Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De fructibus bonitatis. Caput XII

Primum quidem iustorum preces exaudiri | et eorum merito in impios quoque uindictam differri sacrę historię ueritas fidem facit. [ERROR: no link :] Gen. 18 Oranti Abrahę ne pereat iustus cum impio in euersione futura Sodomorum respondit Dominus | parsurum se urbi, si in ea decem tantummodo iusti fuissent inuenti. Bene itaque cum illa ciuitate agitur, in qua sanctorum conuentus aliquis habetur. Quando quidem ita illis fauet Deus, ut in ipsorum gratiam peccatoribus quoque et iniustis ignoscat. [ERROR: no link :] Gen. 19 Ne autem iustus cum scelestis uno rapiatur interitu | Loth solus multę in Deum pietatis uir ab angelo monitus inde egreditur, et Sodoma Gomorra-que igne de cęlo pluente delentur. Segoro oppidulo, quod ille ingressus est ut ibi se cum suis saluaret, pepercit Deus. in hoc quoque ostendens, quanti sit apud se uel unius iusti meritum atque gratia. Quę res etiam in Noe cum uxore et liberis nuribus-que seruato clare apparuit. Iusti quippe in arca saluati sunt, iniusti omnes diluuio perierunt. [ERROR: no link :] Gen. 20 Pręter hęc Abrahamo orante steriles foeminę pepererunt. [ERROR: no link :] Exo. X. XVII Moyse orante plagę Aegypti cessabant, inimici uicti sunt, diuina in plebem ira placata est. Illo iubente orauit Aaron, et incendium quo populus inuoluebatur cessauit. [ERROR: no link :] Num. 14. XVI. XXI Eiusdem Moysi preces iis qui serpentum ictibus deperibant , remedio fuere. [ERROR: no link :] Reg. tertio XVII. Iac. V. Reg. tertio XVII. Reg. quinto II. Elia deprecante ne plueret, suspensus fuit cęli humor | per annos tres cum dimidio. Quo rursum ut plueret orante | cęlum dedit pluuiam et terra fructum. Idem in Sarepta uiduę pauperculę nihil habenti, farinę olei-que copiam non largitione sed oratione contulit |

-- --

filium-que eius mortuum ad uitam reuocauit. quid adhuc? fluminis cursum stare fecit, donec diuisis aquis ad ulteriorem ripam per siccum transiret. [ERROR: no link :] Reg. q. IIII. ibidem. ibidem. ibidem. Helisei oratione aqua potu noxia salubritatem recepit, terra sterilis foecunditatem; uidua Samaritana cum inopia laboraret, oleo abundauit. in Suna ciuitate mulier, apud quam ille hospitabatur, diu sterilis filium suscepit. et cum deinde hunc ipsum filium sibi sublatum fleret, mox ab eo uitę restitutum uidit. Item Heliseus cum orasset, pulmentum amarum in dulcem conuertit. Centum hominum turbam uiginti panibus satiauit. Leprosum Naman sanum fecit. [ERROR: no link :] Reg. q. 5. VI. ibidem. Reg. q. XIII Ferream securim in fluuium delapsam enatare in ligni modum compulit. Ab inimicorum obsidione non uirium sed precum uirtute se expediuit. ac ne in morte quidem miraculis caruit. mortuus mortuum hominem tactu solo suscitauit, et qui iam in corpore non uiuebat, alterum uiuificare meruit. Quid multa? Diuini homines adhuc in terra degentes cęlo imperant. [ERROR: no link :] Iosue X Sol et luna ad orationem Iosue ducis cursum suum frenare coacti sunt, donec ille hostem persecutus ulcisceretur. Et si celestia sanctis tuis, Domine, seruiunt, quanto magis terrena? Non immerito igitur tibi seruiendo regnant, tibi famulando dominantur. [ERROR: no link :] Apostoli Apostoli tui, Domine, desperatas hominum ęgritudines curauerunt, mortuis uitam reddiderunt, demonia de obsessis corporibus eiecerunt. Ac ne solis illis hoc datum crederemus, eadem post illos miracula per sanctos tuos factitata uere fideliter-que referuntur. Ex quo satis patet, quantum diligentes te diligas, cum per eos tuam potentiam tuam-que bonitatem mundo manifestes. [ERROR: no link :] Petrus. Ioannes. Mattheus. Paulus Petrus Dorcam, Ioannes Drusianam, Mattheus Aegippi regis filium, Paulus Eutychum a morte ad uitam suscitarunt. Quę terrena potestas, quę naturę uis efficere hoc potuisset, quod electi tui, Domine, te pręstante potuerunt? Per te igitur et regibus terrę et populorum dominis plus possunt. Ipsi itaque et reges sunt | et plus

-- --

quam reges, dii uidelicet, quorum deorum tu Deus es. de his quippe apostolus ait: [ERROR: no link :] Petri prima II Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta. Vere enim rex est, qui imperat passionibus, et uere deus est, per quem summus Deus ea quę supra naturam sunt operatur. [ERROR: no link :] Exo. 7 Vnde ad Moysen dixit Dominus: Ecce constitui te deum pharaonis. utpote superaturum magos pharaonis prodigiorum operatione | et fideles de seruitutis iugo liberaturum in manu forti et robusta | de Aegypto-que educturum. Et quoniam in iisdem elucet gloria tua, quam et moribus ostendunt | et sermonibus declarant, modo cęli, modo nubes, modo stellę in Scripturis nominantur. De illis nanque dictum intelligimus: [ERROR: no link :] ps. XXI Annunciauerunt cęli iustitiam eius, populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Ad illos pertinere sentimus quod legitur: [ERROR: no link :] ps. 35 Veritas tua usque ad nubes. Illis conuenire non ambigimus quod Apostolus ait: [ERROR: no link :] Ad Cori. I XV Stella a stella differt in claritate. Iidem etiam arborum florum-que nomina sortiti sunt, montium quoque et lapidum et liquentium aquarum. Arbor bona est, qui cum psalmista dicere potest: [ERROR: no link :] ps. LI Ego autem sicut oliua fructifera in domo Dei. Flos est cui conuenit quod in Osee propheta est dictum: [ERROR: no link :] Ose. 14 Israhel germinabit quasi lilium. Mons est qui iustitię meritis errigitur ac sublimatur, ut sustentaculum Ecclesię esse uideri possit, de qua dictum est : [ERROR: no link :] ps. 86 Fundamenta eius in montibus sanctis. [ERROR: no link :] ps. 124 Qui enim confidit in Domino, sicut mons Syon non mouebitur in ęternum. montes in circuitu eius | et dominus in circuitu

-- --

populi sui. Lapides etiam sunt quibus Dei ciuitas construitur. dicente apostolo Petro: [ERROR: no link :] prima II Si gustastis quoniam dulcis est Dominus, ad quem accedentes lapidem uiuum ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides uiui superędificamini domos spiritales in sacerdotium sanctum, offerentes spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. [ERROR: no link :] Ad Ephe. II Hos et apostolus Paulus dicit superędificatos supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso angulari lapide Christo Iesu, Domino nostro. in quo

-- --

omnis ędificatio constructa crescit in templum sanctum Dei. De quo sane templo psalmista ad Dominum ait: [ERROR: no link :] ps. CI Tu exurgens misereberis Syon, quia tempus miserendi eius, quia uenit tempus; quoniam placuerunt seruis tuis lapides eius. Placent Dei famulis isti Ecclesię lapides, cum uitam ipsorum imitando ad eorum perfectionem nituntur peruenire. Iidem sicuti montes per uirtutum altitudinem nuncupantur, ita et flumina propter doctrinę inundationem copiam-que affluentem. Plenissime enim uiam ueritatis docent. quam uiam ipsi terendo Iudicis aduentum pręstolantur securi. unde dicitur: [ERROR: no link :] ps. 97 Flumina plaudent manu, simul montes exultabunt in conspectu Domini, quoniam uenit iudicare terram. Neque enim de insensibilibus intelligi potest manuum plausus aut letitię exultatio. [ERROR: no link :] Io. 7 Qui autem Euangelio credit, ei promittitur, quod de uentre eius flumina fluent aquę uiuę. Et in diuersis diuersę effulgent uirtutes, ut decentius cultius-que Ecclesiam, Christi sponsam, exornent. cui quidem ipse Sponsus per Ezechielem: [ERROR: no link :] XVI Vestiui te inquit discoloribus. et de qua ad Sponsum psalmista ait: [ERROR: no link :] ps. 44 Astitit regina a dextris tuis | in uestitu deaurato circumdata uarietate. [ERROR: no link :] Ad Cor. I XII Alii quippe datur sermo sapientię, alii sermo scientię, alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio uirtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii gratia linguarum, alii interpretatio sermonum. hęc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus diuidens singulis prout uult. Ex his autem efficitur corpus Christi. hic nempe manus, ille pes, alius oculus, alius aliud membrum, corpus uero unum. quibus dicitur: Vos estis corpus Christi et membra de membro. Atque membra ista nota quidem Deo sunt, quia fortia et robusta, quia sapientia, quia plurimi ęstimanda. Ea ipsa cognoscere se dicit, quę sua notione digna sunt | quę-que in suo manent corpore, ea uero ignorare, quę extra Ecclesiam sunt | et per peccatum ab ipsa sese alienarunt. Hoc Amos propheta testatur cum ait: [ERROR: no link :] Amos III Audite uerbum quod locutus est Dominus super

-- --

uos, filii Israhel, et super omnem cognationem, quam eduxit de terra Aegypti dicens: tantummodo uos cognoui ex omnibus cognationibus terrę. Notus enim Deus tantum in Iudea erat, cętera impietas nequitia-que possederat. His in Euangelio ait: Recedite a me, operarii iniquitatis | nescio uos. de iustis autem in psalmo est dictum: [ERROR: no link :] ps. 36 Nouit Dominus uias immaculatorum. et hęreditas eorum in ęternum erit. Porro immaculati sunt qui cupiditatibus repugnant, ne Domino peccent. de quibus in Delborę cantico dicitur: [ERROR: no link :] Iud. V Iusti confortati sunt in Israhel, ut uidelicet superent aduersarias potestates uictoria-que potiantur. Iidem dona quoque sapientię et scientię accipere merentur, Ecclesiaste dicente: [ERROR: no link :] Eccl. II Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et lętitiam. quę nequaquam consequi potuissent, nisi a Domino diligerentur | et apud eum in precio forent. Vnde dictum est: [ERROR: no link :] ps. CXV Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. non esset mors eorum preciosa, nisi pręcessisset uita sancta. Ob quam quidem etiam filii Dei effici merentur et domus in qua habitet Deus. Quod filii Dei fiant, Ioannes in epistola testatur dicens: [ERROR: no link :] prima II Si scitis quoniam iustus est Deus, scitote quoniam et omnis,

-- --

qui facit iustitiam ex ipso natus est. Idem in Euangelio: [ERROR: no link :] Io. I Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt. Quod pręterea domus Dei sint, apostolus Paulus Corinthios instruens declarat cum ait: [ERROR: no link :] prima 3 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in uobis? et iterum: [ERROR: no link :] prima 6 An nescitis quoniam membra uestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in uobis est? [ERROR: no link :] Ad Timo. prima c. II Et cum non modo intra se Deum habitantem habeant, uerum etiam ipsi in Deo habitent, hoc est in templo non manu facto neque huius creationis, inter uasa quoque templi computantur. ex his Paulus uas electionis appellatus est, portans nomen Domini in gentibus, et ipse in Domino permanens. Cęteri etiam apostoli apostolici-que uiri uasa electa fuere, uasa magnę

-- --

domus, alii quidem aurea alii uero argentea. Ad quos propheta: [ERROR: no link :] Esa. 52 Mundamini inquit qui fertis uasa Domini. neque poterit esse uas Domini qui ab omnibus nequitię sordibus non fuerit emundatus. Etenim peccator quoque uas est, sed in contumeliam factum non in honorem, uas impurum, uas non Dei sed diaboli. Quisquis igitur et Spiritus Sancti habitaculum | et uas Dei sanctificatum atque utile esse desyderas, uiam derelinque uitiorum | ac per uirtutum semitam gressus tuos dirige, ab ocio atque uoluptatibus discede | et ad cęlum ascendendi labori ac solicitudini te quamprimum accinge. ut pro iustitię fidei-que operibus mercedem capere mereare sempiternam | et tandem in illo pro cuius amore te exercueris, feliciter conquiescas.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.