Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Quod bonitas et perfectio donum dei sit. Caput X

Etenim proficiendo ad bonitatis iustitię-que culmen peruenient iusti, ut de mundo exeuntes Christum sequantur | et perfectionis iter ingredi incipiant. [ERROR: no link :] Matth. XIX Si uis inquit esse perfectus, uende omnia quę habes, et da pauperibus, et sequere me. [ERROR: no link :] Io. VI Perfectionis est igitur contemptis diuitiis Christi imitari paupertatem | spreta-que inanis glorię ambitione humilitate se deiicere. quia et ipse cum eum regem uellent facere, recusauit dicens | non esse regnum suum de hoc mundo. [ERROR: no link :] Mar. X Et non ueni inquit ministrari, sed ministrare. et cum dominus esset, seruum se fecit. Pręterea semetipsum abnegare | et aliorum subdi imperio, consummatę uirtutis est. quia et ipse obediens fuit Patri usque ad mortem crucis. Ad hęc non solum amicos sed etiam inimicos diligere, quia et ipse pro illis a quibus tormenta patiebatur orauit. Repudiatis etiam nuptiarum copulationibus perpetuam seruare castitatem, quoniam et ipse castus fuit, de casta matre genitus, de casto seruo baptizatus. Postremo pro amore Dei nullum laborem recusare, nulla refugere pericula, nullo supplicii necis-que genere terreri, omnia prius aduersa perpeti malle quam Dei mandatum preuaricari. hoc erit calicem

-- --

bibere pro Christo, quem prior pro nobis bibit Christus. Qui tamen hoc fecerit, nequaquam in eo quod pro Christo sustinet, se gratiam retulisse putet, sed benefiicii plus accepisse. Idem enim ille qui pro nobis pati uoluit, ut nos pro sui nominis gloria sustinere possimus pręstat. Faciamus quidem satis cum obedimus. nulla tamen apud illum imperandi est causa, nisi ut remuneret obedientes. Neque enim nostro obsequio

-- --

indiget Deus, sed nos ipsius indigemus iussione. ut cum hoc quod iussum est impleuerimus, accipere illud quod promissum est mereamur. tametsi hoc quoque ut iussa perficere ualeamus, eius muneris sit, cuius benignitatis est perficientibus promissa tribuere. Quicquid igitur a nobis exigit Dominus, nihil ex eo ipsi accedit cum pręstatur, sed nobis duntaxat prodest, qui pro modico bono quod pręstamus, bonum illud quod omnem superat taxationem, ab ipso recipimus. Quanto igitur benignior atque indulgentior Dominus, tanto nos ei promptius perfectius-que seruiamus. Quanquam penitus perfecti esse non possumus, donec corporis huius onere premimur. Vnde dictum est: [ERROR: no link :] Sap. IX Corpus quod corrumpitur, aggrauat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et caro pugnat aduersus spiritum | et spiritus aduersus carnem. hęc sibi inuicem aduersantur, ut non ea quę uolumus faciamus. Itaque in hac uita sicut proficere, ita et deficere contingit. et quemadmodum peccatores per poenitentiam sanctificantur, ita sancti per fragilitatem peccant atque delinquunt. [ERROR: no link :] (!) Sanctorum tamen siue iustorum nomen non amittunt illi, qui dum se peccasse dolent cito corriguntur. Peccauit Moyses, peccauit Aaron, peccauit Dauid, peccauit Petrus, peccauerunt omnes reliqui discipuli, cum tempore Dominicę mortis a fide defecissent. [ERROR: no link :] Iudas Solus tamen de sanctorum numero excidit infelix Iudas. quia licet de scelere doleret, de uenia tamen desperauit. Cum igitur nemo tam perfectus sit, quem non aliquando labi contingat, nemo in pręsenti potest esse perfectus, nisi pro conditione fragilitatis humanę, secundum quam dictum est: [ERROR: no link :] Matth. V Estote perfecti sicut et Pater uester cęlestis perfectus est. non dixit: quantum ille perfectus est, quod impossibile quidem erat, sed sicut ille, ut pro uiribus enitamur ei similes esse in omni bonitate et iustitia et uirtute, qui ad similitudinem et imaginem suam nos creauit. Tunc autem plene perfecti et consummati erimus, cum ablata omni mortalitatis molestia in ipso uiuere incipiemus. Nunc enim

-- --

uidemus in ęnigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem, et sicuti est eum uidebimus. quę sola uisio efficit nos beatos | atque omni uirtute repletos | et iam neque culpę neque tentationi obnoxios. quibus miseriis interim carere non possumus. Danda tamen est opera, immo omni labore conandum, nequando in illa peccata quę ad mortem ducunt incidamus. quod si etiam minima quęque (quantum in nobis est) uitare studuerimus, uel nullus uel rarus admodum ad grauia et quę ad mortem afferant lapsus nobis eueniet.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.