Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Verba sanctorvm martyrvm ad tyrannvm in ipsos saevientem. Caput XXI

Quid enim aliud dum torquerentur, tacendo ad infidelem tyrannum dicere uidebantur | nisi Vre, tunde, diuelle, lania, idola tua non adorabimus. Christum autem Dei filium confitemur, cum Patre | et Spiritu Sancto unum Deum, unum Dominum. Potes corpora ista

-- --

cęsar cruciatibus absumere, facere uero ut aliud sentiamus aut loquamur non potes. Dummodo hac in parte fortitudo nostra tuę pręualeat, iuuat in illa qua te potentiorem existimas | nos esse imbecilles atque imbelles. Quo enim magis nos affligis grauius-que excrucias, magis uita ęterna dignos efficis, et dum nocere arbitraris prodes. Tua sęuitia nostra est gloria. Cum nos interficere credas, carcere isto corporis liberas. unde soluti de terra tollimur ad cęlum | et pro patientię uirtute a Domino coronamur, non corona sicut est tua peritura, sed nunquam deficiente, nunquam defutura. Libet itaque abs te interimi, ut uiuamus cum Christo, quem nulla ui nobis potes auferre | neque nos ulla quęstione, ullo tormentorum genere a charitate eius separare. Hoc te frustra prorsus conatum scies, cum etiam ipsa postrema in mortem anhelantium uoce Christum inuocari, Christum glorificari audieris. et tunc demum te uictum senties, sed fateri pudebit. Nos enim in isto fidei agone uoti nostri compotes erimus, tu tui nequaquam. qui ideo nos

-- --

torques, ut a Christo auertas | et ad deorum quos palam contemnimus, cultum compellas. Et cum hoc quod maxime cupis perficere in nobis minime ualeas, nonne superatus es nostra constantia, nostra pro Christo fide, quos ne interficiendo quidem ut tibi assentiamus potes inducere? Citius saxa scopulos-que et montes de loco suo mouebis | quam nobis fidem a Christo datam erripies. Non tamen stabilitatis nostrę nobis laudem damus. Christi beneficio fortes sumus, Christi uirtute in nobis manente tibi non succumbimus | Christo denique adiuuante contra omnia aduersa luctamur | et potimur uictoria. Eidem gratias agimus, et cum poenis afficimur | et cum in sententia ueritatis perseueramus. Tota autem perseuerandi ratio est, quia post laborem in illo requiescere speramus, semper beati futuri, qui semper usque in finem fuimus fideles, nec uicti sęuitia tua sed probati. His quidem et huiusmodi uerbis illos uel locutos | uel loqui potuisse quis dubitat? nisi qui Euangelio non credit, et peruersę mentis aure non admittit

-- --

ueritatem. Ipsorum enim omne studium fuit | Domini sui uestigia obseruare | cum morum integritate | tum patientia persecutionum. Prębuit ille se nobis in exemplum, et qui resistere poterat uiolentię hominum atque omnes simul uno uerbo oris sui interficere, maluit iniurias pati | et ignominiosa crucis morte consumi, ut suis fidelibus humilitatem patientiam-que commendaret. Quamobrem ait: [ERROR: no link :] Matth. 10 Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Quid inquies agam, si desiit persecutio? si nemo ad impietatem compellit? quomodo crucem Domini portare debeo? Si paratus es impia suadentibus nunquam cędere | et prius omnes omnium tormentorum cruciatus forti animo subire | quam Christum deserere, crucem Domini geris | et ipsum sequeris | illo-que te dignum pręstas. Da igitur operam ne prompta desit uoluntas ad patiendum tunc quoque cum patiendi non suppetit occasio. Quod si feceris, tu quoque a Domino in pace collectus cum sanctis martyribus dicere poteris: [ERROR: no link :] ps. 68 Ego sum pauper | et dolens, et salus tua Deus suscepit me | laudabo nomen Dei mei cum cantico, et magnificabo eum in laude. Interim martyrium tuum sit | castigare corpus tuum | et in seruitutem redigere ut obediat spiritui, uigilare, orare, ieiunare, die ac nocte in lege dei meditari, Euangelii pręcepta obseruare, amicos inimicos-que diligere, nemini malum pro malo reddere | et pati potius quam inferre iniuriam. Talis uita eos etiam ad beatitudinis gloriam euexit, quos persecutionis gladius non attigit. Quotidianum quippe martyrium est | aduersus carnis molestias diaboli-que dolos assidue stare | et non sinere suffodi domum | nec irruentibus uitiis uasa diripi uirtutis. Oportet igitur superbiam repellere humilitate, libidinem castitate, parsimonia luxuriam, patientia iracundiam, liberalitate auaritiam | et breuiter uitium uirtute. Sic uincere non equidem minus laudabile esse reor | quam execranda infidelium imperia per tormentorum patientiam superare. Nam qui ita uitam instituerit, eum iam idoneum esse scias ad omnia dura difficilia atque aspera pro

-- --

nomine Domini perferenda. Non potest non habere talem tolerandi affectum, qui Domino in omnibus obsequendi gerit curam. [ERROR: no link :] S. Hieronymus Audi Hieronymum dicentem: Vtinam ob Domini mei nomen atque iustitiam cuncta gentilium turba me persequatur et tribulet. Vtinam in opprobrium meum stolidus hic mundus exurgat| tantum ut ego merear a Christo laudari | et suę pollicitationis sperare mercedem. Quoties igitur exercendę patientię cessat occasio, non cesset in nobis ipsa patiendi uoluntas, et martyrum glorię participes esse merebimur.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.