Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De svperborvm poena. Caput VIII

Qualis autem superborum poena futura sit, pręsentia demonstrant. Nam si in uita quoque grauissime plectuntur, haud dubium quin multo acerbiora passuri sint | post mortem in inferno, nisi decedentium comes fuerit humilitas. Id quanquam ex his quę diximus

-- --

perspicue apparet, addamus tamen et alia quędam de Scripturis, ut quo plures aduersus uitium istud sententias didicerimus, in euitando efficiamur diligentiores. Per Esaiam superbis minatur Dominus dicens: [ERROR: no link :] Esa. 13 Quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. et per Ezechielem: [ERROR: no link :] Ezechielis 7 Adducam inquit pessimos de gentium, et possidebunt domos eorum. Et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum. [ERROR: no link :] (!) Vtinam non de nobis ista exponi queant, quorum infideles Turci uicos, oppida, prouincias occuparunt | aras focos-que prophanantes | nullo die cessant in reliqua christianorum regna debacchari, captiuos abducere, pecora depredari, uastare agros, cedibus grassari | et in nomen christianum magis quam dici queat impie furere. Hoc perpetuo flagello nostra percutitur superbia, et tamen adhuc humiliari negligimus. Infidelium arma sine intermissione sęuiunt | et sęuiendo prosperantur, quia christiani principes inter se dissident, inter se digladiantur, et cum iunctis uiribus communi periculo simul occurrere deberent, id agunt, ut facilius quicquid reliquum est christiani imperii dissipetur | et in

-- --

impię infidę-que gentis ueniat potestatem. Cęterum siquis hanc quam imminere cernimus calamitatem effugerit | et tamen scelere atque superbia sese efferre non desierit, nequaquam illam multo horribiliorem erumnam effugiet, quam futuram Malachias denunciat dicens: [ERROR: no link :] 4 Ecce dies ueniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies ueniens dicit Dominus exercituum, quę non relinquet eis radicem et germen id est ullam conuersationis pristinę spem. dicetur enim eis: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Vt uidelicet superbi homines cum ipsis superbię spiritibus crucientur simul, omni prorsus quiescendi expectatione sublata. Plurimi tamen et ante in hoc seculo magnis afficiuntur incommodis

-- --

atque angustiis, quo uel ipsorum superbia castigata submittat ceruices | uel aliorum territa in humilitatem conuertatur. [ERROR: no link :] Hierosolyma Quem superbum tunc non terruit Hierosolyma, uel cum olim a Caldeis euersa est | uel cum postea a Romanis? de qua Esaias prophetauit dicens: [ERROR: no link :] 26 notandum Dominus Deus fortis incuruabit habitantes in excelso, ciuitatem sublimem humiliabit, humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad puluerem. Postremo a Saluatore coarguta quod occideret prophetas | et ad se corripiendam missos lapidaret, audit: [ERROR: no link :] Luc. 19 Ecce inimici tui circumdabunt te uallo, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te et filios, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem. [ERROR: no link :] Babylon [ERROR: no link :](!) Quem arrogantem non pauefecit Babylon a Medis Persis-que destructa? quod quidem immanitate eius atque superbia offensus Dominus futurum prędixit, cum ait: [ERROR: no link :] Hier. 25 Visitabo super regem Babylonis | et super gentem illam iniquitatem eorum, et super terram Caldeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. Hanc et Esaias lugere uidetur dicens: [ERROR: no link :] Esa. 47 Descende sede in puluere filia Babylon, sede in terra | non est solium filię Caldeorum. Idem alibi: [ERROR: no link :] Esa. 13 Et erit Babylon inquit illa ciuitas gloriosa, in regnis inclyta, in superbia Caldeorum subuersa, sicut subuertit Dominus Sodomam et Gomorram | non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque in generationes et generationes. [ERROR: no link :] Babylon Caldeorum hęc metropolis erat, inter septem mundi spectacula a scriptoribus numerata, tanta ędificiorum magnificentia , ut pene incredibilia sint, quę de illa narrantur. Muris coctilibus cincta, Semiramidis reginę opus, cuius ambitus (ut Herodotus prodidit ) sexaginta quattuor milium passuum erat, ut Strabo, trecentorum et octoginta stadiorum. quod pene idem est. [ERROR: no link :] Niniue Multo Babylone maiorem fuisse Ninum aiunt, quam nos Niniuen dicimus. cuius ambitum trium dierum itinere constitisse Ionę prophetę liber testatur. quam cum ille subuertendam prędixisset, Niniuitę poenitentię humilitate ueniam impetrarunt. Postea uero cum ad pristinas superbię sordes reuerterentur, quod

-- --

ante timuerant, passi sunt a Cyaxare Medorum rege, regnante Hierosolymis Iosia filio regis Amon a seruis interempti. De ista Niniuę uastatione prophetauerat Zacharias dicens: [ERROR: no link :] 10 Humiliabitur superbia Assur. et Sophonias: [ERROR: no link :] 2 Extendet Dominus manum suam super aquilonem et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem | et in inuium | et quasi desertum. paulo post: [ERROR: no link :] 2 Hęc est inquit ciuitas gloriosa | habitans in confidentia, quę dicebat in corde suo: Ego sum et extra me non est alia amplius | quomodo facta est in desertum, cubile bestię? Igitur ut taceam Moabitas et Ammonitas | et quosdam alios potentia atque opibus quondam claros, ob hoc ipsum superbię crimen pene deletos, omnes terrarum dominos hortor, cum talia legerint de his, qui ipsis fortiores, opulentiores, uirorum armorum-que et rerum omnium copia maiores extitere, tam subito cecidisse, ne sibi insolenter superbe-que confidant, sed summi Dei scita leges-que contemnere metuant. semper-que meminerint | solo illius

-- --

nutu cęlum terram-que posse deficere, qui solus ut essent potuit facere. Non eos extollat successus rerum, non errigant contra inimicos uictorię, non inflet imperii ampliatio. Audiant psalmistam Domino dicentem: [ERROR: no link :] ps. 43 Non enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non saluauit eos, sed dextera tua et brachium tuum | et illuminatio faciei tuę. [ERROR: no link :] ps. 75 Nunquid igitur qui dare potuit, non poterit auferre cum uoluerit? Nunquid quisquam ualebit resistere illi terribili, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrę? [ERROR: no link :] Esa. 1 Erit inquit Esaias | fortitudo uestra ut fauilla stuppę, et opus uestrum quasi scintilla | et succendetur utrunque simul. [ERROR: no link :] Ozias parali. 2 26 Potentissimus olim fuit Ozias Iudeę rex | Geth oppidum destruxit, Iabniam et Azothum ędificauit, domuit Palestinos, Ammonitas pendere uectigal coegit. erat exercitus eius duorum milium et

-- --

sexcentorum principum | et sub his trecenta et septem milia uirorum bello fortium. Cum tamen insolenter elatus | et templum ingressus adolere incensum uellet, quod officium sacerdotum erat, continuo lepra perfunditur | redditur-que ineptus curę et gubernaculo regni. In eius locum suffecto filio, uitam morte acerbiorem duxit. Sic igitur oculos superborum humiliat Dominus; sic superbi ascendunt usque ad cęlos et descendunt usque ad abyssos ; sic humiliat Dominus peccatores usque ad terram. [ERROR: no link :] Esa. 10 Excelsi ergo statura (ut Esaias ait) succidentur, et sublimes humiliabuntur. Iterum ait: [ERROR: no link :] 23 Dominus exercituum cogitauit hoc, ut detraheret superbiam omnis glorię | et ad ignominiam deduceret uniuersos inclytos terrę. et rursum: [ERROR: no link :] 28 Vę inquit coronę superbię | ebriis Ephraim et flori decidenti glorię exultationis eius. Quid est enim aliud humanę potentię ostentatio | nisi florum gloria, mane florens, uesperi arescens ac defluens | et omnem penitus amittens decorem? Nullum terrę regnum perpetuum | neque diuitię stabiles | neque honor firmus. Cuncta caduca, fragilia, uaria atque mutabilia. in quibus hominum superbia dum caput attollere nititur, dum se stare putat, corruit. [ERROR: no link :] Hiere. 13 Hoc est illud Hieremię lumbare, quo cum se pręcingere uellet nequiuit. computruerat enim, et nulli iam usui aptum erat. atque hinc captata occasione Dominus: Sic inquit putrescere faciam superbiam Iuda | et superbiam Hierusalem multam. Nemo igitur superbiat, quia omnipotens est qui aduersatur superbos. Vnusquisque humilietur, quia Deus est qui humilibus dat gratiam. dicente Baruch propheta: [ERROR: no link :] Baruch 5 Constituit Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et conualles replere in ęqualitatem terrę. dicente etiam Deo ipso in Ezechiele propheta: [ERROR: no link :] Ezechielis 17 Ego Dominus humiliaui lignum sublime | et exaltaui lignum humile, et siccaui lignum uiride, et frondere feci lignum aridum. hoc idem aliis uerbis expressum est in Euangelio, ubi dicitur: [ERROR: no link :] Luc. 3 Omnis mons et collis humiliabitur, et omnis uallis implebitur. et iterum: Dispersit

-- --

superbos Dominus mente cordis sui, deposuit potentes de sede et exaltauit humiles. esurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes. Cęterum ibi quoque terribiliter minatur superbis Dominus, ubi ait: [ERROR: no link :] Mat. 11 Et tu Capharnaum nunquid usque in cęlum exaltaberis? usque in infernum descendes; ut uidelicet poena delicto respondeat | et, quanto quis altius errigitur, tanto inferius labatur et corruat. Hinc est ille angeli in Apocalypsi clamor: [ERROR: no link :] 18 Quantum glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum! Et cum hęc ita sint, nonne fidelissimo cuique ab arrogantia fastu atque superbia maxime abhorrendum sit | et enitendum, ut humilitatem mansuetudinem humanitatem-que sequatur? Id demum ita seruare poterit, si in omnibus ei qui omnibus pręsidet parebit. Quam rem ut impensius pręstet, nunc de ipsa obedientię uirtute Spiritu Sancto fauente aggrediemur .

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.