Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
De laudabili more nobilium, qui nec assummunt uxores plebeas, nec plebeis
nobiles tradunt. Cap. XVI.
Consuetudo antiquissima Ragusinorum pertinaciter cum summa virtute observata,
atque nunc servatur, et dum Ragusium regnaverit, observanda circa rem
uxoriam seu copulam coniugalem, 157 quae
matrimonium aut coniugium dicitur, apud omnes sanę mentis viros et rerum
naturam considerantes similitudinemque morum inter coniuges requisitam
amplissimis laudibus extollitur et commendat? Nam cum in uxore deligenda
mores, ętas, genus, forma, et opes ea de re scribentium sententia spectari
debeant, quae inter genus proavorum, a quo mores plerunque trahi
videmus, maxime considerare oportet, indignum prorsus iudicant Ragusini
nobiles se foeminis ignobilibus matrimonio copulare, aut nobiles dominas
viris non claris coniungi. Nec inventum est usque in hoc tempus, quempiam
nobilem Ragusinum sponte plebeiam in uxorem, aut matronam proavis claram
plebeium hominem in maritum vel illius forma vel opibus, vel quavis
dignitate delegisse, quod equidem commendatione dignissimum est. Cum enim
solertissima cura, pax et concordia et morum proportionata similitudo viri
et uxoris sit perquirenda, nonne saepius rixe et lites ob parentum
158 nobilitatem aut ignobilitatem inter
coniuges oriuntur, si presertim uxor ignobilis et maritus vir clarus
existat, et econverso; unde dicitur: vis recte nubere, nube pari.
Nunnesi quispiam avaritia vel corporis pulchritudine aut qua alia
ratione uxorem ignobilem duxerit, filiis a se gignendis dedecus et pudorem
comperiat? Qui si recte proverbio dici cognoscimus, tales
futuros filios qualem uxorem delegeris, quis dubitabit, filios matre
ignobili, a proavorum meritis degenerare? Semina nanque bonitatis vel
malitiae maximam partem terrae vel sterilitate aut fęcunditate, ubi iacta
fuerint, sibi vendicant. Adde, quod maxime dissentiunt clarorum et
ignobilium mores, victus, honestas, pudicitia, et cętera talium. Cumque
expertissimum sit, infantium naturam a bonitate nutricum lactantium amplam
dependentiam habere, quid in eis fieri credendum est, cum difformi materno
in utero concipiuntur, et nutriuntur? Quare concludere licet, eum morem
Ragusinorum, 159 quo filii ad virtutem merito
incitantur claritate proavorum patrum et matrum et rixarum causa removetur,
ab omnibus viris gravissimis singularem et precipuam commendationem
promereri. Coniunguntur tamen matrimonio mulieribus nobilibus aliarum urbium
ut Durachii, Catari, Spalati, Jadre, Tragurii et cęterarum civitatum nobiles
Ragusini, qui illarum urbium viris claris et nobilibus eorum filias et
sorores nuptiis legitime nectunt. Conviviis proinde et nuptiarum gaudiis
nobilium non intersunt plebei, exceptis salariatis, qui cum eorum uxoribus
sive advenis sive terrigenis ut plurimum sponsas comitantur, eodemque
officio plebeiorum nuptiis non adsunt nobiles. Servatur autem hic ritus in
matrimoniis seu affinitatibus contrahendis. Nullo pacto quis iuvenis aliquam
sibi in uxorem tribui postularet, ne rubens excluderetur. Qui igitur filias
aut sorores nubiles habuerint, hii generos vel leviros seu sororios
expostulant, et alicuius medio 160 affinitatem
confirmant. Biennio, vel triennio, vel interdum quadriennio, seu etiam
quinquennio sponsus ac sponsa iurati permanent, maxime ob immaturam uxoris
ętatem. Nam cum sunt decem vel undecim annorum aut XII. iurantur et
promittuntur, marito autem sociantur anno quintodecimo vel sextodecimo, et
inde supra. Datur sępenumero sponso pridem dotalis pecunia vel tota vel
ipsius pars, quacum mercaturę vacat, et eius opes augere laborat, licet
interdum aliquibus longe secus eveniat: dum iurati vivunt, raro sponsus suis
oculis sponsam intuetur, tametsi in domo soceri sępius convivetur, et illud
adeat. Sic enim moris est tam nobiles apud quam populares, qui
eos ut magistros et dominos imitantur.
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
|