Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De contemplatione. Caput XXVI

Quoniam autem in Scripturis alia ad actionem pertinent, alia ad contemplationem, tempestiuum uidetur, ut ista quę sub fidei titulo explicauimus, contemplandi ratione claudamus. Igitur ad consyderanda Dei opera puritate mentis opus est, ut autoris dulcedinem fidelis consyderator ualeat degustare. [ERROR: no link :] ps23 Quis enim ascendet in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius nisi innocens manibus et mundo corde? Illos ergo magis ad hanc rem idoneos esse certum est, qui uitę probitate perfectioni euangelicę propius accedunt. Hinc apostolis ipsis datur nosse mysterium regni Dei. Hinc Paulus ad tertium usque rapitur cęlum. Hinc Ioanni futura quibus referta est Apocalypsis reuelantur | et unica sanctę Trinitatis diuinitas in principio sui Euangelii declarata plenissime innotescit. Iccirco Saluator noster illum, quem a demonio liberauerat, continuo uolentem sibi adhęrere non permisit, sed prius ut se exerceret jussit, aliis prędicando Dei beneficium quod acceperat. Necesse est autem ut sanctis actionibus quam sępissime copuletur | et pene assidua comes sit pia contemplatio, si in his ut debemus, perseuerare atque proficere cupimus. Sicut enim bene operando acquiritur ut recte contemplemur, ita contemplando, ut sanctius officiosius-que operemur. Nihil quippe ita mouet atque allicit animum ad colendum omnium autorem Deum ut opera eius cogitatione percurrendo | beneficia-que perpendendo, quę omnem taxationem supereminent et excedunt, immensa atque infinita | eo-que magis optanda ac desyderanda, quo minus humano ingenio explicari comprehendi-que possint. Ad illa ergo consurgat animus terrenis negotiis expeditus, et non solum ea quę oculis cernimus, sed etiam quę intellectu percipiuntur cogitet. Veruntamen ab his quę uidentur incipiat, ut quasi per gradus ascendendo ad ea quę non uidentur queat peruenire. Primum itaque cum Propheta ad Deum conuersus dic: [ERROR: no link :] ps76 Meditabor in operibus tuis. Quęnam sunt opera ista? Terra, mare, cęlum. quorum ille admiratione captus in eam tandem prorupit uocem: [ERROR: no link :] ps103 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti. In medio enim firmasti terram sua mole libratam, partim aridam, partim aquis circumfusam. collocasti tam uaria in mari piscium genera quam in sicco quadrupedum pedibus-que carentium reptilium | et supra terram aera permeantium uolucrum. produxisti de terra tot frugum species, tot arborum, tot lapidum, tot metallorum | et qui his uteretur, pręstantissimum inter animantia hominem. Tuum opus sunt cęlestia. Sol, luna, stellę, quarum cursus, naturas, formam | decorem-que oculis intuemur, et tamen qua materia constent, dicere nequimus. Tu cęlum, quo omnia illa circumdantur extendisti, quod statutis initio reuolutionibus perpetuo moueri ac circumferri uidemus, quemadmodum cętera omnia. et nos soli (proh nefas!) legem tuam toties pręterimus? Miramur pręterea nubes pendere, uentos concitari, micare ignes, fulmina ruere, pluuias, grandines | niues-que defluere | et tellurem ab iis irrigari. quę singula si digne consyderentur, tantum admirationis habent, ut non solum Dei sapientiam a quo facta sunt testentur, sed eiusdem potentiam, qua nihil potentius | et bonitatem, qua nihil melius possit cogitari . Ille homines corporeos, ille incorporeos angelos fecit, utrosque ad fruendam cęlestis regni beatitudinem benignissime constituens. Ex his tamen non parua pars per arbitrii libertatem suo aduersata est creatori. Inter quos angeli cum peccassent, a tanto bono diuina largitate sibi collato excidere. Itaque protinus de cęlo pręcipitati | et intima corruentes irreuocabili damnatione puniti sunt. Homini autem quamdiu in corpore uiueret, quia ignoratione magis quam malicia peccauerat, datus est poenitentię locus, ut quod seductus male appetendo commisit, dolendo emendaret. Sed tamen pristinę gratię statum recuperare de radice corrupta geniti nequiuimus, donec ille qui non per copulam carnis, sed de Virgine intacta per Spiritum Sanctum est natus, in mundum ueniret | et nos corporis sui sacrificio expiatos Deo Patri reconciliaret. Exinde credentibus atque poenitentibus cęlum patere coepit. Quod siquis a malo, quod deinceps commisit, non se correxerit | atque ita obierit, ipse quoque cum reprobis spiritibus poenis mancipabitur sempiternis. Tunc enim quisque ratam Iudicis in se sententiam accipit, cum de corpore egreditur, iterum postea cum corpore simul iudicandus, cum mortui resurgent uiui | et canente tuba throni positi erunt, ut quisque illud quod uiuendo meruit, premium consequatur. Hinc demum neque beatorum glorię ullus unquam erit finis | neque supplicii iniquorum. Atque hęc sane sunt nouissima illa, quorum nos memores esse iubet Salomon ne peccemus. Nihil enim uel peccandi appetitum magis frenat quam future damnationis metus, uel ad uirtutem magis excitat quam mercedis promissę spes. Vt igitur probe innocenter-que uiuas, imitare Prophetam dicentem: [ERROR: no link :] ps6 Cogitaui dies antiquos | et annos ęternos in mente habui. Antiqui sunt dies | qui prętereunt | et ad pręsentis uitę breuitatem pertinent. anni uero ęterni ad uitę futurę infinitatem spectant. et si finiti ad infinitum nulla est comparatio, cur quęso pro breuibus deliciis amittimus ęternas? et non potius cum breui labore transimus ad quietem gaudii perennis? Conscii igitur fragilitatis nostrę | nec per se bonum quod cupimus ualentes perficere, leuemus oculos ad montes cum psalmista | et mente cęli culmina penetremus. Inde ueniet nobis auxilium a Domino, qui fecit cęlum et terram et omnia. Non possumus recte de illo aliquid speculari, nisi ab ipso adiuti, qui-que nobis relicti retro labimur, Dei ac Domini nostri ope subleuati usque ad thronum maiestatis eius perueniemus. Ad contemplandam itaque diuinitatis altitudinem dic cum Propheta: [ERROR: no link :] ps24 Ad te Domine leuaui animam meam | Deus meus in te confido. et tunc fiet quod in alio psalmo dicitur: [ERROR: no link :] ps63 Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Quanquam tam alte ascendere | uel tam profunde de Deo cogitare nequimus, quin ille semper omni meditatione nostra in immensum maior sit. exaltatur tamen in nobis, quoties quę uera sunt de ipso sentimus, et quemadmodum sentimus, ita nec palam confiteri metuimus. Deum autem sicuti decet contemplantibus multa interdum infunditur Spiritus Sancti suauitudo. qua delectatus Propheta orabat dicens: [ERROR: no link :] ps85 Lętifica animam serui tui, quia ad te Domine animam meam leuaui, quia tu Domine suauis et mitis et multum misericors omnibus inuocantibus te. Hac ipsa cęlestium meditationum iocunditate temperari calamitatum suarum moerorem humilis Iob optabat, cum diceret: [ERROR: no link :] Iob23 Quis mihi tribuat ut cognoscam | et inueniam illum | et ueniam usque ad solium eius? Tutissimum sibi refugium ratus in miseriis celsitudinis diuinę contemplationem. Qui enim cęlestis ęternitatis bonum mente complectitur, caduca omnia facile contemnit. Quosdam talis meditatio in tantum occupat, ut abstracti a sensibus toto corpore obstupescant | mortuis-que simillimi appareant, cum per dies multos nihil de necessitatibus corporis curantes immoti muti-que perdurent. Id Gręci extasin, nostri stuporem appellant. [ERROR: no link :] cor2-12 Hunc passus Paulus

-- --

transcendit cęlos | et audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui, nescire-que se fatetur, utrum cum corpore an extra corpus raptus fuerit, cum id sibi contigisset. Ioannes quoque in Apocalypsi se in spiritu non in corpore fuisse ait, cum Dominum uidit. [ERROR: no link :] apoc1 Et cum uidissem eum, inquit, cecidi ad pedes eius tanquam mortuus. Sed quo uiso per se stare non poterat, ab eo errectus mirabili mysteriorum uisione perfrui coepit. [ERROR: no link :] S.Hie. Diuus quoque Hieronymus noster hanc se gratiam a Domino quandoque accepisse gloriatur, ut secessu quodam mentis et angelorum choris interesset | et nescio quibus oculis in uno Deo uidisset Trinitatem | ac per hebdomadam uel plurium dierum spacium de corporeis nihil curaret. sibi-que tandem redditus | eorum quę uiderat desyderio recordatione-que afficeretur et fleret. Nouit ergo Dominus eis quos elegit, etiam ante mortem suę dulcedinis mella delibanda porrigere. quę tunc plenis poculis propinaturus est, cum illos omni prorsus terrenę labis fece detersa ad se sursum iusserit uenire | et sanctorum ciues ac suos domesticos fieri beatos in ęternum futuros.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.