Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De pręmio iustorum. Caput XIII

Etenim si iustitia pietate-que pręditi homines ab omnipotenti Deo tot tantis-que bonis afficiantur in terra, quanto magis in cęlo? ubi ęternum eis ipse constituit habitaculum, ubi sedem perfectę consummatę-que beatitudinis esse uoluit. de qua in Prouerbiis dicitur: [ERROR: no link :] Proverb. 3 Habitacula iustorum benedicentur. et in psalmo: [ERROR: no link :] ps. XIV Sanctificauit tabernaculum suum Altissimus. Cum-que ita sit, illi procul dubio qui illuc transferentur, perpetuo benedicti ac

-- --

beati erunt, gaudentes in conspectu Dei semper, iam salutem consecuti nulli prorsus iniurię obnoxiam, nullius solicitudinis participem, bonorum omnium plenam atque confertam. Iccirco psalmista ait: [ERROR: no link :] ps. 117 Vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum. Idem alibi: [ERROR: no link :] ps. XCV Gaudebunt campi et omnia quę in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna siluarum a facie Domini. quoniam uenit iudicare terram. Tunc enim iusti rapientur ab angelis obuiam Christo | et ad partem dexteram collocati cum ipso ad cęleste regnum transmigrabunt. ipso Christo Domino dicente: [ERROR: no link :] Matth. xxv Venite benedicti Patris mei percipite regnum a constitutione mundi uobis paratum. qui et in peregrinos hospitales, et in egenos liberales, et in afflictos fuistis misericordes. accipite tandem pro modicis magna, pro terrenis cęlestia, pro breuibus sempiterna. Hęc igitur erit benedictio illa, de qua Salomon ait: [ERROR: no link :] Prouer. X Benedictio Domini super caput iusti. Quam rem latius quidem explicat psalmista dicens: [ERROR: no link :] ps. 23 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? et respondet: Innocens manibus et mundo corde, id est, qui nec actionis improbę | nec cogitationis malignę uitio fuerit pollutus. deinde sequitur: Qui non accepit in uano animam suam | nec iurauit in dolo proximo suo, hoc est, qui post uanitates et insanias huius mundi non abiit | nec quenquam uerbis ad fraudem compositis

-- --

decipere est conatus . [ERROR: no link :] ad Tit. 3 Hic inquit accipiet benedictionem a Domino | et misericordiam a Deo salutari suo. Non enim ex operibus iustitię quę fecimus nos (ait Apostolus) sed secundum misericordiam suam saluos nos fecit. Iustitia quidem idoneos reddit ad promerendam gratiam, sed profecto nisi Christi Domini merita accessissent, beatitudinis donum accipere | nemo dignus esset. Vnde et in psalmo est dictum: [ERROR: no link :] ps. 36 Salus iustorum a Domino. Nemo igitur suis meritis arroget, quod diuinę est liberalitatis, ne elatione amittat, quod in humilitate sperauit. Iustus quia in omnibus se submittit, a Domino sublimatur, iuxta illud Ecclesiastici: [ERROR: no link :] Eccl. 20 Qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur. Non solum autem se submittit qui iustus est, sed etiam

-- --

omni proficit probitate uitia-que deuitat. Sic enim in Esaia legitur: [ERROR: no link :] XXIII Qui ambulat in iustitiis et loquitur ueritatem, qui proiicit auaritiam ex calumnia | et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne uideat malum, iste habitat in excelsis. Igitur qui in his non ambulat, non est iustus, et qui non est iustus, habitare in excelsis non poterit. Iustum autem per eundem prophetam consolatur Dominus | et promissis remunerationis allicit dicens: [ERROR: no link :] Esa. III Dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinuentionum suarum comedet. Porro iustorum remuneratio quid est aliud, nisi ęterna beatitudo? [ERROR: no link :] ps. CV Beati inquit Propheta qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore. et alibi: [ERROR: no link :] ps. 118 Beati immaculati in uia, qui ambulant in lege Domini. et in Euangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Hi enim pro operibus iustitię replebuntur bonis felicitatis ęternę, et ipsa uirtutum esuries ac sitis refici merebitur dapibus glorię cęlestis. dicente Propheta: [ERROR: no link :] ps. 67 Iusti epulentur et exultent in conspectu Dei, et delectentur in lętitia. Illustrabuntur insuper ex diuina uisione, et animę beatificatę decor redundabit in corpore immortali atque incorruptibili. dicente Saluatore: [ERROR: no link :] Matth. XIII Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Cęterum ne pluribus immoremur in singulis, nemo est qui uel fando explicare | uel cogitando queat comprehendere, quanta siue qualis iustorum in cęlesti regno sit merces. Hoc tibi testatur Apostolus dicens: [ERROR: no link :] ad Cori. prima II Nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis ascendit, quam grande bonum sit, quod Deus ipse suis dilectoribus possidendum fruendum-que pręparauit. Audiamus igitur (si tale bonum consequi cupimus) Petrum apostolum exhortantem: [ERROR: no link :] epistula prima I Succincti inquit lumbos mentis uestrę, sobrii ac perfecti sperate in eam, quę offertur uobis gratiam in reuelatione Iesu Christi; quasi filii obedientię, non configurati prioribus ignorantię uestrę desyderiis, sed secundum eum qui uocauit uos sanctum, ut et ipsi in omni conuersatione

-- --

sancti sitis. Tanti est ergo facienda pie sancte-que uiuendi uirtus, quanti ipsa uirtutis merces, quę est summum hominis bonum, ad quod per hanc quidem uirtutem peruenitur. Tales igitur simus, qualibus ista quę dicta sunt, conferri credimus.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.