Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De studio lectionis. Caput XXIV

Igitur ad Scripturę diuinę studium omnes qui perfectionis iter ingredi cupiunt conuocamus | cum Ioanne in Apocalypsi: [ERROR: no link :] ap2 Qui sitit ueniat, et qui uult accipiat aquam uitę gratis. Beati sunt qui sitiunt et esuriunt iustitiam. sed nisi Scripturarum lectioni operam impendant, iustitię pręceptis nequaquam saturari poterunt. Sicut autem sitientibus dulcis est potus, ita discere cupientibus diuina sapit lectio. Illi duntaxat ad cęlestem cibum nauseant et manna fastidiant , qui Aegyptiorum iurulentis repleti id est inani gentilium poetarum eloquio deliniti, magis fabularum fictione quam ueritatis doctrina delectantur. Hi sunt qui (ut Apostolus inquit) [ERROR: no link :] Tim2.4 elegerunt sibi magistros prurientes auribus, et ad fabulas conuersi auditum a ueritate auertunt. Nos contempta illorum stultitia in quibus nulla solida sapientia est, illis tantummodo lectionibus incumbamus, quę nobis iter, quo ad immortalitatem peruenitur ostendunt. Alioquin aquam istam uitę, ad quam nos Ioannes apostolus inuitat, haurire non poterimus. Veteris igitur Noui-que Instrumenti litteras assidue perscrutemur. In his plenissime discitur, quid facere, quid uitare, quid credere, quid amare, quid sperare nos oporteat, ut cęlo digni simus, cum terram reliquerimus. In his Deum Patrem a quo omnia, in his Filium per quem omnia, in his Spiritum Sanctum in quo omnia facta sunt inuenies. et hęc tria unum Deum, unam hipostasim esse melius credendo intelliges | quam intelligendo credes. Magnum quippe mysterium est sancta Trinitas, humanę sapientię altitudinem excedit | fide percipitur. sine qua ad beatorum ęternitatem nemo transfertur. Audiamus autem in Euangelio Dominum Iesum Patri suo loquentem ac dicentem: [ERROR: no link :] Io17 Hęc est uita ęterna, ut cognoscant te solum Deum uerum et quem misisti, Iesum Christum. Vt igitur fide ac uirtutibus proficere possimus, abeamus cum Iesu per Scripturarum sata uellicantes Veteris Nouę-que Legis spicas, et ut triticum sub paleis latens comedere ualeamus, confricemus eas manibus intelligentię spiritalis. promentes in lucem, quicquid sub figurarum ambage condi credimus. Nihil erit menti Deo dicatę iucundius | quam nosse sensum Domini | et uerba aliud quam sonant significantia intelligere. Et quoniam hanc spicarum confricationem sabbato ab apostolis factam legimus, hoc admonet nos | ea quę mystica sunt, commode perpendi consyderari-que non posse, nisi cum secularibus curis liberi et expediti sabbatum id est quietem agimus. Terrenarum enim rerum solicitudo legentem implicat, et ipsa in aduersum mentem distrahens cogitatio, quę leguntur quę-que audiuntur, non satis intelligere permittit. Intentione animi opus est, ut lecta percipias | et percepta ediscas teneas-que memoriter. Postquam autem mysticos sensus litterę tegumento uelatos deprehenderis | et eos uel ad Ecclesię nouitatem uel ad animę utilitatem transtuleris, adhuc altius tibi erit insurgendum, ut etiam cęlestia perscruteris | et de uisibilibus gradum ad inuisibilia facias. [ERROR: no link :] Matth17 In montem excelsum ascendentibus discipulis apparuit Dominus Iesus, non qua solebat specie, sed longe elegantiori. Resplenduit enim facies eius ut sol, uestimenta eius alba facta sunt ut nix. Hunc montem ipse si mente conscenderis, uidebis primum cum Christo loquentes Moysen et Heliam | atque intelliges Legis cerimonias oracula-que prophetarum in Christo esse completa. ingentem-que capies uoluptatem, cum talia cognoscere coeperis. Vnde etiam Petrus tam ualde huiusmodi uisione coepit delectari, ut ibi figere tabernacula cuperet cęlestium oblitus. Sed neque ipse de his humilioribus oblectamentis egredi poteris, ut in sublime raptus nudam contempleris diuinitatem, nisi et te sicut apostolos lucida Spiritus Sancti nubes obumbrauerit, Dei Patris uox roborauerit | et Filii eius gratia illuminauerit. Totius autem Trinitatis fauore supra humanę nature conditionem erectus , nec Moysen amplius | nec Heliam conspicies, sed Iesum solum. Cessant enim et figurarum umbrę | et futura prędicentium uox, cum ueritatis lux oritur | et quę uentura erant eueniunt. Non est ergo nostrarum uirium, sed opis diuinę, ut quis legendo mysteria intelligat, quanto minus ut etiam supercęlestis contemplationis dulcedine mens in Deum eleuata perfundatur. Hoc tamen illis frequentius conceditur, qui libros diuinos ita legunt, ut a sanctorum interpretatione non discedant, a peruersis sensibus, qui cum Ecclesia non concordant, penitus abhorrentes. Quęre igitur in sancta lectione bonas margaritas, ut scias quid Lex pręcipiat, quid nuncient prophetę. Sed inuenta deinde preciosa margarita, quę est Euangelium Christi, omnibus aliis pręferendum scripturis, eam amplectere, eam exosculare, eam pro uiatico habe cum ambulas, pro cibo cum recumbis, pro puluillo cum dormis, pro speculo cum uigilas. nunquam euangelicus codex uel de manibus tuis discedat | uel de memoria exeat. In eo si assiduus fueris, cęlestium desyderio terrena contemnes. et hoc quidem erit | uendere omnia, quę in pręsenti uita possidentur , et ipsam emere margaritam, quę Christi conuersatione fulget | et humanę redemptionis precio taxatur. Quicquid autem Nouum continet instrumentum , ad Euangelium pertinere censemus. Itaque cum Euangelio et Pauli Epistolę et aliorum apostolorum | et Lucę Actus | et Ioannis Apocalypsis | et eruditorum hominum approbati de religione tractatus frequenter in manibus habendi legendi-que tibi erunt, ut fide stabiliaris, ut uirtutibus pręstes | et in Christi domini meditatione perseuerans in Deo tandem conquiescas. Nihil ita innocentiam conseruat | et cordis puritatem custodit. ut Scripturarum, quas diuini homines Sancto dictante Spiritu ediderunt, quotidiana lectio. Non est ut imperitiam excuses. Lege multa, et si solido cibo nondum uesci potes, lactis poculum ne spernas. denique sume quod potes fragmenta uero quę supersunt, in doctiorum cophinos colligenda dimitte. Homines et iumenta pascit Dominus, doctos et indoctos admittit, neminem repellit. In monte apostolos docuit , de monte uero descendens prędicauit plebi. Habes in Euangelio et uias planas, per quas incedere cum simplicibus iuuat. habes et montes excelsos, quorum altitudinem si adire nequiueris, mirari proderit. Medicamenta quibus rebus composita sunt, licet ignoret ęgrotus, prosunt tamen ei | eleuant-que languorem. Ita diuina uerba si legantur, etiam non intellecta | uim habent ad animę sanitatem conferendam. Te nunc appello qui diu multum-que in gentilium libris uersatus es, dum te comptus delectat sermo | et musici poetarum cantus deliniunt, quantum inde tibi emolumenti contraxeris parumper cogita. et cum nihil ista tibi ad salutem profuisse cognoueris, ad Iesum tandem quęso conuersus dic cum Petro: Pręceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus; in uerbo autem tuo laxabo rete. Et cum hoc inquit euangelista fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam. Quod si demum in Scripturę sacrę pelago piscari te delectabit, tu quoque implebis pectoris tui nauiculam saluberrimorum pręceptorum copia, quibus et ipse uiuere | et alios docendo poteris sustentare. Tanta est enim diuinorum uirtus uerborum, ut fideliter et incorrupte et contente legentibus intellectum illuminet, animum exhilaret atque illa quę pręcipiuntur, perficiendi facultatem suppeditet. Quod si tacta fimbria uestimenti Domini uirtus de illo exibat et sanabat omnes, quomodo sermo eius ex intimis effusus pręcordiis, dum legitur, dum auditur, animi male affecti morbos non curabit? et a periculis perditionis non erruet? Ergo quoties aliquo seculi huius turbine agitaris, quoties carnis pugnam spiritus patitur | et pedibus laquei demonum inuidia tenduntur, ad euangelicas lectiones te conuerte | dormientem-que in puppi Saluatorem strepentibus inter legendum uel orandum uoculis excita. statim illo imperante omnis tentationum ęstus concidet | et concupita redibit tranquillitas. Tunc etenim diuina te lectio docebit in aduersis patientiam, in prosperis modestiam, in Deum pietatem, in proximos charitatem | pręstabit-que in dubiis consilium, in periculis opem, in tentationum certamine uictoriam. Quis hoc tibi Tullius, quis Demosthenes, quis Socrates, quis Aristoteles, aut si ad poetas respicis, quis Homerus uel Vergilius conferre poterit? Quandoquidem nec sibi ipsis quicquam prodesse potuerunt, ueritatis nobis diuinitus reuelatę penitus ignari. Porro cum experiri coeperis uoluptatem atque fructum quem tibi lectio suggeret diuina, protinus cum psalmista concines: [ERROR: no link :]ps. 11 Eloquia Domini eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrę, purgatum septuplum. et: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua domine | super mel et fauum ori meo. Dulcia sane in cortice eloquia Domini, sed multo dulciora in medulla. Sacros codices pie indubitanter-que legenti adsistit Christus, applaudunt angeli, congratulantur sancti | et cęlestium uerborum sono maligni exterrentur spiritus ac fugiunt. denique nihil ita aut uirtutes animi conseruat | aut uitia repellit | ut frequens diuinas litteras legendi uel audiendi cura. Quo autem rarius his uacabis, eo citius cades exurges-que difficilius.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.