Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De auditu. Caput XXI

Aurium autem conseruare integritatem ita oportet: caue nequid obscoenum, nequid iniquum, nequid ab humanitate alienum libenti animo auscultes. dicente Scriptura: [ERROR: no link :] Eccl. 28 Sępi aures tuas spinis, et linguam nequam noli audire. Delatoribus, detractoribus, impudicis, inaniter incondite-que garrientibus, impie de religione sentientibus non accommodes auditum, nisi contradicendi, redarguendi | refellendi-que causa. Fabulas amatorias, quę ad turpem libidinem prouocant, audire noli. Tendiculas diaboli illa esse crede, quibus nos irretitos morti tradere molitur mergere-que in profundum. Ab adulantium quoque et ad gratiam loquentium uerbis aures auerte, ne falsis laudationibus elatus maius aliquid esse te reputes quam quod es, et tibi tribuas, quod Deo erit tribuendum | merearis-que ab Apostolo corripi dicente: [ERROR: no link :] Ad Cori. prima IIII Quid habes quod non accepisti? et si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Nihil denique audire te delectet, quod corpus tantum uoluptate afficiat, animę autem saluti nihil conferat. Perniciosa enim res est | aures cantu dulci suauibus-que sonis delinire | et animę pati detrimenta. cum potius animę salus per corporis labores castigationes-que conquirenda sit, per ieiunia, per uigilias, per scribendi, legendi, orandi | alios-que adhortandi fatigationes. Operariis quippe impigris ac solicitis opus est patrifamilias in uinea sua excolenda, non ociosis et oscitantibus | et qui fructum capere negligunt, dum florum foliorum-que luxuria delectentur. Quę ergo spiritui conducunt, illa audias. quę autem carni blandiuntur, ueluti mortifera non admittas. Porro ut ex Deo te esse

-- --

testeris, uerba Dei audi. Illis qui hoc contemnunt, dicitur: [ERROR: no link :] Io. 8 Propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis. Aperi aures sapientię et scientię salutari, et in ea delectare, ut proficias magis. Interesse prędicationibus ac sacris ecclesię lectionibus stude, nec solum auscultes quę dicuntur, sed etiam memoriter teneas. Non absque mysterio est dictum: [ERROR: no link :] Esa. I Audi, celum, auribus percipe, terra. Terra es, si aure tenus diuina auscultes, cęlum es si audis. Audit autem qui sermonibus sacris catholicę-que doctrinę cum auditionem | tum obedientiam pręstat. Vnde audire interdum pro parere iussa-que perficere usurpatur. Ad hanc audiendi perfectionem Iacobus apostolus nos hortatur dicens: [ERROR: no link :] Iaco. I Estote factores uerbi et non auditores tantum fallentes uosmetipsos. Quia, si quis auditor est uerbi et non factor, hic comparatur uiro consyderanti uultum natiuitatis suę in speculo. Consyderauit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit | qui autem perspexerit in lege perfectę libertatis | et permanserit in ea, non auditor obliuiosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Bonum ergo auditorem | non audiendi attentio, sed agendi probat solicitudo, postquam quę agenda sibi sint ut Deo placeat, didicerit. Huic enim dicere licebit: [ERROR: no link :] Esa. 50 Dominus mihi aperuit aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii. Interioris hominis ista auris est, quam Dominus aperit, ut uerba uitę in cor eius infundat, quem diligit. Sunt tamen nonnulli usque adeo peruersi, ut ne exteriorem quidem corporis aurem pręceptis diuinis prębere uolunt , sed seculi uanitatibus dediti | et temporalibus immersi negociis | ita uiuunt, quasi qui post pręsentem uitam nihil futurum expectent. Hi si qua tandem sęuientis fortunę molestia compulsi Deo supplicant non exaudiuntur. Neque enim liberari de peccato, sed de calamitate desyderant. Ait ergo Scriptura: [ERROR: no link :] Proverb. XIX Qui declinat aures suas ne audiat Legem, oratio eius erit execrabilis. ut uidelicet non modo non impetret quod petit,

-- --

uerum etiam ipse execretur ut infidelis, et nouissima eius prioribus peiora fiant. Aduersum tales uociferatur Hieremias et ait: [ERROR: no link :] Hier. 6 Ecce incircumcisę aures eorum, et audire non possunt. ecce uerbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. Sed cum ob hoc eos Caldeorum ditioni subdendos denunciet, innuit nobis | contemnentem Scripturę sanctę pręcepta demonibus esse subiiciendum. ut qui salutaria audire noluit, perditionis ęternę afficiatur suppliciis.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.