Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De exhortationibus ad patientiam martyrii. Caput XX

Quod si milites suos rex ipse cęlestis non in delicias et uoluptates huius seculi, sed in conflictum et certamen sęuientium persecutionum destinabat, ut uincentibus inęstimabilis boni donatiuum distribueret, profecto ad militiam eius nullo modo pertinere poterit, qui non ita se subiecerit, ut pro tuenda ueritate nec supplicia nec mortem subire recuset. Is demum Christo militat, qui sępe mundi turbinibus quatitur, et nunquam superatur.

-- 708 --

dicente ipso Domino: [ERROR: no link :]16. In mundo pressuram habebitis | sed confidite: ego uici mundum. Quando hic qui uicit mundum, seruos suos confidere iubet, nullus de uictoria futura dubitandi relinquitur locus | Qua enim uirtute ipse uicit mundum, eam aduersus persecutiones certantibus nobis commodabit, ut uincamus. [ERROR: no link :] Luc. 21. Immittent uobis inquit manus suas | et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et pręsides propter nomen meum. Ne autem terreamur subdit: et ego dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes aduersarii uestri. Demum ut proposito pręmio ad omnia perpetienda magis alacres redderet ait: [ERROR: no link :] Luc. 21. In patientia uestra possidebitis animas uestras | Hoc est enim quod alibi dixit: [ERROR: no link :] Matth. 10. Qui perdiderit animam suam in hoc mundo, in uita ęterna inueniet eam. Possidere ergo animam est | non hic sed in ęternitate uiuere. Omnis quippe possessio in pręsenti

-- 139v --

dubia est et incerta, in futuro autem erit stabilis et perpetua. Quod ut luculentius intelligas, rursum ille alibi ait: [ERROR: no link :] Matth. 5. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati estis cum maledixerint uobis homines | et persecuti uos fuerint | et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. Quam certe mercedem si alta mente consyderabimus, terrena omnia facile contemnemus. neque omnino quicquam toleratu graue uidebitur, quoties bona, quę pro malorum perlatione compensanda sunt cogitabimus. Immensa enim et ineffabilia sunt illorum bona de quibus in Apocalypsi dicitur: [ERROR: no link :]apocal. 7. Hi sunt qui uenerunt de tribulatione magna | et lauerunt stolas suas in sanguine Agni. ideo sunt ante thronum Dei, et seruiunt ei die ac nocte in templo eius; et qui sedet in throno, habitabit super illos. non esurient neque sitient amplius, neque cadet super illos sol | neque ullus ęstus. quoniam Agnus qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad uitę fontes aquarum | et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum.

-- 709 --

Talia secum meditabatur Paulus cum diceret: [ERROR: no link :]ad philip. 4. Et satiari et esurire | et abundare et penuriam pati, omnia possum in eo qui me confortat. Hinc est quod de illo in Gestis Apostolorum legimus: Cum prophetante Agabo discipuli eius didicissent | ipsum Hierosolymis uincula passurum | et animo consternati rogassent, ut supersederet illo proficisci, [ERROR: no link :]act. 21. Quid facitis respondit flentes et affligentes cor meum? ego autem non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. Non est ergo suorum lachrimis motus, non mortis periculo deterritus, ut a proposito desisteret | tanto amore flagrabat Christum omnibus quibus poterat euangelizandi, decernens non ante a prędicatione eius cessare, quam in corpore uiuere cessasset: neque solum Paulus, qui plus omnibus laborauit, certum ac deliberatum id habuit, sed plane omnes illi, qui supplicia necem-que pati maluerunt | quam fallacibus diis libamenta offerre.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.