Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De moderatione uirtutum. Caput XI

Porro in exercendis colendis-que uirtutibus ita nos gerere oportet, ut neque ad dextram neque ad sinistram declinemus, quoniam extrema uitiosa sunt, in medio autem est uirtus. [ERROR: no link :] Esa. XXVIII Ponam inquit Dominus in pondere iudicium et iustitiam in mensura. Tu qui te ita institutum compositum-que senseris, caue nequa inanis glorię appetitio animum tuum attollat | et quod humilitate congestum est, arrogantia dissipet.

-- --

Ad exemplum aliorum uirtus tua sit exposita semper, non ad iactantiam neque ostentationem. ut tua iustitia (sicut pręcipit Dominus) in occulto sit conscientię tuę, et tamen ad laudem largitori uirtutum, Deo, pręstandum, qui te

-- --

uiderint concitentur. [ERROR: no link :] Ad Ro. XII Prouidemus enim bona (ut Apostolus ait) non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. ut uidelicet ex conuersatione nostra Deum laudent, se corrigant | et una nobiscum saluentur. Caue etiam nequando inuideas melioribus. qui enim bonis inuidet, diuinę benignitati calumniam facit, cum omnis hominum bonitas ex Deo sit. Gaudeamus igitur bono alieno ęque ac nostro | et in aliis, sicut etiam in nobis Dei beneficia laudemus. Illum uero qui uirtutibus nos antecellit, et diligamus corde | et opere imitemur | neque in quo ipse profecit, sed in quo nos defecimus doleamus. Si autem contigerit | nosipsos ab aliis pati inuidiam, huiusce rei causam discussa animi nostri conscientia | inquiramus. et si hoc nostra culpa fieri cognouerimus, emendemus, sin aliena, ęquo animo feramus. Vsu enim uenire solet, ut malis odio boni sint, arrogantibus mites, casti incontinentibus, impiis religiosi. Veruntamen si Deo placuerimus, nihil nobis nocere poterunt hominum iniustę persecutiones. Quin immo beati sunt qui persecutiones tolerant propter iustitiam. [ERROR: no link :] Abel. Ioseph Abel a fratre ob inuidiam occiditur. et idem liuor in Iosephum innocentem fratres compulit sęuire. [ERROR: no link :] Dauid. Prophetę. Iob Armauit et Saulem inuidia aduersus Dauidem, reges iniquos aduersus Dei seruos prophetas | et communem humani generis inimicum aduersus Iob iustissimum incitauit. Horum autem si finem consyderes, fatearis necesse est | non ipsis nocuisse mala quę passi sunt, sed profuisse. [ERROR: no link :] Apostoli Ideo quippe et apostoli gaudebant in contumeliis pro nomine Iesu susceptis. [ERROR: no link :] Martyres Gaudebant et sancti martyres pro ueritate suppliciis affecti, quoniam per ea Deum se magis demereri sciebant. Intrepidi igitur iugula persecutoribus ferienda porrexerunt, ut fidem Domino integre seruatam sanguis effusus testaretur | et uirtus nullo superata tormento pręmia caperet felicitatis ęternę. Nihil igitur nocere potest uiro iusto, nec miser est, quem iam beatificauit spes glorię cęlestis merito uirtutum. Memento pręterea ut in omnibus prudentiam obserues: pręterita recordare, pręsentia dispone,

-- --

futura cogita. Tunc enim quos in aliquo crimine lapsos fuisse recoles, eorum casus te in uia uitę cautiorem reddet. Quos autem recte incedere conspicies, eorum consyderatio magis et ad amplectendam accendet uirtutem. Futurorum uero memoria et terrebit te minis mortis ęternę ne pecces, et hortabitur uitę perennis pollicitationibus, ut in bonis actibus perseueres, nullo labore defatigatus, nullo impeditus pręsentium incommodorum periculo | omnia dura atque aspera uincens animi promptitudine, dum ad summum bonorum peruenire contendis. Et hoc quidem erit | non modo prudenter uiuere, uerum etiam iuste atque constanter. Quoniam iustitię partes sunt | inhonesta respuere, recta diligere, de omnibus diiudicare, unicuique rei congrua distribuere. Constantię autem ab officio non discedere, nec aduersis deiici | nec prosperis efferri, in omni rerum euentu ęquabilem se pręstare, pro religionis assertione impiorum potentiam nihil uereri | et a uita prius quam a fide recedere. In omni autem colenda conseruanda-que uirtute | non philosophorum opinionibus niti debes, sed sanctarum autoritati inhęrere Scripturarum. Qua confirmatus intelliges contra Stoicorum sententiam | posse alium alia uirtute magis excellere | neque necesse esse, ut qui unam habuerit | eum habere omnes. [ERROR: no link :] Abel. Enoch. Noe. Abraham. / Isaac. Iacob. Ioseph. Moyse. Iosue. Iob. Dauid. Salomon. prophetę. In Abel ante omnia quę in illo erant, laudatur simplicitas, in Enoch munditia, in Noe longanimitas, in Abraham

-- --

obedientia, in Isaac pudicicia, in Iacob laboris toleratio, in Ioseph pro iniuria beneficii repensio , in Moyse mansuetudo, in Iosue de Dei promissione fiducia, in Iob inuicta calamitatum patientia, in Dauide uindictę abstinentia, in Salomone sapientia | in prophetis ad arguendos reges animi magnitudo. [ERROR: no link :] Petrus. Ioannes. Paulus Inter apostolos quoque eminuit in Petro erga Dominum pietas, in Ioanne puritas, in Paulo charitas, in omnibus ueritatis prędicandę studium patientia-que persecutionum. Et cum ita sit, tollitur omnino illa necessitas omnium pariter habitarum uirtutum una habita | parilitas-que cunctarum. Quę si esset, nemo magis ista quam illa uirtute pręstare potuisset. neque prorsus

-- --

omnes nihil prodesse sine charitate Paulus diceret, si ulla earum carere charitate potuisset. et si pares essent, quomodo staret illud, quod idem ait: Fides spes charitas, tria hęc, maior autem horum est charitas. In eadem quoque uirtute alium magis alium minus proficere nouimus, alium alio meliorem, sanctiorem, iustiorem | perfectiorem-que esse. et stellam a stella differre in claritate | atque inter beatos etiam diuersitatem esse meritorum. Gradus igitur perfectionis sunt, ut qui in infimo uersantur non desperent de medio, et qui medium attingunt non diffidant de summo | quem si apprehendere nequiuerunt, locum tamen suum non deserant, et eo innocentię statu quem acceperunt contenti Deo gratias agant | multum-que se profecisse arbitrentur, si retrorsum non cesserint. Quandiu erunt arbor bona bonos facient fructus, iustitiam conseruabunt, Deum et proximos diligent, nemini nocebunt, prodesse omnibus cupient, unaquaque uirtute proficere studebunt. Pręclare nobiscum actum erit, si talia pręstabimus. Veruntamen si cuncta quę memorata sunt, Deo donante pręstiterimus | omnes-que bonitatis ac sanctimonię numeros impleuerimus, fragilitatis humanę memores semper simus. dicente Apostolo: Qui stat uideat ne cadat. Non enim propriis uiribus confidendum, sed omnis bene agendi bene-que perseuerandi fiducia in Deo sita sit, sine quo ne cogitare quidem quod bonum est, nostra ualet imbecillitas. Animum autem ita ut exposuimus institutum atque compositum quę commoda sequantur quis ęstimet? non est tamen silentio prętermittendum, quod Scriptura docente didicimus.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.