Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De bono sacerdote. Caput XXII

Tanta ac talis dignitas sacerdotalis est, ut nulla maior homini conferri possit. et quoniam angelicę sublimitati exęquatur, sacerdos ipse aliquando in Scripturis angelus est appellatus. ut illud Malachię: [ERROR: no link :] Mlc2 Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus est Domini exercituum. Ioannes etiam in Apocalypsi [ERROR: no link :] Apoc2 septem angelis, septem in Asia ecclesiarum episcopis scribere iubetur. hoc est, Ephesi, Smyrnę, Pergami, Thiatyrę, Sardis, Philadelphię et Laodicię. In his singulis singuli episcopi erant, et officii sacerdotalis merito angeli nominantur. Hoc tamen minus mirabimur, si meminerimus ipsum Dei Filium Iesum Christum sacerdotem factum, Deo Patre ad eum dicente: Tu es sacerdos in ęternum secundum ordinem Melchisedech. Nihil isto sacerdote maius, nihil mirabilius excogitari potest, ita nec sacerdotii honore quicquam pręstantius haberi. Cęterum iuxta Domini sententiam: [ERROR: no link :] Luc12 Cui multum datum est, multum petent ab eo. Omnibus ergo uirtutibus excultum atque exornatum oportet esse sacerdotem. Vt igitur uere sacerdos sit, necessaria est illi sobrietas, castitas, fides, charitas, iustitia, prudentia, scientia, terrenarum-que rerum contemptus et cęlestium desyderium atque amor. Vt sit sobrius, Dominum audiat in Ezechiele pręcipientem: [ERROR: no link :] Ez44 Vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressus est atrium interius. Quod ante in Leuitico ad Aaron ita dictum est: [ERROR: no link :] Lev10 Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini. Nec aliter nouus pontifex noster Christus monuisse suos discipulos uidetur, cum diceret: [ERROR: no link :] Luc21 Attendite ne forte grauentur corda uestra in ebrietate et crapula et in curis huius sęculi. Castum quoque oportere esse sacerdotem et carnalis copulę abstinentem idem Dominus docuit | apostolis imperans ut pręcingant lumbos suos | et lucernas ardentes in manibus habeant. Lucernę in manibus opera iustitię sunt, quorum fundamentum castitatem esse uoluit, dum lumbos prius, in quibus generandi uis est, restringi iubet baltheo castitatis. Veteri uero Lege ideo concessum sacerdotibus fuit matrimonium, quia sola tribus Leui et domus Aaron sacerdotalis erat. nec aliis licebat hoc fungi officio. Ne igitur Leuitarum genus in paucis conclusum deficeret, reparandum per connubia erat. At nunc non carnis quęritur successio sed spiritus, translato-que sacerdotio ad tribum Iuda, id est ad Christum, quicunque Christianus est, nisi uxori alligatus fuerit, potest eligi in sacerdotem. Omnes tamen qui Christo in sacerdotio succedunt, castos esse decet, sicut et ipse castus fuit. ut noui sacerdotii tanto purior successio sit quam ueteris, quanto et sacerdos noster Christus omnibus qui ante illum hoc munere usi sunt, noscitur esse pręstantior. Neque enim arietum ut olim aut uitulorum sanguine nunc sacrificatur, sed ipse Christus uerus Deus et uerus homo, uiuus et immortalis, licet aliena specie uelatus, offertur . Quod si etiam priscis dictum sit: [ERROR: no link :] Esa52 Mundamini qui fertis uasa Domini, quanto magis nostris conuenit omnis mundities? quibus non solum ferre uasa Domini, sed etiam ipsum Dominum quotidie et contrectare manibus et ore sumere mos est? Tam igitur mente quam corpore mundus castus-que sit, qui ad eiusmodi ministerium se nouerit esse electum. Imprimis tamen fidelem esse conuenit. Quid enim castitas aut aliqua alia uirtus ei prodesse poterit, siqua orthodoxę fidei pars in illo labascere coeperit? Fide igitur opus est, ut reliqua recte prospere-que succedant. [ERROR: no link :] Matth24 Quis est, inquit, fidelis seruus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Familię Dei sacerdotes prępositi sunt, ut uerbi exempli-que cibo eam pascant. Qui si fideles ac prudentes fuerint, beatitudinis quoque magnitudine cęteris pręferentur. Sequitur enim: [ERROR: no link :] Matth24 Quem sic agentem inuenerit Dominus, super omnia bona sua constituet eum; ut qui multos fideliter docuit prudenter-que rexit, multis inter sanctos honorabilior magnificentior-que habeatur. charitatem etiam pręcipue amplecti debet sacerdos, ut cui uni commissa cura animarum est, pro earum salute, si ita casus inciderit, nec supplicia recuset | nec mortem metuat. [ERROR: no link :] Io10 Bonus enim pastor ponit animam suam pro ouibus suis. Idem pręterea justitiam omnem, quam alios docet, prior impleat, ne quod uerbis ędificat, si aliter ac pręcipit uixerit, exemplo destruat atque dissipet. [ERROR: no link :] Matth5 Nisi abundauerit iustitia uestra, inquit Dominus, plus quam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum cęlorum. Prudentia quoque opus est sacerdoti | ad noxia quęque cauenda dolos-que diaboli declinandos. Insidiis facile patebit, nisi perquam caute incesserit. [ERROR: no link :] Matth10 Estote prudentes, ait Saluator, sicut serpentes! Callidissimus omnium serpens diabolus est. qui ergo non minus prudens erit ad cauendum | quam diabolus astutus ad nocendum, neque blanditiis eius capietur | neque uim formidabit. Vt autem cautus et circumspectus fiat sacerdos, necessariam sibi esse Scripturarum scientiam nouerit | intelligentiam-que mysteriorum. sine qua neque se ab aduersario tueri commode poterit | neque alios uitę doctrinis recte instruere | aut ad uirtutem apte exhortari. In Aggeo scriptum est: [ERROR: no link :] Agg2 Interroga sacerdotes Legem et in Ezechiele de sacerdotibus loquens Dominus: [ERROR: no link :] Ez44 Populum meum docebunt inquit, quid sit inter sanctum et pollutum inter mundum et immundum ostendent eis. et cum fuerit controuersia, stabunt in iudiciis meis | et iudicabunt. Exigitur ergo a sacerdote ut eruditus in Lege sit | et quicquid in sacris litteris continetur, pro uiribus ediscat. alioquin sacerdotio indignus existimabitur, dicente Domino per Osee prophetam: [ERROR: no link :] Os4 Quia tu scientiam repulisti, repellam te ne sacerdotio fungaris mihi. Postremo loco diximus | pręsentium contemptorem esse sacerdotem. Nam si Christi minister fuerit, paruo erit contentus, dum summa sperat. et ut Dominum suum imitetur, paupertate gaudebit, diuitias contemnet. Neque enim potest esse talis magistri discipulus, nisi renunciet omnibus quę possidet, ut caduca respuens dignus euadat, cui tribuantur ęterna. Sed ne in Veteri quidem Lege Leuitis data est possessio in tribubus, ut scirent non in terra sed in cęlo sibi possessionem esse quęrendam, dicente Domino ad Aaron: [ERROR: no link :] Num18 In terra eorum nihil possidebitis | nec habebitis partem inter eos; ego pars et hęreditas tua in medio filiorum Israel . decimis igitur et elemosinis, quę altari offeruntur, uiuat qui seruit altari. Quod autem necessario uictui superest, indigentibus tribuat dispensatorem-que se esse agnoscat bonorum Ecclesię non possesorem. Apostolis et eorum successoribus pręceptum esse meminerit: [ERROR: no link :] Matth10 Nolite possidere aurum neque argentum | neque pecuniam in zonis uestris! Quid tibi cum diuitiis, si illius Domini seruus es, qui non habuit in terra ubi caput reclinaret suum, neque didrachmam, qua pro se et discipulo solueret portorium? Domini inquam in stabulo geniti, in pręsepio positi, in cruce nudi, in sepulchro conditi alieno, nihil denique in hoc seculo quasi suum possidentis. non quia non liceret ei frui omnibus si uellet, cum esset dominus omnium, sed ut doceret non esse ei opus terrenis diuitiis qui ad cęlestes thesauros aspiraret, difficile-que esse duobus dominis seruire Deo et mammonę, difficillimum uero ut quis auri argenti-que pondere grauatus ad ętheria regna possit conscendere. Ex his igitur quę dicta sunt, eum sacerdotii honore dignum censebimus, qui sobrie, pudice, fideliter, pie iuste-que uixerit, qui in cauendo prudens, in erudiendo doctus, in concupiscendo modicus | e t in obsequendo ei cui se dedicauit, fuerit assiduus. Quisquis autem sese talem in sacerdotio exhibuerit , hic uere erit sal terrę, cuius doctrinis cęterorum corda ne in peccatis putrescant, condientur. erit lux mundi, ciuitas supra montem posita, lucerna super candelabrum lucens, ut omnibus conspicuus omnes, qui sancte innocenter-que uolent uiuere, suo illuminet exemplo, suę famę gloria concitet ad uirtutem. Hic demum de terris ad cęlum translatus illorum perpetuo fruetur consortio, illorum perennis beatitatis erit particeps, quibus in psalmo Spiritus Sanctus loquitur dicens: [ERROR: no link :] ps131 Sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt. Christum enim

-- --

induent | ei-que feliciter inhęrebunt, qui in Ecclesia uices Christi, sicut oportuit, gerere studuerunt.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.