Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De magistris iuvenum salariatis. Cap. VIII.

Quia iuvenes hiis asuesci, ad quę appetitu vehuntur, politiam maxime ledit, imo palam corrumpit, et destruit; propterea sanxerunt divini sapientes, legislatorem, qui bonum communem totius civitatis intendit, presertim oportere, ut curet 131 bonam disciplinam et dispositionem iuvenum post tertiam etatem quę finitur in principio quinti anni. Cum enim anima nostra sit tanquam tabula rasa depingibilis ut libuerit, tales cives habet civitas, qualis docentis doctrinam susceperint. Nam imaginem molli caerae impressam indurata retinebit. Hinc multi patres acerrime redarguuntur, qui cui comittant filios futuros suorum et reipublicae bonorum et status heredes ac possessores administratoresque summant doctrinam, qualem accipiant non curantes. Sed quid haec loquor? Ostendentes igitur, ut ad institutum redeam, cives nobiles Ragusini a se per multum adolescentes moratos optari laudabili more unum grammatice peritum stipendio communi tenebant, qui, exceptis paucis donis, gratis omnes civium filios edocebat et salariatorum. Postquam vero ego vel Dei permissione, vel astris inducentibus, vel etiam quadam inani spe mihi data, Ragusium salariatus veni, ubi secus, quam crederem et sperarem profecto actum est; cum solus omni civitati sufficere non possem, 132 alius quidam salariatus fuit illis ut vacaret, qui vulgares litteras optat, et ego studio bonarum scientiarum vacantibus invigilarem, quod si actu perfectum fuisset, mea spe, qua confidebam, plures litteras Ragusinos efficere non essem fraudatus. Queret forsan quis doctus, quid honoris aut divitiarum aut laudis susceperim a Ragusinis, quibus ut subservirem florentissimam Venetiarum urbem contradicentibus omnibus amicis profecto gravibus heu heu reliqui, ubi diligebar, colebar, et in dies de virtute in virtutem, et de divitiis in divitias cum honore admodum crescebam? Is harum rerum inquisitor dubius velim remaneat. Nam non meas fortunas scribo, sed Ragusinorum laudabiles consuetudines. Quare patiatur queso, qui talia querit, dum vitae meae rationem et successum aut etiam hominum moerita a me pro studiis meis recepta latius quis describet.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.