Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De malo sacerdote. Caput XXIII

Porro sicut lux tenebris collata luculentior uideri consueuit, ita appetibilior fit uirtus quoties contrarii uitii malignitas monstratur. Cum igitur de bono sacerdote satis dictum sit, operęprecium est, quemadmodum proposuimus, ut aliquid etiam de malo dicamus. Malus est sacerdos, qui non potest dicere cum Propheta: [ERROR: no link :]ps. 118 Portio mea Dominus, cum terrenis opibus inhiet | et non solum his quę possidet non renunciet, sed etiam ea quę nondum adeptus est, cupide affectet. Sunt quos negociari in domo Dei non pudet, immo nec foenerari | ecclesiasticas-que dignitates ambitione atque largitionibus comparare. quas cum acquisierint, cuncta Ecclesię bona, quę pauperibus distribuenda erant, in suos usus conuertunt. Hi sunt quos uendentes et ementes de templo suo eiicit Dominus dicens: [ERROR: no link :] Matth. 21. Domus mea domus orationis est, uos autem fecistis eam speluncam latronum. Merito igitur talium cathedras euertit | et cum principibus populi sui in cęlestibus considere prohibet, utpote quibus non cęlestis boni adipiscendi sed terreni abutendi cura semper ac studium fuit. Nihil pensi habuerunt prodesse commissę sibi plebi, delinquentes corripere, bonos fouere, afflictos consolari, dubiis consulere. sed ignauię atque ocio dediti magis uentrem suum quam gregem Dominicum pascere soliciti fuere. Malus item est sacerdos, qui uidet lupum uenientem id est, hereticum aliquem peruersa doctrina fideli gregi insidiantem | et illius dolo alios rapi, alios dispergi, alios mactari | nec tamen it obuiam perfidię, sed auersus fugit. ita ut fugiendo ostendat se pastoris nomine indignum. vnde dicitur:

-- --

[ERROR: no link :] Io10 Mercenarius fugit, quia mercenarius est; et non pertinet ad eum de ouibus. Non quia non pertineat ad eum, sed qua sic agat, tanquam si nihil omnino ad eum pertineat. quandoquidem non animarum lucrum sed pecunię quęritet | terrenam-que mercedem cęlestibus pręferat diuitiis. Talium auaritiam per Malachiam prophetam redarguit Dominus dicens: [ERROR: no link :] Mlch1 Quis est in uobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito? Et quoniam qui eiuscemodi uitio laborant, a Deo reprobati sunt, sequitur: [ERROR: no link :] Mlch1 Non est mihi uoluntas in uobis dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra. Per Ezechielem uero etiam comminatur eis dum ait: [ERROR: no link :] Ez4 Vę pastoribus Israel , qui pascebant semetipsos! nonne greges | a pastoribus pascuntur? lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis | et quod ęgrotum non sanastis; quod confractum est non alligastis | et quod abiectum est non reduxistis. sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia | et dispersę sunt oues meę, eo quod non esset pastor. Quo pacto enim est pastor, qui nec religiosę uitę exemplis | nec sanę doctrinę monitis gregem sibi creditum alere curat? Quo autem magis deliciis luxurię-que indulget, eo grauius in inferno supplicium feret. per Amos prophetam dicente Domino: [ERROR: no link :] Am6 Veh uobis qui opulenti estis in Syon | et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel! Quicquid de pastoribus dicitur, et de presbyteris dictum intelligas. Cui enim sacramenta uitę quis ministrat, eius et pastor esse debet, quantum officio suo conuenit, monendo, corripiendo | et quicquid commodis eius cui pręficitur, saluti-que opportunum putabit, exequendo. Episcopi tamen proprium est et peculiare | publicos edere ad populum sermones, uitia reprehendere, ad capessendas exhortari uirtutes, transgressores Legis apostolica autoritate castigare, ad poenitentiam conuersos recipere. Quibus in rebus si defecerit, uel per ignorantiam si nesciat | uel per negligentiam si nolit | uel pusillanimitatem si metuat, de fidelium coetu excludetur | et canibus mutis per contumeliam comparabitur. Cur enim episcopus est, si docere nescit? aut cur scit si non uult? aut quid uelle prodest si non audet quod debet implere? Sed neque presbyter assumat curam animarum, si modo se ad eam rem ineptum nouerit. Male subitur onus | quod imbecillę uires ferre nequeunt. In eos ergo, qui doctoris ecclesiastici sibi munus uendicant | et nequaquam docent, siue ignoratione confusi, siue negligentia corrupti, per Esaiam exclamat Dominus et ait: [ERROR: no link :] Es6 Speculatores eius cęci omnes, nescierunt uniuersi: canes muti non ualentes latrare. et iterum: [ERROR: no link :] Es6 Ipsi pastores, inquit, ignorauerunt intelligentiam, omnes in uiam suam declinauerunt; unusquisque ad auaritiam suam a summo usque ad nouissimum. Perditos autem plebis mores uulgi-que licentiam illorum qui pręsunt incurię ascribi, in Ezechiele ex uerbis Domini discimus: [ERROR: no link :] Ez3 Si dicente me, inquit, ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Impius ergo peribit quia peccauit, sacerdos qui ejus tuendę saluti prępositus est, quia tacuit, quia peccantem non increpuit, quia errantem in uiam reducere non curauit. At uero tanti periculi non ignarus Apostolus Timotheum discipulum obnixe, solicite, urgenter adiurat dicens: [ERROR: no link :] Tim2-4 Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui iudex est uiuorum et mortuorum, per aduentum ipsius et regnum eius, prędica Verbum, insta | opportune, importune, argue, obsecra, increpa | in omni patientia et doctrina. et paulo post: [ERROR: no link :] Tim2-4 Tu uero uigila, inquit in omnibus labora, opus fac euangelistę, ministerium tuum imple, sobrius esto! Porro illi quorum ignauia populus corruptus extra iustitię limites aberrat | et per abrupta delabitur uitiorum, quam damnabiles existant | Hieremias testatur dicens: [ERROR: no link :] Hie23 Veh pastoribus, qui dispergunt | et dilacerant gregem pascuę meę, dicit Dominus. Quę-nam uel dispersio perniciosior | uel crudelior dilaceratio quam eos qui tibi commissi sunt, pereuntes uidere et negligere? a diabolo superari et succurrere nolle? immo etiam tergiuersari et fugere? dum uereris ne quis tuis increpationibus offensus tibi aduersetur, tibi detrahat, tibi aliquo detrimento sit. Sed meminisse debes, quemadmodum Dominus miserit apostolos inter gentes sicut agnos inter lupos | et illi profecti cum fiducia euangelizabant Dei uerbum | nec supplicia nec mortem expauescentes, dum obsequium pręstarent Deo. Nihil ita metuere debemus | ut Dei iudicium. temporale est, quod ab hominibus times, quod autem a Deo maxime timere debes, ęternum est. perdere corpus tantummodo possunt homines, Deus uero et corpus et animam mittere in gehennam potest. Hoc quoque mali habet negligentia sacerdotis, quod dum contemnit contemnitur, dum timet, a nemine timetur. Sal quippe infatuatum ad nihilum ualet ultra, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus. Leue tamen et minimum quiddam est mortalium pati iniuriam, nisi etiam Dei iudicio damnarentur. Sed in psalmis de iniquo sacerdote dicitur: [ERROR: no link :] ps108 Cum iudicatur exeat condemnatus | et oratio eius fiat in peccatum. fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter, et alia multa, quę licet ad Iudam Domini sui proditorem referantur, nihilo minus ad sui quoque similes redundant. Sui autem similes sunt, qui ad apostolatum electi potentioribus ita blandiuntur ut eorum scelera dissimulent | et sic Dominum osculo prodant. eundem etiam uendunt, dum nihil ita cupide ut lucra sectantur. Sed cum hi tam immani ingenti-que supplicio destinati sint, illi qui ut debent officio suo funguntur, dici potest, quam grandi mercede remunerabuntur. de his nempe Apostolus ad Timotheum scribens ait: [ERROR: no link :] Tim? Qui bene pręsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina. Duplici honore dignus est, cui et reuerentia exhiberi debet | et uictus necessarius suppeditari. cum scriptum sit: [ERROR: no link :] Deut25 Non alligabis os bouis triturantis. et: [ERROR: no link :] Matth10 Dignus est operarius mercede sua. Tunc tamen melius duplici honore digni erunt, cum animę simul et corporis beatitudine perfruentur | et aliquot felicitatis gradus cęteris eminentiores apparebunt. Satis hęc de sacerdote | nunc de sanctarum lectionum studio fideli animę admodum necessario tractabimus. Nihil enim recte discitur, quod de ipso ueritatis fonte non hauritur.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.