Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De uisu. Caput XX

Vt ergo mundos habeas oculos mundi pulchritudinem immensitatem-que intuere | et eius opificem ac gubernatorem Deum intellige | mirabilium-que operum lauda magis mirandum autorem. Si uenustę mulieris forma occurrerit tibi, tunc cum Propheta Deum deprecare: Auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. quod si illa suum in te figat obtutum, tu retrahe tuum et memento esse scriptum: [ERROR: no link :] Eccl. 27 Annuens oculo fabricat iniqua. propterea-que pręcipi in Ezechiele: [ERROR: no link :] Ezech. XX Vnusquisque oculorum suorum offensiones abiiciat. audi confitentem Salomonem: [ERROR: no link :] Eccl. II Omnia inquit quę desyderauerunt oculi mei, non negaui eis. et cum nihil omnino in hac uita permansurum animaduerteret, exclamauit: Vanitas uanitatum et omnia uanitas. Audi et Saluatoris in Euangelio dictum: [ERROR: no link :] Matth. VI Lucerna corporis tui est oculus tuus. si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus lucidum erit. si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Siquidem oculi uagi et immodesti reliquorum quoque sensuum parere solent incontinentiam, et nec audire nec odorari nec gustare

-- --

nec tractare pigebit aliquid, quod uoluptati erit conspicere. Sicut autem simplex aspectus formam decorem-que omnium quę uidet, ad Conditoris laudem refert, ita reliqui sensus eum imitati nihil prorsus admittunt, quod Deo minus gratum fore arbitrantur. atque ita puri oculi totum corpus lucidum reddunt. Repulsis enim uitiorum tenebris adamata uirtus spiritum simul et carnem suo irradiat fulgore. [ERROR: no link :] Matth. VI Si te inquit scandalizat oculus tuus, errue eum et proiice abs te. melius est tibi cum uno oculo ingredi in uitam ęternam | quam duos oculos habentem mitti in gehennam. Non corporis oculus erruendus est sed mentis. Nam clausis quoque oculis peccant cęci. Compesce igitur animi motum ad illicita lacessentem, et melius tibi erit | absque pręsentium uoluptatum usu ad ęternas transire delicias | quam tota uita per omnes uoluptatum illecebras deducta suppliciis mancipari sempiternis. Vt ergo regni potius heres quam poenę reus inueniaris, imitare sanctissimi Iob continentiam, qui ait: [ERROR: no link :] Iob 31 Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de uirgine. Conuenerat quippe cum oculis ne aspicerent, secum ne cogitaret. Spectaculis quoque illis adesse caue, in quibus lasciua inhonesta-que aguntur. Libidinis enim incitamenta sunt. et in quibus cęde humana grassatur, ne sęuitię impietati-que assuescas, cum proximi tui cruore oculos satiaueris. Ab his auersus prophetam audi dicentem: [ERROR: no link :] Esa. 33 Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne uideat malum, iste in excelsis habitabit.

-- --

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.