Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

In eos qvi sacramentvm svmere excvsant. Caput XIX

Cęterum non fortasse minus peccant illi, quibus tametsi uereantur polluti accedere, magis libet abstinere | quam operam dare ac moliri | ut digni accedant. Timent scilicet Domino communicare, et eiusdem minas imperterrita aure excipiunt. Ait enim: [ERROR: no link :] Ioan. 6 Nisi manducaueritis carnem Filii hominis | et sanguinem eius biberitis, non habebitis uitam in uobis. Verentur itaque diuinis libamentis uesci, et in peccato perseuerando Deum offendere non uerentur. Communicare quidem non debent, nisi rite atque ordine pręparentur | sed pręparari ita eos oportet, ut communicatione digni habeantur. Alioquin et indigne accedens perit propter temeritatem | et accedere nolens damnatur | propter sese corrigendi negligentiam. Quid enim prodest Christum honorare, dum te indignum iudicans corpore eius et sanguine abstines, si peccato non abstineas, quo ipsum ad iracundiam prouocas | et prudens

-- --

ac uolens te illius conuiuio indignum pręstas? Omnes certe indigni sumus, cum nemo sit qui

-- --

non peccet , nemo cui cum centurione in Christum credente dicere non conueniat: Domine non sum dignus, ut intres sub tectum meum. In eo tamen digni censemur, si poenitentes, si confessi, si humiles accedimus. Talem cum te iam esse noueris, accedere ne dubites; ab illo inuitaris, qui omnes conclusit sub peccato, ut omnium misereatur. Talis cum accesseris mundaberis, continentior constantior-que efficiere | denique tutemet longe alium quam qui fueras esse senties. At uero si etiam rite pręparatus communicare nolueris, (uide quantum tibi incommodi inde oritur) uitam in te non habebis. In morte ergo eris. Quidni? Si uetus quoque Lex id testetur dicens: [ERROR: no link :] Numeri 9 Siquis et mundus est et in itinere non fuit, et non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis. Quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo, peccatum suum ipse portabit. Tam Lege igitur quam Euangelio, ut Christo communices compelleris. id ipsum insuper Ecclesię sancte edictum tibi confirmat: Qui pro sceleribus suis inquit, duobus uel tribus annis non communicant , excommunicandi sunt, donec poenitentiam agant. Valde etiam expauescenda est illa Domini sententia in illos qui ad coenam uocati uenire recusarunt promulgata. Nemo inquit uirorum illorum qui uocati sunt, gustabunt coenam meam. Quod ergo nunc inuitatus gustare negligis, postea cum maxime cupies, attingere non poteris. Tunc enim erit tempus iustitię atque iudicii, nunc est miserationis et uenię. Pręterea si isti qui flagitii alicuius conscii sacramentum sumere perhorrescunt, damnabiles habentur, quid de illis dicemus | qui omnino contemnunt ? et infidelitate quadam lapsi illo sibi non opus esse asseuerant? De iis quidem per Osee prophetam ait Dominus: [ERROR: no link :] 7 Super uinum et triticum ruminabant, et recesserunt a me. Illi ruminant super uinum et triticum, qui Christi sacramentum plena fide non suscipiunt | et dum dubitant | a Christo quoque alienantur. Quomodo enim Christianus est, qui uerbis Christi non pręstat fidem? [ERROR: no link :] 62 His in Esaia etiam iurat

-- --

Dominus in dextera sua | et in brachio fortitudinis suę | se non daturum ultra triticum neque uinum. Non enim possunt mereri gratiam fructum-que sacramenti, qui uel dubii sumunt illud | uel increduli despiciunt | acrius tandem puniendi quam qui olim Legalibus sacrificiis detraxissent, dicente Apostolo: [ERROR: no link :] Ad Heb. 10 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus uel tribus testibus moritur. quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcauerit ? et sanguinem Testamenti pollutum dixerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratię contumeliam fecerit? Profecto qui non credunt | conculcant Filium Dei, non pedibus sed infidelitate, et sanguinem eius pollutum dicunt, non uerborum prolatione (quis enim adeo impius est, ut id audeat dicere?) sed mentis infidę auersione ab eo a quo redempti sunt. Et Spiritui Sancto contumeliam faciunt, erga tanta beneficia ingrati et illiberales. Nos demum cum ab istorum perfidia qui eucharistiam nolunt admittere, tum ab eorum negligentia | qui imparati metuunt | tum denique ab illorum temeritate qui indigne accipiunt, abhorrentes, omni solicitudine curemus, ut credendo, ut poenitendo, ut Domino in omnibus obediendo | ad tam salutare conuiuium accedamus. In quo et pręsentis infirmitatis certissimum est remedium | et futurę beatitudinis perfecta gloria. Hactenus de eucharistię sacramento. ad quod quoniam ieiuni accedere solemus, non incongrue nunc de ieiunio disseremus.

-- --

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.