Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
De salutari et celeri consuetudine armandarum galearum contra piratas cum
tribus exemplis. Cap. VI.
Prior fidelitatis perseverantia, et commendata consuetudo digne postulat, ut
eam sequatur armandarum galearum velox et memoranda immo admiranda provisio,
quae consuetudine quadam observatur maxime ad capiendos vel fugandos aut
etiam perterrendos piratas, qui ardenti cupiditate navigia Ragusinorum
expoliare nituntur, cum aliis sulcantibus Culphum Venetorum ditiora
sciantur. Nam cum alia legna maritima communiter vehant triticum et alia
blada, et parvi valoris mercaturas; haec Ragusina transferunt aurum,
argentum, ducatos aureos et caeteras res maximi praetii, et parvi oneris
indigentes minimo loco conservativo. Necessitate 118 ergo imminente ea provisione celeri utuntur, quae vix credi a
non videntibus potest. Armant enim uno die triremem in duobus duas, in
tribus tres, et eas expediunt; qua in re digna ratione obstupebit omnis
lector, qui non viderit. Quoniam ego, qui id oculis meis vidi, in eam
considerationem veniens mirum in modum obstupesco, et tamen verum est. Cuius
rei plura exempla audita, et actu a me visa possem adducere, sed asserente
domino nostro Jesu: in ore duorum vel trium consistere omne verbum, duo
audita et unum visum apponam, quae meo iudicio plenissimam fidem omnibus
legentibus facient, et generabunt decorum. Narrant siquidem antiqui patres
Ragusini, et in scriptis veraciter reperitur, quod cum illustrissimus
Andagaviae dux regnum Siciliae occupaturus annis Domini MCCCLXXXIII de mense
Decembris mitteret aliquos suos barones armorum capitaneos, et militantium
imperatorem, quo conducerent saltem armatorum in equis decem millia, datis
sibi multis denariis, et iocalibus pene infinitis vendendis, inter quos fuit
una pars videlicet duodecima coronae regalis olim regis Ludovici, cuius
partis extimatis fiebat tunc viginti una millia ducatorum, illi existentes
numero LXXX navigantes cum una trireme, et una fusta seu 119 bireme per Iliricum mare ligna Ragusinorum capere
et depredari inceperunt, arbitrant et Ragusinos vel non audere aut etiam non
posse ipsos se tueri et iniurias ac damna vindicare, et inter caeteras
barchas unam Venetiis venientem multis bonis onustam ceperunt in Zuliana et
expoliaverunt, ac captivum fecerunt quendam nobilem Ragusinum cui nomen erat
Aloisius de Gozis. Hęc igitur scientes Ragusini nobiles spreto cuiusvis
potentiae timore in triduo tres triremes armarunt, et expedieverunt munitas
gentibus, armis, biscotto illis tribus diebus velociter facto et aliis rebus
classi oportunis. Fuit autem eius classis capitaneus dux, et imperator
quidam nobilis animosus vocatus Mattheus de Georgiis pater eorum, qui de
Tamarra dicuntur. Et quanquam eo die tempestas vigeret maritima, foretque
solemnis dies festus Nativitatis Domini, tamen Senatus decreto eo die ex
portu vi remigantium extinctae fuerunt, illos per omnem Culphum usque
Venetias die noctuque insecuturae donec eosdem invenissent. Sicque, favente
Deo, qui superbis semper resistit, galeam et fustam illorum et illos
magnates viriliter in festo Epiphaniae rapuerunt 120 et Ragusium reduxerunt liberantes civem suum et caeteros suos
subditos ab illis prius captos, et reficientes damna spoliatis. Caetera vero
bona in illis et fusta reperta proportionabili conditione divisa fuerunt
illis, qui in triremibus militarant. Captivi remanserunt numero octoginta
computatis magnatibus ipsis et eorum nobilibus scutiferis et servitoribus.
Principalium nomina hic infra scribam. Primus vocabatur dominus Petrus de
Craon, cuius sanguis erat ex regibus Franciae, secundus dominus Tristanus de
Roia, tertius dominus Johannes de Buel, quartus dominus Ludovicus de
Montegaudii, quintus dominus Petrus de Corona, sextus dominus Cholardus de
Chaleville, septimus dominus Arnoldus de Crichilimbergh, octavus dominus
Robertus de Nelle, nonus dominus Philippinus de Linier, decimus dominus
Johannes de Ver, undecimus dominus Gattifer, duodecimus dominus Pauper
miles. Hii duodecim milites et magni principes erant famosi 121 gentis armorum ductores, cum quibus erant alii
nobilissimi viri, et inter alios duo prestantissimi scutiferi, quorum unus
dicebatur Johannes de Steteville, scutifer regis Franciae, secundus vero
Chons de Riciath natione Alemanus. Quomodo autem hii liberati fuerint dicam,
tam et si proposito meo non sit necesse rem hanc ulterius prosequi. Hec
illorum captivitas audita a principibus mundi, primum induxit sanctissimum
Romanum pontificem Urbanum Sextum, ut procuraret eos habere, sperans illis
mediantibus plurima commoda consequi, et tamen eos habere non potuit.
Scripsit, et misit legatos serenissimus rex Franciae pro ipsorum
liberatione, voluitque Ragusinis centum ac etiam ducenta millia ducatorum
elargiri. Procuravit ipse illustrissimus dux Andagavia, qui post illorum
captionem pauco tempore vixit. Intercessit serenissimus rex Carolus tunc rex
Hungariae dissidens a reginis, ut relaxarentur. Legationem 122 destinarunt Veneti, et illustris princeps dominus
Bernabas de Vicecomitibus dominus Mediolani. Multique alii orbis principes
et domini, quorum omnium persuasionibus, precibus, ac voluntatibus Ragusini
volentes morem gerere matura et laudabili deliberatione statuerunt, ut illi
libere absolverentur, dumtaxat serenissimus Francorum rex ad sacra Dei
Evangelia iuraret, nullis temporibus se aut suos Ragusino principatui vel
cuiquam Raguseo nocituros, ob eam illorum captivationem. At cum moris eius
sacrae regalis maiestatis non existat iusiurandum tactis scripturis in
aliquo eventu prestare, liberatio eorum per annum fuit producta. Demum
iuravit tamen, ne tot viri prestantes amplius paterentur propriarum domorum
exilium, quod cum prestitisset iusiurandum, quod caeteri omnes intercessores
prestiterant, liberi ad propria remearunt secum ferentes perones crudos
dictos sclave opanchi, quibus loco sotularium utuntur rustici Ragusini
123 cum aureis tamen ligaminibus, quae
quidem calciamenta ut res novas ad partes Franciae detulerunt. Hac in re
tria laudabilia Ragusinorum gesta considero. Primo eorum animositatem, qua
multorum potentiam magnam spreverunt. Secundo ipsorum liberalitatem fere
incredibilem, qua summum precium pecuniarum prudentissime neglexerunt.
Tertio fortissimam constantiam, qua iurare coactus est illustrissimus rex
Franciae preter morem eius sacrae regalis maiestatis. Satis et prolixe
digressus sum, sed iam ad institutum revertor. Alterum exemplum armandarum
galearum exemplo huic additur auditum quidem a me. Audivi namque, quod in
MCCCCVIII. cum sacra maiestas regalis regi Ladislavi seu Vinceslavi
dominatoris regni Apuleae caeteras Dalmatiae fere omnes occupasset urbes
desiderio regni Hungariae, ad quod plurimum aspirabat, sperans serenissimum
regem et demum Romanorum semper augustum Sigismundum ex ipso regno evellere
posse, ipseque rex 124 Ladislavus nullo ingenio
posset fidelitatem Ragusinorum corrumpere, credens vi et molestiis eos
supponere, quinque triremes completas nocitum et predatum insulas et loca
Ragusinis subiecta ardenti corde transmisit. Tuncque Ragusienses in
proponito fidei servandae Sigismundo quamprimum quatuor triremes et duas
biremes armarunt potentissime, quarum capitaneus fuit Andreas Martoli de
Volzio nobilis quidem, ut intellexi, magnanimus verus christicola et devotus
elemosinarius multum, qui cum bis visitasset sanctum sepulcrum domini Jhesu,
illius similitudinem Ragusii in domo propria studuit hedificare, et extra
urbis moenia apud quoddam eius tunc pulcrum viridarium, ubi saepius
sacerdotes congregans eos honore Salvatoris nostri pascebat. Haec ipsa
classis animos militantium in galeis regis Apuleas perterrefecit, et ita
perterrefecit, ut terga dare Ragusinis sibi saluberrimum putarint.
Fugientibus et fugatis eis, qui 125 deinceps
reverti non presumpserunt, salvata est Reipublicae Ragusinae libertas et
fidei constantia. Tertium exemplum, quod meis oculis vidi, et ultimum sit
hoc. Nempe currentibus annis Domini MCCCCXXXVI. de mense Novembris quidam
Siculi piratae cum duabus fustis seu biremibus apud portum Tortulae pauca
via distantem a Lesna plures barchas Raguseas, et presertim duas Venetiis
venientes predati sunt, in quibus invenerunt ducatorum auri quattuordecim
millia et quingentos aureos et plures, quos omnes sibi appropriaverunt cum
multis aliis iocalibus pannis magni precii usque ad summam ducatorum viginti
millia quibus acceptis versus Siciliam navigarunt. Tunc res haec Ragusinis
anxia die Dominico circa horam missarum aperte fuit patefacta, unde
immediate congregato consilio legem armandi duas galeas decreverunt. Sicque
eo die electus est classis capitaneus quidam Nicolaus de Georgiis, filius
olim Matthei, qui Francigenas caepit. Supracomitus autem Benedictus de
Gondola, 126 ambo quidem cauti, prudentes et
animosi. Armarunt autem eas in duobis diebus, et ad illos insequendum
emiserunt, tam et si fuerit necesse illas calcare, et sepo
palmare, ac biscottum fieri facere, et homines in insulis et ruribus vocare,
quę omnia simul biduo perfecta vidi atque cognovi. Erat tunc Ragusii vento
resistente videlicet Austro classis chomertii Alexandriae seu
Baruti Venetorum, cuius capitaneatu potiebatur quidam Venetus nobilis, cui
nomen Leonardus Contareno vir gravis et dives valde. Erat autem cum eis
reverendissimus dominus cardinalis Cipri patruus siquidem regis. Hii et alii
omnes in illis galeis navigantes in incredibilem admirationem hac armandi
celeritate impulsi sunt. Quis profecto non miraretur, et stupefieret? Ivit
classis, sed piratas illos non invenit, tamen unam biremem aliorum
piratarum, qui dimissa ea per terram fugerunt, captam Ragusium conduxit.
Erat autem nova magna armis et remigio bene munita, et XII Ragusini nautae
in illa vi remigantes in compedibus 127
videlicet libertatem consecuti sunt. Plura possent alia exempla adduci, sed
haec satis meum propositum confirmant, quare de hiis ampliorem processum
minime fieri oportet.
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
|