Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De auditionis cura. Caput XXV

Audire quoque quę in ecclesia leguntur | uel eos qui absque lectione in pulpitis declamant, auscultare plurimum expedit. Plus etiam eruditi hominis ore prolata uerba mouere solent | quam si eadem ipse conscripta legeris. Nuda in libris uerba iacent, quę si ab oratore aliquo apte diserte-que recitentur, ipse gestus, ipse aspectus | ipsa-que pronunciatio multum orationi addet ornamenti efficacię-que ad suadendum atque dissuadendum. Delectet te igitur cum legere quę sancta sunt tum quoties ab alio leguntur uel prędicantur audire. Discipulum docilem te esse uolo. Is enim docilis est, qui docentem attente audit. Ad huiuscemodi studium te hortatur Ecclesiasticus dicens: [ERROR: no link :] Eccle5 Esto mansuetus ad audiendum uerbum Dei, ut intelligas, et cum sapientia proferes responsum uerum. quasi dicat: Disce prius, et postea docebis. Et iterum: Si, inquit, dilexeris audire, sapiens eris. Idem nobis pręcipit Iacobus apostolus, cum ait: [ERROR: no link :] Iac1 Sit autem omnis homo uelox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Temerarius enim magister est, qui nondum ipse discipuli partes impleuit, et iam alios instruere pręsumit. Vt autem tacite contente-que auscultes | et non alio aures, alio mentem diuidas, in mansuetudine, inquit, suscipite insitum uerbum, quod potest saluare animas uestras. Inseri enim uerbum non potest | nisi in molli corde et totis uiribus ad audiendum intento. verbum, inquit, quod potest saluare animas uestras. Frustra quippe uerbis illis prębemus auditum, quorum suauiloquentia aures tantum demulcentur, et nulla comparatur animo utilitas. Recte itaque his duntaxat intendendum pręcipit, quę ad consequendam ęternam salutem nos erudiunt. Sed nec audire profecto multum prodest, nisi audita memoriter retineantur, nec memoriter retinere, nisi quod memorię mandatum est, opere compleatur. Audis castitatis, patientię, mansuetudinis, charitatis pręcepta | ne sinas illa per incuriam effluere, sed corde complexus foue, ut cum psalmista dicere possis: [ERROR: no link :] ps118 In corde meo abscondi eloquia tua Domine, ut non peccem tibi. Memento pręterea de ipsa Dei genetrice scriptum esse in Euangelio: [ERROR: no link :] Luc2 Maria autem conseruabat omnia uerba hęc in corde suo. Ita et tu quicquid ab Ecclesię sanctę doctoribus prędicari audieris, in intima cordis aure reconde, ueluti preciosum unguentum in pixide, quo postea opportune utaris ad tuam aliorum-que salutem. Quod si terra bona fueris , non petrosa, non spinis obsita, susceptum Verbi semen uberem tibi fructum faciet, et sicut didiceris, ita et operari incipies | ac secundum legis euangelicę pręcepta reliquum uitę cursum dirigere studebis. Alioquin neque legere neque audire proderit, si ab iis quę pręcipiuntur, morum conditio discors erit. Et si nosse desyderas quantum ignauus auditor et impiger inter se differant, audi in Euangelio Dominum dicentem: [ERROR: no link :] Luc6 Omnis, qui uenit ad me et audit sermones meos | et facit eos, ostendam uobis cui similis sit. Similis est homini ędificanti domum, qui fodit in altum | et posuit fundamentum supra petram. inundatione autem facta illisum est flumen domui illi, et non potuit eam mouere. fundata enim erat supra petram. Qui autem audit et non facit, similis est homini ędificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluuius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna. Sicut ergo infirmus et imbecillus est qui non facit opera, ita ad omnem malignę tentationis impetum constans est et stabilis, qui assidue in bonis operibus exercetur. Quamobrem solicite nos admonet Iacobus apostolus et ait: [ERROR: no link :] Iac1 Estote factores Verbi et non auditores tantum, fallentes uosmetipsos. quia siquis auditor est Verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti uultum natiuitatis suę in speculo: consyderauit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. qui autem perspexerit in lege perfectę libertatis | et permanserit in ea, non auditor obliuiosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Ideo quidem et Dominus in Euangelio: [ERROR: no link :] Luc11 Beati, inquit, qui audiunt uerbum Dei et custodiunt illud. Hanc itaque beatitudinem opere magis quam auditione constare ostendit | dum subiungit | et custodiunt illud . Custodiunt autem illud, qui bene beate-que uiuendi rationem edocti peccatis, in quibus hactenus fuisse se recognoscunt, finem statuunt | et ab his per poenitentiam resilientes ad capessendas uirtutes disponuntur | magnam-que capiunt uoluptatem uel legendo diuina uel audiendo. In quo Mariam ad pedes Domini sedentem diligenter obserua | [ERROR: no link :] Luc10 tanta-que perfusam sermonis eius dulcedine, ut nulla sororis Marthę interpellatione inde mota sit. et quoniam toto corde cęlestis magistri amplectebatur disciplinam, optimam partem dicitur elegisse, quę non auferetur ab ea. Christum enim elegerat, in cuius unius contemplatione tam suauiter requiescebat. Quotus autem quisque est, qui sic in ecclesia sacris prędicationibus interesse nititur, ut pręcepta uitę absque operatione non elabi sinat? alius nullo amoris affectu illa suscipit, alius tametsi donec audit aliquantulum compungitur, mox tamen inde discedens ad consuetas nequitię sordes reuertitur, tanto nequitior factus, quanto inexcusabilior. Talibus dicit Dominus: [ERROR: no link :] Io8 Qui ex Deo est uerba Dei audit. propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis. Non ergo omnes qui in auditorio sunt, audiunt uerbum Dei, sed is qui illud quod audit, opere perficere contendit. et hic quidem ex Deo est | illi uero non ex Deo, sed potius ex diabolo sunt, qui diaboli obstinationem duritiam-que imitantur | nec omnino a uitiis resipiscere quicquam pensi habent. Itidem tibi diuini prędicatores cum Ioanne apostolo respondebunt, si eorum monita contempseris, dicentes: [ERROR: no link :] Io1.4 Nos ex Deo sumus | qui nouit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Omnes natura ex Deo sumus, uitio autem nostro fit, ut ex Deo non sumus . Porro dici non potest, quam pessime cum homine illo agitur, cum Dei creatura sit, iam non Dei sed aliorum esse conuincitur.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.