Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De animi inconstantia. Caput XIII

Quemadmodum firmum et constantem animum supra petrę soliditatem ędificare diximus | et id quod ab eo fabricatum fuerit, tam contra demonum pręualere certamina quam aduersus malorum, quę mortalibus contingunt, acerbitatem. ita e contrario debilem

-- --

et in proposito minus persistentem domui illi comparandum esse arbitramur, quam moli arenę impositam et uentorum concutit flatus | et impetus subruit fluuiorum | atque ad solum usque concidere compellit. Is enim qui inconstans

-- --

fuerit, facile quidem et fraudibus diaboli cędet et uiolentię persecutionum | et fastui ambitionis | et cumulandarum opum cupidini. Seruabit fortasse fidem, quam diu nemo aduersabitur, sed siqua foedę uoluptatis appetitione cor titillare serpentis antiqui calliditas coeperit, si tyrannus minari necem, si collati magistratus dignitas efferre, si animum habendi auiditas inquietare, adulterio inquinabitur ut Herodes, metu ad negandum subuertetur ut Petrus, optimum quenque contemnet | ut pontifices et scribę Christum | et dum lucra sectatur ut Iudas, nec furtis abstinebit nec sacrilegio. quam autem turpissimum sit, cum bene coeperis male desinere | et nunc hoc nunc aliud uelle, alię quoque in Euangelio similitudines indicio sunt. [ERROR: no link :] Matth11 Inconstantis quippe hominis uolubilitas comparatur arundini uento agitatę, dum Ioannes Baptista talis non esse asseritur. Adde quod arundo ipsa et fragile lignum sit | et infructuosum uacuum-que intus ac nodis quidem plurimis intersectum. Ita uir sibi minus constans | tentationibus succumbit, bonarum actionum sterilis est, uanitatibus affluit | et multorum uinculis innodatur peccatorum. [ERROR: no link :] Matth18 Eundem lunatico illi conferre possumus, quem nunc in ignem | nunc in aquam cadere solere dixerunt. Inconstans igitur ut luna mutatur | et cum iam pene plenus bonorum creditur, tunc deficere incipit. cum-que alternis moribus agitetur | et nunc igne charitatis incalescat nunc aqua malicię frigeat, promptius tamen ad id quod malum est rapitur | et ad peccata declinat. Quam autem difficulter ne in scelere perseueret effici queat disce. Lunaticum hunc apostoli curare non poterant; a Christo sanatus est. qui ipsis mirantibus, quare sibi id non licuerit, dixit | hoc demoniorum genus non posse eiici | nisi per orationem et ieiunium. ostendens grauissimam quidem esse animi ęgritudinem inconstantiam. Hanc pręterea rotarum instabilitati comparat Scriptura: [ERROR: no link :] Eccl33 Pręcordia fatui inquit, quasi rota carri, et quasi axis uersatilis cogitatus illius. Et quoniam rota ista non solum instabilis est, sed etiam dum tracto curru uertitur, magnos edit stridores, et crebra reuolutione atteritur ac deperit, sic hominis inconstantis leuitas quicquid benefecerit , ipse suas laudationes iactabundus garrit | et facinus illud, quo meritum aliquod aput Deum consequi sibi potuisset, euacuat inanis glorię cupiditate. deinde hanc ipsam gloriam prauis operibus, ad quę semper pronior est destruit | et in suimet infamiam turpiter conuertit. Nam quanuis aliquando etiam non improbi ingenii esse uideatur, nunquam tamen non majore sui parte malus est. de quo Iacobus apostolus: Vir inquit duplex animo inconstans est in omnibus uiis suis. Quippe qui nunc hoc | nunc illud appetit, cui quod modo placuit, modo displicet, et rursum quod displicebat placet. Qui si quando boni aliquid agere aggreditur, semper antequam perficiat cessat. atque idem nec sedere | nec stare diu potest. multiplex, uarius, discors est, secum pugnans sibi-que-met contrarius | nec in uerbis nec in factis idem. Profecto qui talis est, nunquam aliquo honestioris uitę studio proficere poterit. immo cum in seculi huius pelago uela faciens frequenter naufragetur, mergendum tandem in profundo inferni facile coniici potest. Nunquam enim sic respicit , ut non cras deterior quam hodie sit. Nos ergo ne quando ad ejus tam damnosam animi mobilitatem tam periculi plenam declinemus, discamus post constantiam etiam fortes esse | et iam de ipsa fortitudinis uirtute, prout nobis diuinus Euangelii sermo suggerit disseramus.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.