Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De modestia Minoris consilii et rectoris, cum audiunt virum gravem. Capite XIIII.

ARROGANTIĘ crimen summa cura vitare, et humanitatis ac modestię specimen et amęnum speculum omnibus viribus amplecti, sapientum sententia et natura duce non decet modo principantes, verum summopere et grandi vigilantia oportet. Illa enim odium, iram, idnignationem, inimicitias, lites, discrimina, infamiam, contemptum, et omnia denique mala in suos possessores tumidos et veneficos sine cunctatione et dubio convertit et accumulat. Mansuetudo autem et modestia animos hominum ad se allicit, iratos placat, amorem inducit, reverentiam trahit, inimicitia ammovet, lites sedat, discrimina frangit, famam bonam vendicat, honore precipuo decoratur, et illarum sectatores singuli laudant, colunt, et omnibus bonis dignos ubique prędicant. Ragusinus itaque Minor 151 Senatus illa animadvertens raro quenquam virum gravem, utpote doctorem aut alicuius principis legatum, nisi prius rectore innuente sederit apud rectorem, consuevit audire, aut ei responsa prębere, quo effectibus eorum humanitatem ostendant, et foris animorum moderationem ostentet, cognoscaturque illos errare, qui Ragusinos superbos prędicant. Itidem laudabiliter servat ipse dominus rector, cum solus sedet, cuius etiam tanta est urbanitas, ut cuique seu nobili seu mercatori seu forensi, qui transiens digne eundem reverentia caputei capitis et oris salute veneratur, pari officio benigne correspondeat, quod profecto mansuetudinis clarissimum exemplar iudico.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.