Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De animi fortitudine. Caput XIV

Fortis animo is est, qui nulli rerum fragilium cupidini succumbit | et neque aduersitatibus frangitur | neque prosperitatibus insolescit; cęlestibus tantummodo bonis adipiscendis inheat , cętera contemnit. Fortis est igitur qui uincit auaritiam | et audit Dominum dicentem: [ERROR: no link :] Luc12 Cauete ab omni auaritia, quia non in abundantia cuiusquam uita eius ex iis quę possidet. Superata autem auaritia ad munificentiam liberalitatem-que se confert | et ea quę habet indigentibus dilargitur, dum ad perfectioris uitę sublimitatem ascendere festinat. iuxta illud Saluatoris dictum: [ERROR: no link :] Matth19 Si uis perfectus esse, uade et uende omnia quę habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni sequere me! Non erat perfectio contemnere diuitias, nisi addidisset Dominus: Veni sequere me! Omnibus abundare uirtutibus quęrit, qui Christum imitari decernit. Christi enim imitator quamprimum ueterem exuit hominem et induit nouum, superbiam mutat humilitate, iracundiam lenitate, incontinentiam castitate | et breuiter uitium uirtute . Atque ita malarum passionum uictor eficitur, cum ad diuersas ab his actiones animum conuertere coeperit. In his deinde confirmatus omnes pręsentium tribulationum ictus excipit clypeo patientię, de omnibus Deo gratias agens | minus-que se pati confitens quam peccata sua mereantur. Hoc est ilud quod precipit Dominus et ait: [ERROR: no link :] Matth. 17 Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me! Ac ne quis crucis nomine, quod dura aspera-que significat turbetur, discipulos suos consolatus est dicens: [ERROR: no link :] Jo. 16 In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego uici mundum. quasi diceret: Sicut ego propria uirtute calcaui mundi huius erumnas , ita et uobis uincendi facultatem conferam, ut per me mala omnia magno animo perferendo | illis omnibus fortiores potentiores-que sitis; tantum non in uobis sed in me spem fiduciam-que habeatis. Hunc pręterea fortis animi uirum | Christi-que Domini sectatorem, quemadmodum aduersa non deiiciunt, ita nec secunda arroganter erigunt . Frustra enim in aduersis uinceret, si in prosperis per inanis glorie appetentiam superaretur. Itaque in dignitate constitutus non sibi blanditur, sed aliis prodesse affectat | nec tam prępositum se esse meminit | quam eorum quibus pręest ministrum, a Domino admonitus dicente: [ERROR: no link :] Matth20 Quicunque uoluerit inter uos maior fieri sit uester minister. et qui uoluerit inter uos primus esse, erit uester seruus. sicut Filius hominis non uenit ministrari sed ministrare | et dare animam suam redemptionem pro multis. Pręstantis autem ac strenui animi est | dominandi cupidinem, quę sępe robustissimos uicit, superare. ipsam-que regum pompam et principum luxuriam pro nihilo ducere | atque in omnibus cum Christo humiliari. Quid enim esse potest maius Christo? qui ejuscemodi humilitatem sic in se commendauit, ut Dei filius non dedignaretur esse hominis filius | et formam serui assumere, cum esset omnium dominus. [ERROR: no link :] Io6 denique fugisse dicitur in Euangelio, cum eum regem facere uellent. et [ERROR: no link :] Io.18 non est regnum meum de hoc mundo inquit. ut suo exemplo non in terra regnare, sed in cęlo desyderemus. Vnde et mercedem humilitatis | et non humilitatis poenam proposuit dicens: [ERROR: no link :] Matth10 Qui se humiliat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur. Ad hanc animi fortitudinem pertinet | ipsam etiam, quam pręcipue uulgus formidet , mortem contemnere | nec ullo supplicii genere sic terreri, ut a bono honesto-que discedas. Nolite timere eos inquit, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete, qui potest corpus et animam

-- --

perdere in gehennam! Si ergo casus inciderit, ut aut moriendum sit | aut peccandum, eligatur potius mors corporis quam animę. mors enim animę peccatum est. Quod si metu mortis perculsus | uitę fragili et uelis-nolis cito periturę tunc peperceris, illam stabilem et immortalem, qua sancti fruuntur, amittes. Ait enim: Qui uoluerit animam suam saluam facere, perdet eam. Nam siquis peccare mauult quam mori, hic sibi uiuet | et Deo morietur. deo autem mori est | in inferi baratrum ruere | et nullum cum iis qui uere uiuunt habere consortium. Sequitur: et qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Sed ne forte dubius et incertus quęras, quo locorum inueniet eam, ait: Vbi ego sum, illic et minister meus erit. Quid autem illo homine felicius, qui merebitur esse socius Christi? Sed si cum illo simul uiuere uolumus, mundo moriamur, nullum recusantes quo Deo gratificari possimus laborem, nulli cedentes aduersantium persecutioni. Nam dum tyrannus minatur necem, Christus aperit paradisum, dum homo impius tormentis cruciat, clemens Deus refrigerii sempiterni sedem constanter tolerantibus parat | pręmii-que magnitudine tanto ampliat magis, quanto grauius pro amore suo affligimur. si tamen uindictam in eos qui affligunt, non appetimus, sed econtrario bene illis facimus bene-que optamus, a quibus male accipimur. dicente Domino: [ERROR: no link :] Matth5 Diligite inimicos uestros et benefacite iis qui oderunt uos | et orate pro persequentibus uos. Hoc prior pręstitit ipse qui precepit , deinde serui eius, qui suis persecutoribus monstrabant uiam salutis. et a quibus tormenta patiebantur, eis ignosci orabant. Proprium itaque Christianę fortitudinis est | seipsum uincere | et affectibus contra rationem nitentibus imperare | nec carni, sed spiritui obedire | ipsum-que Dominum pro uiribus imitari | ei-que sese quam simillimum reddere. Sed iam fortitudini contrariam pusilli animi imbecillitatem in medium proferamus. Fit enim ut magis elucescat uirtus ex comparatione uitiorum.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.