Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De laudabili consuetudine tenendi, honorandi et salariandi medicos quatuor. Cap. VII.

APPROBANT omnes catholici scriptores gentilesque philosophi, medicos, qui honorandi sunt, morbis corporum remedia plerumque cum sanitatis restitutione Dei dono apponere, cum piissimus universi creator fragilitatem humanam miseratus gratiam lumen et intellectum sapientibus concesserit complexiones corporum herbarumque seminum et aliarum rerum virtutes et opera cognoscendi, ut scirent utilia sospitati eligere, adversa vero respuere. Existentibus itaque medicis utilibus immo summe necessariis cuique famosę civitati, laudabilis consuetudo Ragusini principatus generalis est, communibus expensis et stipendio quatuor medicos apud se habere, duos phisicos unum altero doctiorem, et duos cirurgicos, 128 quorum omnium quisque lege, concordia et pactis obligatur, nulla privata accepta solutione, omnibus Ragusinis interioribus et exterioribus, privilegiatis et salariatis, pauperibus divitibusque illorum atque familiis bene ac diligenter gratisque mederi, et omnem operam eis possibilem studiosius prębere, ut sanitas egris restituatur, dumtaxat fieri possit. Nam philosophi recta sententia: «Neque rhetor semper persuadebit, neque medicus semper sanabit.» Sed si ex contingentibus nihil omiserit, cum sufficienter artem haberi dicemus. Quae autem eorum cuique salaria comunia persolvantur, nec me decet, nec oportet, aut mea interest explicare. Hoc tantum dixerim, ea illius summe et quantitatis existere, quo prestantissimos medicos deceant. Enxennia omni tempore a privatis personis uberrime recipiunt. Forenses tamen egroti eis solvendo visitantur, et medicos quodam prestanti honore venerantur, et decorant omnes cuiusque conditionis cives Ragusini qui necessitate urgente qui 129 virtutis amore impellente ac bone famae desiderio. Nulla enim fama laudabilior, diuturnior atque verior quam quae a sapientibus et virtuosis aequiritur, vel augetur aut praedicatur. Haec omnia cum singularem commendationem promereantur, non fraudatur tamen digna laudatione reliqua in medicos una consuetudo, qua nullum eorum salariatum medicum consueverunt ullo tempore depellere, aut in totum salario privare. Quinimo si quis vel phisicus vel cirurgicus eis obsequens senuerit, fiatque et senio et egritudinibus corporis impotens, ob merita priora id animadversi turpissimum esse, qui iuvenis tibi servierit et potens, senem et impotentem expellere; illi provisionem communem decernunt, cuius ope tota eius vita se et familiam commode nutrit, liberatus ab omni onere medendi nisi pro sui libito. Hanc provisionem multis datam audivi, uni vidi ego. Ex primorum numero unum notabo, qui cirurgicus fuit vocatus magister Johannes de Aldoardis de Papia optimus quidem, ut fama praedicat, suae artis 130 medicus, huic facto seni provisio omni vita elargita fuit. Alteri meo tempore id ipsum decreverunt, cui nomen erat magister Johannes de Teolo Patavus cirurgicus quidem. Nam cum non tantum senio quam egritudinibus gravaretur, quibus pro maiori parte vel iacebat, aut domi residebat, suęque impotentiae conscius Senatui renunciasset, decreto Generalis consilii proponente suadenteque Minori quinquaginta ducatorum provisio vitalis fuit illi definita. Audivi hoc idem servatum in aliquibus scribanis seu notariis; sed in aliis ipsorum salariatis minime vidi, vel audivi. Quare bene sperent omnes morborum curatores, et consiliorum secretarii, aliorum autem virtus et bene merita, videor videre; non ea conditione cognoscuntur. De hiis nunc satis, ad alia transeamus.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.