Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De processione devota, quae fit honore corporis domini nostri Jesu Christi. Cap. III.

Tertia solemnis, et sumptuosa devotaque processio fit in festo Sanctissimi Corporis domini nostri Jesu Christi, quam profecto ausim praestantissimam dicere et predicare. Nam primo omnes urbis viae principales salvia odorifera implentur, et sternuntur. Invitantur a domino rectore, et consilio doctores salariati et advenae mercatores, quos honore dignos iudicant. Intersunt omnes nobiles Consilii magni. Salariatis et advenis elargiuntur cerei a Senatu ex errario communi. Nobiles vero suis sumptibus eos emunt. Cum autem omnes religiosi mendicantes congregati sunt in ede sacra principali, tubis et tibiis communitatis sonantibus, et famulis regiminis lumina magna antegerentibus, dominus rector et advenae invitati, et nobiles bini ad ecclesiam pergunt, tum ex altari superiori descendit reverendus pręsul hostiam sanctam, hostiam nostrę salutis videlicet corpus domini nostri Jesu Christi manibus ferens in quodam tabernaculo cristalino, intratque sub uno velamine ligneo, chooperto pulcherrimo panno serici Alexandrino, vel veluto cremexino seu graneo. Huic, quod fertur 112 a sacerdotibus, circum feruntur lumina magna. Adsunt in circuitu pueri campanullas pulsantes, precedunt religiosi, et seculares presbiteri devote concinentes hymnum, quem doctor Sanctus Thomas de Aquino ordinis praedicatorum ita sancte, ita devote, ita divine, ut nihil supra, edidit ad commendationem eius prętiosissimi sacramentis. Post eam archam Domini dominus rector, et doctores salariati, quorum duorum ipse medius est, et advenae mercatores una cum nobilibus bini sequntur, associatur enim unus advena uni nobili comiter. Post hoc autem caetera omnis multitudo admodum copiosa nobilium et plebeyorum utriusque sexus incedit. Recedunt autem ab ecclesia catedrali ordine praedicto, et eunt per quandam viam, ubi cum habitent utrinque plurimi nobiles et divites plebei, tamen quia circa finem ipsius plerique cerdones opera sua perficiunt, vocatur via cerdonum, exitur ad fontem iuxta monasterium Sanctae Clarae, tuncque fit accessus ad plateam per quam revertuntur. Est profecto multitudinis sequentis caterva fere innumerabilis. Nam perveniente domino rectore archam sequente ad logiam communem, multitudo foeminei sexus nondum apparet tota super platea. Has gentes copia grandi Ragusium conduxit pacis dulcedo, cuius abundat urbs ipsa. Saepius omnes flectunt 113 genua et exoperiunt capita adorantes corpus Dominicum sanctissiumum. Audeo dicere hoc esse devotius et pulchrius festum, quod Ragusini sua devotione celebrent, et dignum ac iustum est ob praestantiam Salvatoris nostri venerandi, qui est festum omnium festorum et Sanctus Sanctorum. In festo praecursoris Domini, dominus rector et Consilium minus laudabilem venerantur processionem gratias reddituri pro sospitate urbi reddita eo die, cum viguisset pestis accerrima in MCCCCXXXVII, de cuius acerbitate in prima huius operis parte memoriam ampliorem feci. Celebratur item festum quorundam martirum videlicet Sanctorum Laurentii, Petri et Andreae, quorum corpora inventa sunt divina revelatione apud Catarum et Ragusium delata ad quorum etiam honorem die septimo Julii itur processionaliter ad illorum ecclesiam, quoniam ea die cessavit, ut audivi pestis quaedam. Fiunt postremo, ut aliquando de processionibus concludam, duae processiones, una in festo Sanctorum Simonis et Judae, altera in festo Sancti Simeonis prophetae, in quarum neutra feruntur cerei, nec invitantur aliqui sicut nec in superiori. In utraque tamen accedit dominus rector, et cum eo multi nobiles et advenae. Eunt quidem ad ecclesiam Sancti Simeonis ubi habitant moniales, ferturque 114 illuc pannus ille praeciosus, in quo Simeon, non visurus mortem donec videret Sanctum Domini, recepit filium Dei praesentatum in templo iuxta ritum legis Iudeorum. Poniturque super altari dum missa solemnis per praesulem celebratur, qua perfecta refertur ad locum reliquiarum. Multae aliae servantur processiones ordinariae et extraordinariae, quas nimis longum fuisset ennumerare. Haec quidem mihi suffecisse videntur, quo legentes intelligant, singularem divini cultus principatus politici Ragusini devotionem et praecipiuum studium, quibus Deus illis pluribus auxiliatur, et favet. Mittitur autem in singula processione mendicantibus panis, et vinum pro prandio expensis reipublicae, deinceps cum de his satis dixerim, dicam quae servant circa religiosos praesertim verbi Domini seminatores.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.