Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De superbia Diaboli | et Superborvm damnatione. Caput VII

Ille pręterea qui tumide arroganter-que sese gerere non desierit, hic diaboli discipulus simul et seruus erit.[ERROR: no link :] 41. Diabolus quippe (ut in Iob legimus) rex est super uniuersos filios superbię. Quid autem uilius, despectius, miserius, infelicius | quam eius esse mancipium, qui et ipse propter superbiam cęlo deturbatus lucem amisit | et in infernum corruens tenebris et igni est addictus? Quid inquam dici aut cogitari foedius potest | quam ut homo ad similitudinem Dei factus, conditionis suę oblitus immundum imitetur spiritum, teterrimam sequatur beluam | immanissimo-que sese subdat serpenti? Qui licet sęuissimus insolentissimus-que sit, a sanctis tamen humilibus-que Dei seruis conculcandus et conterendus est in die Iudicii. dicente Michea propheta: [ERROR: no link :] 4. Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum uestrorum in die quam ego facio dicit Dominus exercituum; ut uidelicet tanto despicabilior appareat malignus hic spiritus, quanto arrogantius contra Deum creatorem suum et dominum insurexit. Dixit enim, ut in Esaia est scriptum: [ERROR: no link :] 14. Ascendam super sydera Dei, exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis | ascendam super altitudinem nubium | et ero similis Altissimo. O insatiabile malum superbia. In cęlo erat, et adhuc altius prouehi cupiebat. Nam supra illud etiam cęlum se ascensurum iactabat, de quo dicitur: Cęlum cęli Domino, terram autem dedit filiis

-- --

hominum | supra sydera dei | supra altitudinem nubium. hoc est supra omnes angelicas uirtutes et potestates. In monte testamenti, in lateribus aquilonis. iuxta illud quod in psalmo legimus: [ERROR: no link :]ps. 47. Mons Syon latera aquilonis, ciuitas regis magni. Mons Syon et mons testamenti sancta Ecclesia est; latera aquilonis in cęlo puriora nobis apparent. ideo sub hac metaphora signatur locus in cęlesti gloria cęteris purior atque sanctior, in quo summę maiestatis principale habitaculum est. Illo igitur mens elata et temeraria cogitabat ascendere. Quamobrem ne ibi quidem ubi erat quiuit permanere . Ad ima terrę corruit, dum se ad fastigia usque cęlorum extendit. dicitur-que ei: Quomodo cecidisti de cęlo Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram. hoc in Euangelio testatur Dominus dicens: [ERROR: no link :] Luc. 10 Videbam Sathanam sicut fulgur de cęlo cadentem. et Ioannes in Apocalypsi: [ERROR: no link :] apoc. 9. Vidi stellam de cęlo cecidisse in terram, et data est ei clauis putei abyssi. Idem alibi: [ERROR: no link :] apoc. 12 Factum est inquit pręlium magnum in cęlo | Michael et angeli eius pręliabantur cum dracone, et

-- 129r --

draco pugnabat et angeli eius | et non ualuerunt | neque locus inuentus est eorum amplius in cęlo | et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui uocatur diabolus et Sathanas, qui seducit uniuersum orbem | et proiectus est in terram, et angeli eius cum illo missi sunt. de quibus in Iob dicitur: [ERROR: no link :] Iob. 4 Et in angelis suis Deus reperit prauitatem; in his uidelicet | qui una cum dracone in profundum ceciderunt. Itaque etiam illi, qui eum sequuntur superbe et elate se gerendo | et sub potenti manu Dei humiliari contemnendo, eodem loci corruant necesse est. Sordet enim uita eorum nauseam-que facit Domino, qui in superbiam erriguntur. Iohele propheta teste qui ait: [ERROR: no link :] iohel. 2 Ascendet foetor eius | et ascendet putredo eius, quia superbe egit. Superborum igitur foetor ascendit, quia dereliquerunt odorem humilitatis fragrantiam-que uirtutis | et elato incedentes supercilio Aduersarii sequuntur uestigia, ut cum eo damnentur in die illa, [ERROR: no link :] esa. 27. quando uisitabit Dominus (ut Esaias inquit) in gladio suo

-- --

duro et grandi et forti super Leuiathan serpentem ueterem, et super Leuiathan serpentem tortuosum, et occidet cętum qui in mari est. Qui enim nunc uel circa aera istum nubilosum uel circa terram hanc mortalium sedem uersantur, tunc omnes in barathro Tartari terribili atque horrendo concludentur. At tu si nolis cum his habere sortem, consortium quoque fuge superborum. Rarum est enim ut quis illorum mores non imitetur, quorum consuetudine utitur. Vnde psalmista: [ERROR: no link :]ps. 100. Superbo oculo inquit | et insatiabili corde, cum hoc non edebam. et Scripturarum pręcipuus illustrator Hieronymus noster: Nihil inquit a pueritia magis uitare conatus sum | quam tumentem animum et errectam ceruicem, Dei contra se odia prouocantem. Ob hoc quoque superbos fuge, ne forte dum illis iungeris, cum ipsis simul turbine diuinę uindictę inuoluaris. Qui enim uitiosis libenter copulatur, licet moribus dissimilis sit, fauere tamen uitiis eorum uidetur. et sicut a societate malorum non abhorret, ita minime mirum erit, si poenę quoque eorum particeps efficietur.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.