pecuniae, quod summe laudandum iudico. Sicque, si contingat quemvis advenam intestatum mori, illico Senatus minor aliquos conservatores fideles bonorum defuncti constituit, qui ea conservat, dum haeres illius aut venerit, aut nuntium pro illis accipiendis miserit. Tenentur autem, qui tutores aut conservatores fuerint, omnium bonorum sibi commisorum inventarium 146 regimini presentare, cum non valeant de illis quicquam pertractare, nisi quantum eis fuerit ab Senatu concessum. Hic modus si in multis Italicis urbibus servaretur, multi quidem qui paupertate gravantur, opibus exundarent. Hoc igitur pacto utilitati civium invigilant.
De laudabili provisione, quae fit tempore pestis invalescentis, et fuga
fere omnium. Cap. XIII.
QUONIAM vero accidit interdum pestem epidimiae per officiales cazamorte non
posse illorum auctoritate ex urbe depelli, laudabilissimus Ragusinorum mos
est, statim omnes pueros adolescentes iuvenesque utriusque sexus ab urbe
removere. Hii enim infectioni aptiores videntur, et sunt. Et demum ne tota
urbs pereat, cumque nullum epidimię salubrius remedium ipsa fuga inveniatur
iuxta medicorum sententiam, qui aiunt; fuge cito longe et tarde revertere;
decernunt quasdam novas leges nonnullis nobilibus, qui stipendio communi
conducti remanent toto tempore cladis urbem et rempublicam gubernaturi.
147 Habent equidem arbitrium et
auctoritatem totius Generalis consilii, artatam tamen multis novis decretis.
Illis ergo commissa republica caeteri eunt ad loca saniora, qui proxima, qui
remota. Remanentes abire non possunt pęna capitis et omnium suorum bonorum;
conducuntque homines custodientes ianuas, muros et plateam civitatis
provisione communi. Si quid grave aut periculosum reipublicae accidat,
illico nobiles, et plebei qui extra sunt, ad portum conveniunt, providentes
oportunis negotiis, et re ipsa poscente capitis abiecto periculo
ingrediuntur, et datis ordinibus recedunt. Cum autem possunt exterius
providere, cladi se non exponunt, et sapienter; quod, ut maxime clareat,
quid acciderit in peste, quę viguit
De modestia Minoris consilii et rectoris, cum audiunt virum gravem. Capite
XIIII.
ARROGANTIĘ crimen summa cura vitare, et humanitatis ac modestię specimen et amęnum speculum omnibus viribus amplecti, sapientum sententia et natura duce non decet modo principantes, verum summopere et grandi vigilantia oportet. Illa enim odium, iram, idnignationem, inimicitias, lites, discrimina, infamiam, contemptum, et omnia denique mala in suos possessores tumidos et veneficos sine cunctatione et dubio convertit et accumulat. Mansuetudo autem et modestia animos hominum ad se allicit, iratos placat, amorem inducit, reverentiam trahit, inimicitia ammovet, lites sedat, discrimina frangit, famam bonam vendicat, honore precipuo decoratur, et illarum sectatores singuli laudant, colunt, et omnibus bonis dignos ubique prędicant. Ragusinus itaque Minor 151 Senatus illa animadvertens raro quenquam virum gravem, utpote doctorem aut alicuius principis legatum, nisi prius rectore innuente sederit apud rectorem, consuevit audire, aut ei responsa prębere, quo effectibus eorum humanitatem ostendant, et foris animorum moderationem ostentet, cognoscaturque illos errare, qui Ragusinos superbos prędicant. Itidem laudabiliter servat ipse dominus rector, cum solus sedet, cuius etiam tanta est urbanitas, ut cuique seu nobili seu mercatori seu forensi, qui transiens digne eundem reverentia caputei capitis et oris salute veneratur, pari officio benigne correspondeat, quod profecto mansuetudinis clarissimum exemplar iudico.
Quo pacto pacem suam servant et imperium suum servant Ragusei sine bello.
Cap. XV.
Et ut aliquando principatus politici Ragusini laudabiles consuetudines
concludam, omnium prestantissimam postremo reservavi. Cum enim pace et
concordia interiori et extrinseca nil magis 152
regna, urbes et oppida augeat, conservet, et tutatur, ampliorique copia
multiplicet opes communes et privatas, presertim in urbibus mercaturae
deditis. Cunque exitus seu finis belli pax ipsa probetur, quam ut homines
habere queant, sępius arma movent, omni studio, omni cura et omni
solicitudine vigilant Ragusini pacem et concordiam cum omnibus tenere,
laborantes, quo adpossunt, ingenio, pecuniis et
patientia, ne ad bellum et dissensionem deveniatur. Salubrius profecto recte
arbitrantur, quoquo modo sit pacem habitam servare, quam fractam et iniuriis
damnisque lacessitam reposcere. Nam cum Ragusinis confines existant quidam
Bosnenses domini dicti vaivodę idest duces (quoniam Ragusina Respublica
opulentissima scitur) interdum eorum aliquis vel malitia, vel superbia, vel
fatuitate, vel potius pecuniarum amara cupiditate dissidium, et pacis
corruptelam appetere videtur (eiusmodi enim homines 153 appetitui magis quam rationi servientes subserviunt) quod cum
pululare sentiunt, illico antiqua eorum consuetudine modos omnes vias
quasque et cautiones cum eorum consiliis Minori et Rogatorum Maiorique si
opus est, adhibent, ut illius appetitum sedent, turbationem suam abducant,
et tranquillum efficiant, et omne scandalum ammoveant. Mittunt legatos, qui
bonis verbis persuadendo, muneribusque largiendo tum illi turbato tum
consiliariis, quibus planius credere videtur, animum placant, appetitum
temperant, et pacem atque amicitiam corroborant. O laudabilem morem, qui
utinam a principibus et dominiis ac communitatibus Italicis servaretur. Non
equidem tantis Italia tribulationibus foret afflicta. Id a Ragusinis cum
antea fieri audisse, postea opere factum cognovi, presertim cum quodam
potenti domino vaivoda Stephano, qui satis et plusquam satis palam
minabatur, et iam pene copias paraverat adversum 154 eos ipsos, qui prescriptis modis in tantum illius appetitum
quietarunt, ut nil novitatis secutum sit; qua laudabili quiete firmata,
cuncti forenses Itali in admirationem adducti fuerunt. Huic aliam non
inferiorem addere dignissimum iudicavi. Hęc est illa qua cum pace et
tranquillitate nullis armis, nulla demum violentia aut fraude populos et
regiones dominorum circunstantium suo subdunt dominio, illis quidem dominis
dantibus et volentibus. Nam cęteris nationibus fere omnibus bello, potentia,
ferro, armis et fraudibus earum imperia augere laborantibus, hęc communitas
Ragusina pacifice et amice suam iurisdictionem
De laudabili more nobilium, qui nec assummunt uxores plebeas, nec plebeis
nobiles tradunt. Cap. XVI.
Consuetudo antiquissima Ragusinorum pertinaciter cum summa virtute observata,
atque nunc servatur, et dum Ragusium regnaverit, observanda circa rem
uxoriam seu copulam coniugalem, 157 quae
matrimonium aut coniugium dicitur, apud omnes sanę mentis viros et rerum
naturam considerantes similitudinemque morum inter coniuges requisitam
amplissimis laudibus extollitur et commendat? Nam cum in uxore deligenda
mores, ętas, genus, forma, et opes ea de re scribentium sententia spectari
debeant, quae inter genus proavorum, a quo mores
De cerimoniis quae servantur quando traducitur uxor. Capitulo XVII.
Postquam dictum est et de genere uxoris, quod attentissimo spiritu querunt Ragusini 161 nobiles, relictis aliis, quae exiguntur in uxore, de modo eam traducendi dicere constitui, qui est iste. Octo diebus priusquam traducatur, sacrista Sanctae Mariae post Evangelium decantatum ex pulpito alta et clara voce nunciat populo, talem virum octava die sequenti uxorem ducturum talem dominam, nominans utriusque nomina et cognationem; quod quippe laudabiliter et catholice servatur, ut quicunque scierit aliquid obstare, quominus fieri possint legitimę nuptiae id manifestare festinet; dicunt autem illum diem nuptiarum fermentum, quoniam eo die fermentum pinsant, ex quo panis nuptiarum conficitur, tuncque sponsus festat, et suis consanguineis epulas et convivium prebet. Antiqua consuetudine die fermenti sponsus omnibus fere nobilibus, si nobilis fuerit, et medicis, magistro scolarum, cancellariis omnibus, et rationato solebat unius tartarę quartam partem, et vini duas fialas munifice delegare, quinta vero die sequenti 162 vel etiam octava cuilibet nominatorum unam galinam elixam, carnes suinas congelatas, et vinum pari vice. At nunc perpauci id servant, nisi fuerint predivites. Caeteri enim nec omnibus mittunt, nec bis elargiuntur. Postergant equidem presertim plures salariatorum, qui literas profitentur, et tantum unum donum transmittunt. Qua in re videor videre, quod sicut homine senescente avaritia iuvenescit, ita etiam sublimiore illo ratione status reipublicae, miseriam magis excolat. Nam tametsi primus mos foret sumptuosior, et prodigalitati propinquus, secundus vero moderatior, et forte consultior, et liberalitati vicinus; indignum tamen est literarii ordinis viros postponere. Huius rei testes sunt multi salariati et ego, qui simul id sumus experti, et in dies actu ipso experimur. Mane traductionis accedit unus ex notariis communitatis cum duobus testibus sponsam interrogatum, an in talem virum ut in suum legitimum sponsum consentiat, quae quidem, 163 ut moris est sponsarum, vel voce demissa vel inclinato capite, quod interdum ab astantibus matronis manibus capiti sponsę appositis curvatur, assensum prebet; deinde accedit sponsus pręcedente uno puerulo, qui cereum accensum manibus gerit, et eam annulo aureo desponsat, nullo penitus salvete facto; nisi voce depressissima. Apponitur autem sponsae capiti scilicet corona argentea auro tecta, et lapidibus preciosis ornata in signum virginitatis, qua ammissa per copulam carnalem deponitur corona, qua nisi virgines coronantur. A tergo autem pendet quoddam palium siricum diversorum colorum, quod antiquitus stragula vestis dicebat, id quadam catinula argentea nectitur, ubi tenet dexteram manum chirotheca coopertum. Levam vero sub veste nudam celat. Quidam adolescentuli, et iuvenes, ac matronę et virgines nobiles ex parte sponsi tubis et tibiis sonantibus mittuntur, ut sponsam conducant, dominae vero sanguine sponso coniunctiores sponsę 164 capiti, hoc est super illa corona, coronulas seu serica apponunt, et eam osculantur, quae cum e domo patris itura est, benedictionem Abrahe Isaac et Jacob audit prius a sacerdote patre animarum eius domus, deinde ab avo, si avus est, postea a patre vel patruo deinde ab avia si fuerit, et demum a matre, vel matertera. Incedit autem media duarum matronarum sanguine sibi vinctarum, quas babizas vocant, hę enim eam docent, quae tunc servanda sunt, in lectum collocant, et de mane illam exurgunt. Quędam pedisequa suę vestis, quae guarnazonum antiquitus vocabatur, caudam longam, faciem pene usque ad terram inclinata, id est cernua brachiis defert. Ea nanque cauda tunc brachio a sponsa geri nequit, nec esset decens, ut ferretur. Omnes, qui aut quae partem sponsi decorant, precedunt, et hii hęque epulas paratas edunt nuptiarum; sponsam et eius parentes decorantes secuntur, et ieiuni ieiunęque domos proprias repetunt. 165Avus aut pater sive patruus sponsae seu eius propinquior eam medius duorum veneratiorum sociat usque ad iannuam sponsi, et cum perduxit eam in tutum portum revertitur. Cum receditur a domo paterna, itur ad ecclesiam Sanctae Mariae, ubi sponsa apud altare maius missam audit genibus flexis, offertque ducatum unum et quenque infra sacerdoti celebranti. Sponsa, dum it ad coniugem, sępius gradus sistit inclinato capite modestissime salutans, qui eam speculantur. Solebat ei mel dari esum ad ianuam sponsi et butyrum, ut sciret eligere bonum, et reprobare malum; eratque in ingressu ianuę vas plenum lacte aut aqua superposito lacte, quod sponsa cum pede ingrediens effundebat, ut indicaret a se in ędem ferri bonorum temporalium copiam; dabatur et sibi in limine cereus ardens, quem ferebat ipsa usque ad locum suae sedis. Nunc autem pauci servant eas cerimonias, quae gentilitatem sapiunt. In convivio non comedit sponsa, quoniam prius in domo paterna bonis cibis 166 et postea in camera reficitur. Die traductionis adsunt nuptiis amici et necessarii seu consanguinei sponsi. At altera die accedunt pater et mater et cęteri consanguinei sponsę, ibique convivantur animadvertentes, quid nocte precedenti actum sit de filia, an scilicet salva sit. Octava vero die accersitur ad aedem parentum, qui prestans convivium et sumptuosum efficiunt. Credo per id tempus abunde sponsi et eius domus conditiones laboret enarare suis parentibus; datur item ipsi colus depicta cum lana alba et rubea, et fusi, et digitarium argenteum pro suendo, ut frustra tempus non exponat, imo filet perornate, et suat aliquando. Haec omnia servant adhuc populares suo modo. Si quis eum ordinem recte consideravit, in ipso cognoscet honestatem, venustatem, solatium, gaudium, et festivitatem, atque nuptias admodum sumptuosas, de quibus dixisse sufficiat. Si addidero viduum viduam ducere in crepusculo ommissis prioribus 167 solemnitatibus, sed si viduus virginem traduxerit, cerimonie omnes servantur excepto uno. Nam tubarum sonus non precedit eos, qui ex parte sponsi pręeunt, sed solum sponsam et suos; si vero vidua a non viduo ducatur, servantur priora excepta corona virginitatis, et ad missam accessu.
De opere pietatis sociandi et venerandi corpora defunctorum. Cap. XVIII.
A nuptiis ad opus et morem pium defunctos humandos comitandi congruus et decens est transitus. Nam proverbio dicitur, in nuptiis et funere amicos dignosci, quod sibi id velle videtur eos, qui sincere amicantur, prosperis gaudere, et adversis ac se ipsum et ultra tristari. Cadaver Ragusinum nobilis viri vel mulieris non pestiferum (nam id a paucis sociatur) et destitutos mares socians veneratur dominus rector cum fere omnibus nobilibus, quos prosequuntur cives et mercatores plebei, et plurimi artifices. Matronae nobiles matronas et virgines plorantes capillis per humeros 168 sparsis, sociant, tenent, et ortantur. Ferunt autem feretrum nobiles ętatis contigue defuncti non quidem humeris at vi manuum. Plorantes mulieres in orbe feretri stant; et incedunt se decapillantes, proiiciuntque capillos super cadaver, cuius manus et faciem sępenumero osculantur, cum illi ipsum deponunt, quo paululum requiescant. Unde sicut sponsę interdum stant in via salutantes, qui ipsas speculantur, sic funus aliquando deponitur, ut id viventes interdum complectantur. Humato ipso, dominus rector cum maribus dolentibus it ad ecclesiam cathedralem, et secum alii nobiles, ibique aut urbis presul aut aliquis frater mendicantium predicans vitam defuncti aut defunctę commendat, et ex parte turbatorum gratias agit. Tunc vero sociantur dolentes omnes usque ad domum, ubi sunt simul comedentes et sedentes usque in tertiam diem, quando post prandium eunt bini ad logiam, ubi sedent aliquandiu. Dominę vero dolentes a mulieribus 169 ad aliam domum seorsum a masculis conducuntur, ubi sit similiter ab aliquo mendicante mortui laudatio et vivorum quaedam exortatio. Ibi sunt pluribus diebus lacrimantes et una convivantes. Sunt quaedam mulierculae inopes doctę quendam modum ploratus, qui non intelligentibus cantus videtur; hę precio accepto funus pręcedunt eum conquęrendi seu plorandi ritum alta voce exprimentes. Haec omnia in funeribus popularium fiunt; excepto quod dominus rector non comitatur, licet alii nonnulli nobiles interdum interesse dignentur, nec itur ad ecclesiam cathedralem, quo in morte nobilium tenditur. Funeribus tamen medicorum, scribanorum, seu cancellariorum, et aliorum salariatorum alicuius precii intersunt dominus rector et cęteri fere omnes nobiles. Haec de pietate Ragusinorum in defunctos breviter perstrinxi, et sat sunt.
De reverentia quam caeteris temporibus anni filii et filiae, nepotes et
neptes exhibent suis maioribus. Cap. XVIIII.
170
Scriptum est, honora patrem et matrem, ut sis longevus super terram; et exposcunt boni mores, ut nostros maiores natu veneremur. Hinc Raguseorum mos est laudabilis, ut in festis principalibus filii emancipati, et filiae nuptae, nepotes, neptesque parentibus, patruis, materteris, et aliis necessariis aetate maioribus reverentiam exhibeant singularem; et pacis osculum priusquam pransum accedant. Festa autem principalia intelligo Nativitatem, et Resurrectionem domini Jesu, et eiusmodi.
De pedisequis quae matronas sociantes eas pręcedunt in via, cuius
contrarium fit in Italia. Cap. XX.
Omnes, qui bonos mores sapiunt, matronis euntibus cedunt, idcirco in Italiae partibus ancillę quae pedisequae appellantur, post earum dominas eunt. At Ragusii cum gens fere omnis (exceptis nobilibus et civibus plebeis divitibus, 171 et artificibus aliquibus, et Italicis qui reverentiam dominabus praebent) sit omnino a bonis moribus aliena, nec advertat, quo pacto incedat, aut currat per urbem, aut cui obviat, aut an quam personam offendat. Matronae omnes Ragusinae et advenae ibidem abitantes famulas premittunt, quae recto nomine pediseque dici nequeunt, cum pedisequa dicatur pedes dominę sequens et pręcedunt hic dominas. Qua in re matronarum prudentiam non possum non laudare; laborant enim pro earum salute. Nam si quis belluę more iens aut currens offensurus esset matronam, primum percutit ancillam, qua percussa, vel ille rusticus matronae cedit motus voce, aut repugnantia famulantis, aut etiam ipsa domina immorigerato illi, ne pari verbere pulsetur, cedere studet, unde alterutro modo salva e manibus rustici evadit.
De triplici moneta Ragusina, et modo vendendi comestibilia minutim, qui
cedit, et comodus est omnibus, sed maxime pauperibus. Cap. XXI.
172
Postremo dicere dignissimum iudicavi de triplici moneta Ragusina, et modo quo
comestibilia venduntur minutim communi omnium sed maxime pauperum utilitati,
et commoditati plurimum serviente. In omni equidem recte ordinata civitate
favori et apto victui eorum, qui gravantur inopia, magna solicitudine
invigilatur. Nam ipsorum maior est multitudo. Et quia moneta in plures
partes divisibilis admodum utilis est et necessaria omnibus, sed
Convivia inter se sumptuosa gaudentes perficere saepius consuescunt, et pauperibus presertim sacerdotibus pie auxiliantur, ut cum eis Deus usque participare dignetur eius summam pietatem et clementiam suęque bonitatis clavum, quo cuncta mirabili ordine regit et conservat.
Brevis epilogus operis ad inclytum Senatum Ragusinum. Cap. XXII.
Ecce magnifice Senatus Ragusine descriptionem habes situs et aedificiorum,
politiae recte a legislatoribus institutae, et laudabilium tuarum
consuetudinum fere omnium, et ipsius urbis universę seu plebis tui perpulcri
et ornati Ragusii. In qua quęcunque a me redacta aut descripta et dicta
sunt, non tui favoris impetrandi ut in principio declaravi cum dictis
oblocutorum veritatis sententia respondi. Sed manifestande dignitatis situs,
tectorum reipublicae et comendadorum morum civitatis tuę Ragusinę 179 et mei exercitii et ingenii experiendi causa tibi
et omnibus bonis et gravibus viris in bonam partem acceptam iri opto, et tua
in me benivolentia ac illorum mansuetudine summopere spero, atque confido.
Quid tamen cęteri hac de re iudicabunt, nescio at tu, cuius titulo et honore
hoc negocium suscepi, certissime scio, id grate accipies, atque collaudabis.
Soles enim semper, quod ad tui decus et sempiternam memoriam editur,
|
Previous section
| Next section
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.