Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

Quo pacto pacem suam servant et imperium suum servant Ragusei sine bello. Cap. XV.

Et ut aliquando principatus politici Ragusini laudabiles consuetudines concludam, omnium prestantissimam postremo reservavi. Cum enim pace et concordia interiori et extrinseca nil magis 152 regna, urbes et oppida augeat, conservet, et tutatur, ampliorique copia multiplicet opes communes et privatas, presertim in urbibus mercaturae deditis. Cunque exitus seu finis belli pax ipsa probetur, quam ut homines habere queant, sępius arma movent, omni studio, omni cura et omni solicitudine vigilant Ragusini pacem et concordiam cum omnibus tenere, laborantes, quo adpossunt, ingenio, pecuniis et patientia, ne ad bellum et dissensionem deveniatur. Salubrius profecto recte arbitrantur, quoquo modo sit pacem habitam servare, quam fractam et iniuriis damnisque lacessitam reposcere. Nam cum Ragusinis confines existant quidam Bosnenses domini dicti vaivodę idest duces (quoniam Ragusina Respublica opulentissima scitur) interdum eorum aliquis vel malitia, vel superbia, vel fatuitate, vel potius pecuniarum amara cupiditate dissidium, et pacis corruptelam appetere videtur (eiusmodi enim homines 153 appetitui magis quam rationi servientes subserviunt) quod cum pululare sentiunt, illico antiqua eorum consuetudine modos omnes vias quasque et cautiones cum eorum consiliis Minori et Rogatorum Maiorique si opus est, adhibent, ut illius appetitum sedent, turbationem suam abducant, et tranquillum efficiant, et omne scandalum ammoveant. Mittunt legatos, qui bonis verbis persuadendo, muneribusque largiendo tum illi turbato tum consiliariis, quibus planius credere videtur, animum placant, appetitum temperant, et pacem atque amicitiam corroborant. O laudabilem morem, qui utinam a principibus et dominiis ac communitatibus Italicis servaretur. Non equidem tantis Italia tribulationibus foret afflicta. Id a Ragusinis cum antea fieri audisse, postea opere factum cognovi, presertim cum quodam potenti domino vaivoda Stephano, qui satis et plusquam satis palam minabatur, et iam pene copias paraverat adversum 154 eos ipsos, qui prescriptis modis in tantum illius appetitum quietarunt, ut nil novitatis secutum sit; qua laudabili quiete firmata, cuncti forenses Itali in admirationem adducti fuerunt. Huic aliam non inferiorem addere dignissimum iudicavi. Hęc est illa qua cum pace et tranquillitate nullis armis, nulla demum violentia aut fraude populos et regiones dominorum circunstantium suo subdunt dominio, illis quidem dominis dantibus et volentibus. Nam cęteris nationibus fere omnibus bello, potentia, ferro, armis et fraudibus earum imperia augere laborantibus, hęc communitas Ragusina pacifice et amice suam iurisdictionem ampliarunt. Emerunt siquidem Canalia, Terras Novas, Slanum et alia multa loca sumptibus communis errarii, diviseruntque eorum locorum possessiones nobilibus et plebeis, cuique portionem condignam assignando; et huiusmodi possessiones, et quae sunt in Puncta Stagni, nulla causa vendi possunt, nisi ut filiae 155 nubant, et tamen est necesse, ut habeatur gratia specialis a Consilio maiori. Queret forte quis, quare illi domini vendunt? Respondebo, amore et benevolentia magna et longa quam cum eis servant omni tempore Ragusini nobiles. Et merito eis complacere nituntur, et debent, cum in omni eventu cuiusvis infortunii, dum non agatur adversum salutem Reipublicae Ragusinae, urbs ipsa sit illorum cuique portus tranquillissimus, tutissimus, et requies certissima. Qui enim in civitate habitat, vim aut inimicos non timet, secure vivit, et sine capitis aut rerum periculo; etiam inimicum suum, si fuerit in urbe, oculis intuetur. Unde apud Sclavos proverbium exortum audivi; illos asserere: cum lepus, quem insecuntur venando, locum tutum ingreditur, Ragusium ivit. Verum si quis alteri pecuniae debitor fuerit, creditore ius suum petente et consequente, francus non est, quinimo cogitur, ut creditori solvat, sicut dignum et iustum est. Nolunt enim suam urbem aut esse, aut dici refugium 156 seu speluncam latronum, at potius domum iustitiae, et fontem rectitudinis et aequitatis. Nam ubi iustitia deest, diu durari non potest; possem plures alias laudabiles consuetudines regiminis Ragusini describere, quae satis declararent, eos et bello et pace optimis moribus fungi. Sed quoniam etiam preter meam opinionem libellus iste plurimum excrevit, hii mores communiter descripti velim sufficiant, quorum intuitu et firma observantia perpetuas laudes sibi vendicant patres Epidaurii. Sequitur, ut pauca dicam de consuetudinibus coniugalis et funerum et aliarum quarundam rerum, quae paucae sed laudabiles erunt et videbuntur.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.