Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De peccatis principalibus per septem leprę genera significatis Caput XIIII

Porro bonitatem ipsam magis ac magis expetemus, cum peccati quoque mala consyderauerimus. Quicquid legi diuinę aduersatur, quicquid uirtutibus contrarium est rationi-que repugnans, peccatum est. Inter peccatum et delictum quidam discernunt | delictum-que leuius esse aiunt. Id enim delictum dici, cum non facimus quod debemus, peccatum uero cum committimus quod non debemus; in illo boni omissionem esse, in hoc perpetrationem mali. utroque tamen uocabulo Scriptura pluribus in locis indifferenter indistincte-que utitur. Cęterum non parua inter se peccatorum discrimina sunt, cum aliud alio longe grauius sit detestabile-que magis | uel diuersi generis atque conditionis. Peccatum in Lege

-- --

ueteri per lepram significari nouimus | et sicut uarię ibi leprarum species notantur, ita uaria esse peccata manifestum est. Colore habitu-que diiudicantur leprę,

-- --

sic peccata specie atque pondere. Non incongrue igitur ipsa septem capitalia uitia septem generibus leprę nunc comparare conabimur. [ERROR: no link :] Leuit. XIII Prima quidem lepra describitur coloris albi in cute carnis uiuę cum capillorum aspectu mutato. [ERROR: no link :] Inuidia Albedo ista pallor inuidię est. Inuidus de alieno bono dolens liuidam pręfert faciem. dum-que male affecti animi stimulis agitur et inquietatur, in carne uiua uitium esse dicitur. Tunc autem et capillus mutatur, cum relicto rationis consilio, cuius in capite sedes est, prauę cupidinis affectum sequimur. Nihil autem nequius | quam quos imitari debemus, eis inuidere uelle. [ERROR: no link :] accidia Alterum leprę genus florere dicitur | ac totum quidem corpus a capite usque ad pedes occupare | quę tamen munda esse putatur, nisi caro uiua apparuerit. Hanc equidem mentis torporem esse reor | et ad ea persoluenda quę tenemur ociositatem atque ex tedio neglectum, quod uitium accidiam appellant. Ea sane totum hominem possidet, dum mollem penitus et effoeminatum reddit. Munda autem est nisi caro uiua apparuerit, quia uitium istud nec stultis, in quibus ratio mortua est, imputatur | nec mala ualitudine affectis, quorum bona uoluntas morbo impedita est corporis. [ERROR: no link :] Auaritia Tertia leprę species | hulcus est in carne natum et sanatum, et in loco hulceris cicatrix alba siue subruffa | et carne reliqua humilior pressior-que, pili etiam in candorem uersi. Hulcus in carne auaritiam esse existimo, cuius uulnus tunc obductum uidetur, cum auarus adeptus est quod concupierat. Cęterum quia nec adepto satiatur, nondum sanatum uulnus cicatrix inęqualis ac discolor ostendit. Et quoniam ille nulla copia contentus in superfluis parandis cumulandis-que laborat semper, pilos habere dicitur qui sunt superflua corporis. cicatrix autem alba delectationem in acquirendo indicat, ruffa ardorem in concupiscendo. [ERROR: no link :] Fornicatio Quartum leprę genus dicitur | caro et cutis igne adusta et sanata, sed et ipsa cicatricem habens albam

-- --

siue ruffam reliqua cute humiliorem, pilorum colore mutato | atque in cicatricis cute lepra excrescente. Quid est lepra ista | nisi libidinis igne succensa appetitio? quę tunc quidem sanatur, quando uel explet legitimo matrimonio auiditatem | uel coercet excolendę castitatis gratia. Sed si pristinę uoluptatis recordatio labefacere ac mutare coeperit propositum | nec iam meretricari erubuerimus, cicatrix suscepit inęqualitatem cutis et coloris pilorum-que mutationem. Conuersa est enim in candorem carnalis delectationis | et in rubedinem inflammatę auiditatis | et in lepram excrescentem. eo quod frequenti usu non satiatur turpis libido sed magis accenditur. [ERROR: no link :] Gula Quintum genus lepra capitis est et barbę in uiro uel muliere. cum locus humilior fuerit reliqua carne | et capillus flauus solito-que subtilior | Lepra inquit capitis et barbę est. Caput et barba gulę contigua sunt. non inepte igitur lepram hanc ad crapulę uitium referemus. Quoties per ingluuiem impotes rationis facti fuerimus et iam nec lingua suum implere officium ualuerit, capitis ac barbę lepra erit. Non capitis et barbę Aaron, in quibus est benedictionis diuine unguentum, sed capitis et barbę eorum quibus manna fastidio est | et Aegyptię carnes uoluptati. Capillus autem flauus, qui meretricibus conuenit, gulosorum impudentiam designat. quorum temeritati nihil obstat, quin semper obscoenum ac turpe aliquid dicant aut faciant. Tunc uero extenuatur capillus, cum bona animi per luxuriam consumuntur. Locus autem leprę ubique humilior prędicatur, quia in ea parte uirtus animę deprimitur, in qua peccatur, non in qua non peccatur. potest enim fieri, ut aliquis partim uirtutibus pręstet, partim alicui uitio deditus sit.

-- --

[ERROR: no link :] Superbia Sexta lepra caluitii est. Si in caluitio inquit | uel recaluatione albus uel ruffus color fuerit exortus, et hoc sacerdos uiderit | condemnabit eum haud dubie leprę quę orta est in caluitio. Quoniam caluitium summa capitis occupat, per hoc superbię elationem signari reor. Semper se supra se errigit superbus, inani tumet

-- --

gloria, pares contemnit. Cum de animi bonis inaniter sese iactat, albus color est in uertice. cum de bonis corporis atque fortunę gloriatur, rubedo quę corporeis conuenit, sedet in capite. Et quia caluitio deforme sit, utpote capillorum ornamento uacuum, innuit nobis | nihil esse honesto uiro indecentius | quam inanis ac superba suimet iactatio. [ERROR: no link :] Ira Septima uero ac suprema istarum, quę in Leuitico simul tractantur lepra | non hominis esse dicitur sed uestimenti. Vestis linea inquit siue lanea, quę lepram habuerit in stamine atque subtegmine | aut certe pellis uel quicquid ex pelle confectum est, si alba uel ruffa macula fuerit, infecta lepra reputabitur. Demus hanc (si libet) quod reliquum est, iracundię uitio. Cum enim nulla animi passio ita hominem infatuat atque dementat ut iracundia, merito lepra ista non hominis est, sed vestis. hoc est eius qui nihil in se hominis habet pręter figuram. qui-que uestimentum hominis dici potius debet quam homo. Qui cito irascitur, leuis est ut linum, qui cito placatur, mollis ut lana. qui immaniter furit, uestis ex pelle ferina est. Homo enim cum in honore esset, non intellexit | comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Lepra hęc in stamine est et subtegmine. quia iracundus et intus furore ęstuat | et foris petulanti ore rixatur. [ERROR: no link :] Color albus Quoniam autem ubique color albus ac ruffus leprę tribuitur, quęri potest, quomodo albedo peccato conueniat, cum pręsertim Ecclesia in Canticis nigram se prius fuisse fateatur cum erraret, deinde formosam, cum credens Christo sponso iuncta esset. qua ratione igitur lepra candida est uel ruffa? Sed quia uel tegimus peccata uel ostentamus, ideo arbitror lepram candidam hypocritarum sepulchris similium dealbatis. [ERROR: no link :] Color ruffus Ruffam uero lepram illos habere, qui manifesto et sub multorum conspectu erubescenda committere non uerentur. Denique Saluatori qui peccata nostra tulit, dicitur: Quare rubrum est indumentum tuum? Pręterea fit plerunque ut cum in peccato deprehendimur, ora inficiat rubor, dum accusari

-- --

magis quam peccare pudet. [ERROR: no link :] Quare locus leprę humilior Quare etiam locus leprę humilior est quam cętera quę sana sunt? quia peccatum ad terram animam premit | humi-que allidit | undę et labi, atque cedere dicitur qui peccat, stare uero et rectus esse qui non peccat. humilem itaque leprę locum grauitas peccati facit atque pondus. de quo Dauid lamentabatur dicens: [ERROR: no link :] ps. 37 Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me. Non est huius loci de hostiis quoque et expiationibus leprę disserere | satis sit generatim ista breuiter-que perstrinxisse. Nec tamen omittemus illud quoque leprę genus obiter attingere, quod post aliqua seorsum describitur, ut maius aliquid innuat, quam quod cum illis quę simul enumerata sunt, commune sit. [ERROR: no link :] Heretici Leui. XIIII Lepra hęc domus est habentis in parietibus ualliculas pallore siue rubore deformes humiliores-que superficie reliqua. Domus ista Ecclesia Christi est. hęc maculas patitur dum hęreticorum fallacibus argumentis impugnatur. pallor et rubor in maculis est. quia hi quidem fidelibus inuidendo liuent | atque irascendo inflammantur | sed ueritate uicti eisdem tandem cedunt. atque ita reliquis orthodoxis inferiores inueniuntur. Recte itaque sacerdos lapides in quibus orta est lepra, errui ac proiici iubet | et parietes radi, ut omni prorsus ablata errorum spurcicia nec maculam habeat Christi sponsa | nec rugam. Non ante

-- --

pullulare coeperunt hęreses | quam disseminatum est Euangelium | nec ante lepra hęc iussa est obseruari caueri-que | quam filii Israhel Terram ingressi fuerunt promissionis. Porro si cui nostra leprarum expositio duriuscula fortasse uidebitur et extorta, sequatur alios, qui in ipsis enodandis magis sibi placuerint, dummodo sciat omnes in hoc conuenire, ut lepram peccatum esse asserant. Ergo huiusce morbi ui foeditate-que perspecta | cogitet quanta peccati, quod ei comparatur, deformitas, qualis pernicies sit. Sicut enim lepra totius corporis pulchritudinem demolitur, ita omnem anime decorem corrumpit peccatum. atque hoc solum malum est, quo illa lędi perire-que possit. Nunc tandem unde digressi

-- --

sumus, eo reuertamur. ut aliam quoque peccatorum differentiam explicemus | ac postremo, quę ex illis incommoda oriantur inquiramus.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.