Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De more commendabili exenia largiendi religiosis et verbum Dei seminantibus. Cap. IIII.

Cum quisquam religiosus forensis praecipue cuius fama laudabilis existat, Ragusinam urbem accesserit, eundem quam primum munere aliquo comestibili Senatus decorat, sique ibidem benefaciendo remanserit, pluries in anno pari dono visitatur, et potissime si dignitate provincialis, aut ministeriatus Dalmatiae aut vicariatus Bosnae potiatur. Sed cum antiquo more tribus 115 diebus cuiusque ebdomadę tempore Quadragesimali predicetur verbum Dei in logiola chooperta, quam in prioribus descripsi, videlicet die Lune et Mercurii a fratribus prędicatoribus, sed die Veneris ab aliquo minorum religionis praedicantium eo die largitur aliquis prestans pisci, dumtaxat reperiatur venalis. In Pasca vero eorum cuilibet tot pecuniae de bonis errarii donantur, quot pro una cappa emenda sufficiunt. Et interdum alicui plures iuxta videlicet acceptionem gratiorem praedicationis vel ipsius ampliorem conditionem. Si quis Raguseus ordinis vel prędicatorum, aut minorum studio bonarum artium et sacrae theologiae operam in Italia praebere curaverit, illi suppliciter petenti auxilium decens de bonis communitatis perhibetur tam pro libris emendis, quam vestibus. Cumque ad perfectionem studii pervenerit, ei subvenitur a Senatu pro expensis, quae ex institutione Sanctae Matris Ecclesiae, et honore magistrati fiunt, dum gradus magisterii sacrarum litterarum ab eo suscipitur ab iis, qui ea autoritate potiuntur. Quod tum in plerisque actum fuerit, praesertim in doctissimo religioso domino magistro Jhoanne de Ragusio ordinis praedicatorum Parisii studenti, et postea dignius ibidem magistrato, ut audivi, largissime claruit. Ubique ego servavi erga alium 116 eius ordinis fratrem, qui dicitur magister Blasius, cuius solicitudine aedificaverunt quidem monasterium Sanctae Crucis Gravosio meo quidem tempore. Ille magister Jhoannes est, qui legatus sacri consilii Basilensis ad Constantinopolis imperatorem et patriarcam multus angustias amore sanctae fidei substinuit. Hic mos summe laudandus a me dimitti non debuit, et digne additus est sacris devotionibus, quia sanctitatem sapit. De his actenus dixisse sufficiat, cum iam perdignum existimem de laudabilibus consuetudinibus communitatis loqui, quae ad seculum pertinent.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.