Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XVI. De promotione Laurentii archiepiscopi

1Ea tempestate quidam apostolice sedis legatus ad ecclesiam Spalatensem accedens prouincialem synodum congregauit. Vbi cum omnes Spalatensis metropolis episcopi conuenissent, antequam dimitteretur concilium, tractatum est de electione metropolitani, quia Spalatensis ecclesia tunc uacabat. Et factum est diuina gratia inspirante, ut omnium mentes et uota in personam uenerabilis uiri Laurentii Apsarensis episcopi, qui cum ceteris suffraganeis ad synodum uenerat, concordarent, ipsum in patrem et archiepiscopum unanimiter proclamantes. Missa ergo relatione ad Romanam curiam postulationem de ipso factam domino pape presentauerunt. Et quia testimonium habebat bonum ab omnibus, facile admissa est petitio eorum. Deditque ei summus pontifex licentiam transeundi mittens ei pallium dignitatis cum confirmatione priuilegiorum metropolice auctoritatis.

2Fuit autem Laurentius iste Dalmatinus origine, statura quidem pusillus, sed sapientia magnus. Cepit ergo sua uigilanti industria ecclesiam in temporalibus et spiritualibus subleuare, per totam prouinciam predicando discurrere et sicut bonus pastor super gregis sui custodia tota sollicitudine insistere. Et quia talis erat uir, in magna reuerentia habebatur a regibus et principibus Sclauonie tribuebantque ecclesie sancti Domnii uillas et predia multa facientes confirmationes et priuilegia super nouis collationibus et antiquis. Ipse autem uenerabilis Laurentius non sibi aut carnalibus erat proximis intentus acquirere, sed omnia ad proprietatem ecclesie ascribebat. Tantum enim studiosus extitit ad ampliandum ac decorandum ecclesie thesaurum, ut quendam proprium seruum in Anthiochiam ad discendum fabrilia opera auri et argenti dirigeret. Qui cum iam bene instructus redisset, fecit uenerandus pontifex excudi ab ipso candelabra magna de argento et alia candelabra manualia. Fecit etiam urceum magnum et alium paruum et ciminile manicatum, calicem et capsam, uncum pastoralem et crucem et alia quedam, que omnia perfecit opere sculptorio artis ingenio Anthiocene.

3His temporibus Adam quidam Parisiensis, optime in artibus elimatus, pergendo Athenas ad Graecorum studia deuenit Spalatum. Et cum fuisset a Laurentio antistite honorifice susceptus, rogatus est ab eodem, ut passiones beatorum martirum Domnii et Anastasii, que inculto fuerant antiquitus sermone conscripte, luculenta faceret compositione nitere. Quod ille gratanti corde consentit sumptoque temate a ueteribus ystoriis legendas utriusque martiris lepido satis dictamine innouauit. Ymnos etiam composuit et quicquid de beato Domnio musice canitur metrico sermone conscripsit.

4Per idem tempus uacante ecclesia Traguriensi electus est quidam Iohannes, natione Ytalicus, et presentatus Laurentio episcopo munus ab eo consecrationis accepit. Hic pre ceteris episcopis aput Laurentium maioris dilectionis et familiaritatis prerogatiua gaudebat, quia erat uir litteratus et bonus. Pro amore siquidem celestis patrie cuncta carnis blandimenta contempnens asperrimam uitam ducebat et, sicut asserunt, ad tantam uirtutum gratiam excreuit, ut quedam in eo sanctitatis insignia eniterent. Vnde et in uita et post mortem in magna ueneratione habitus est a ciuibus suis.

5Temporibus domni Laurentii archiepiscopi quedam execrandi scismatis fuit suborta contentio in Dalmatie et Chroatie regno.

6Fuerat siquidem tempore domini Alexandri pape et Iohannis decessoris Laurentii supradicti a domino Maynardo quondam Pomposiano abbate, postea episcopo cardinali, quedam synodus omnium prelatorum Dalmatie et Chroatie multum solempniter celebrata, in qua multa fuerunt conscripta capitula. Inter que siquidem hoc firmatum est et statutum, ut nullus de cetero in lingua Sclauonica presumeret diuina misteria celebrare, nisi tantum in Latina et Greca, nec aliquis eiusdem lingue promoueretur ad sacros. Dicebant enim, Goticas litteras a quodam Methodio heretico fuisse repertas, qui multa contra catholice fidei normam in eadem Sclauonica lingua mentiendo conscripsit. Quam ob rem diuino iudicio repentina dicitur morte fuisse dampnatus.

7Denique cum hoc statutum synodali fuisset sententia promulgatum et apostolica auctoritate firmatum, omnes sacerdotes Sclauorum magno sunt merore confecti. Omnes quippe eorum ecclesie clause fuerunt, ipsi a consuetis officiis siluerunt.

8Factum est autem, ut quidam sacerdos aduena, Vlfus nomine, ad Chroatie partes accederet speciem pietatis uultu preferens, sed uenenum sue fallacie corde premens. Abiit ergo susurrando per populum simulans se a summo pontifice destinatum et, quasi eorum infirmitati compatiens, consilium se eis dare utile promittebat dicens: Scitote, quod dominus meus pontifex summus multum condoluit audiendo, quia ecclesie uobis clause sunt uestrisque sacerdotibus diuina officia interdicta. Nunc ergo ad dominum meum legationem dirigite scientes, quod quicquid uolueritis, poteritis optinere.

9Congregatis siquidem senioribus ac celebrato consilio eundem Vlfum presbiterum cum suis munusculis Romam mittunt. Mox presbiter arrepto itinere Romam uenit, munuscula Chroatorum cum eorum petitionibus ad pedes domini pape detulit eumque suppliciter rogauit, ut statum ecclesiarum et clericorum in regno Sclauonico in morem pristinum reuocaret. Tunc summus pontifex ei respondit quod non erat iustum, ut contra statuta legatorum apostolice sedis aliquid facili consilio ageretur: Tu autem receptis nostris apicibus ad archiepiscopum et regem et ad ceteros prelatos illius prouincie perfer, ut duo episcopi pro his negotiis ad nos accedant, quia te, utpote ignotum, super his exaudire minime possumus.

10Malignus ergo presbiter papalia scripta non quibus missa erant detulit, sed ad Gothos, qui eum miserant, reuerti otius properauit. Tunc percontantibus eum, quid de suis petitionibus apud sedem apostolicam actum esset, respondit dicens: Ecce per Dei gratiam, quicquid uoluistis a domino papa impetraui, nam ecclesie uestre apperte sunt, sacerdotibus uestris officia restituta sunt. Insuper etiam hoc uobis optinui, ut de gente uestra et de littera uestra uobis pontificem eligatis mecumque ad eundem papa cum aliquibus muneribus consecrandum mitatis.

11Quod audientes Gothi multum leti effecti sunt et illico quendam senem rudem, nomine Cededam, episcopum elegerunt eumque cum quodam abbate, Potepa nomine, et cum Vlfo presbitero, totius magistro nequitie, Romam properanter miserunt. Qui cum ante presentiam summi pontificis accessisset, percontatus est eos ipse, qui nam essent. Nefandus presbiter respondit: Ex Dalmatie partibus sumus uestraque potest reminisci paternitas me dudum ad uestram accessisse beniuolentiam. Et istis ad pedes uestre sanctitatis uenire placuit, ut genti sue, sicut omnibus, gratiam faciatis. Nimirum et iste nobilissimus Gothorum uir ad hoc uenit, ut per uos plenius instructus ueritatis normam ualeat liberius predicare. Rursus dominus papa:Quo honore fungitur? Responsum est, quod dudum in sua littera presbiter fuerit. Ad hec papa: Et cur barbam radere secundum catholice ecclesie morem renuit? Sceleratus presbiter inquit: Ideo, domine, ad uestram uenit presentiam, ut amodo uestram faciat obedientiam. Illico autem uenerandus pontifex propria manu paucos pilos de barba illius precidit et mox astantibus, ut eum ecclesiastico more raderent, iussit. Ad presbiterum uero ait: Non ego iusseram tibi hos uiros, sed pontifices pro tanto negotio ad me uocare. Presbiter ad hec: Voluere, inquit, domine, sed minime potuerunt. Igitur dominus papa, consilio habito, taliter eis respondit: Scitote, filii, quia hec, que petere Gothi student, sepenumero audisse me recolo, sed propter Arrianos, inuentores litterature huiusmodi, dare eis licentiam in sua lingua tractare diuina, sicut predecessores mei, sic et ego nullatenus audeo. Nunc uero euntes gentem illam obseruare facite omnia, que a uenerabili fratre nostro Maynardo sancte Rufine episcopo cardinali sinodaliter statuta sunt, quoad usque legati nostri illuc accedant. His auditis ab aspectu domini pape sese gradu concito submouerunt ad suam prouinciam regredi properantes. Tunc Cededa Vlfum presbiterum requisiuit dicens: Dic mihi, quid utilitatis nobis contulit domini pape adisse presentiam? Cui Vlfus respondit:Quod ardenti animo desiderasti me laborante adeptus es. Ad hec Cededa: Quid? inquit. Vlfus dixit: Quia te papa pontificem ordinauit. Cededa ait: Quo modo? Vlfus respondit: Tante potestatis est dominus papa, ut cuicumque aliquos pilos de barba manu sua dempserit, continuo episcopus fiat. Hoc audiens fatuus senex magno repletus est gaudio. Et mox uirgam pastoralem comparauit et anulum.

12Denique ingredientibus eis fines Chroatie compatriote audito eorum aduentu leti obuiauerunt suo pontifici eumque cum magno tripudio susceperunt. Et qui non pastor uerus erat, sed lupus rapax sub ouina pelle latebat, nimirum a suis erat fructibus cognoscendus. Etenim primo impetu Veglensem episcopum cum omni celeritate de sua sede fugauit eamque sibi quasi auctoritate apostolica usurpauit. Tunc, pro pudor, fantasticus pontifex cepit in consecrandis ecclesiis, in ordinandis clericis et aliis episcopalibus ministeriis exercendis diuina officia prophanare.

13Sed omnipotentis uirtus non diu passa est fraudem diabolice ludificationis animas decipere infelices. Statim namque cum hec impia gesta summi fuissent pontificis auribus intimata, graui merore confectus, absque omni mora quendam legatum Iohannem cardinalem mittere festinauit ad extirpandam nefandi scismatis fomitem de partibus Sclauonie. Itaque cardinalis ad illas partes adueniens multitudinem populi et cleri coadunari iussit ipsumque pseudoepiscopum coram suis Gothis de tante temeritatis nequitia durissime increpauit, denuntians omnibus, quod nullum sacri ministerii ordinem a summo pontifice datum ei fuisset. Quam ob rem ipsum Cededam et Potepam cum suis sequacibus perpetui anathematis mucrone a fidelium consortio detruncauit, Vlfum uero, tanti sceleris inuentorem tantique satorem erroris, usque Spalatum trahi iussit. Vbi congregata synodo eundem iniquum presbiterum ab omni ordine clericali deposuit multisque affectum uerberibus, atonso capite, adusta stigmate fronte, sicut papa iusserat, perpetuo carcere detrudi fecit. Sed cum malesanus Cededa ab incepta temeritate nullatenus resipisceret multaque scandali materia propter ipsum in toto regno fuisset exorta, preceptum est a summo pontifice, ut tam in Romana quam in Spalatina ecclesia et per cunctam prouintiam solempnis anathematizatio fieret super eum. Quod cum Rome bis, et in Spalatina synodo tribus uicibus factum fuisset, ecce repente diuina ultio in ipsum manifestata est. Nam cum nichil languoris nichilque doloris in corpore pateretur, secessum petiit ex consueta necessitate nature ibique subitaneo dolore correptus euulsis a corpore uisceribus omnia intestina in secessum effudit. Et sic homo impius Arrianam imitatus perfidiam, iusto Dei iudicio ignominiosa Arrii morte dampnatus est.

14His ita gestis dominus Alexander papa de hac luce migrauit. Cui substitutus est dominus Gregorius septimus. Hic ergo misit legatum ad partes Dalmatie uenerabilem uirum Gerardum archiepiscopum Sipontinum. Qui Spalatum accedens cum magno gaudio et honore a Laurentio archiepiscopo susceptus est. Misit igitur et conuocauit suffraganeos Salonitane metropolis uniuersos. Qui cum conuenissent, prouincialem cum eis synodum aput Salonam debita maturitate celebrauit. Interfuerunt autem isti suffraganei ecclesie Spalatensis: primo Laurentius archiepiscopus, secundus post eum Stephanus episcopus Iaderensis, Iohannes Traguriensis, Forminus Nonensis, Gregorius Arbensis, Theodosius Belgradensis, Gregorius Chroatensis, Basilius Absarensis et alii quidam. In hac synodo restauratus est episcopatus Nonensis, cuius episcopus Gregorius multas olim molestias Iohannem Spalatensem archiepiscopum sustinere fecit, debitam ei subtrahendo obedientiam et sibi ius metropolicum indebite uendicando.

15Interea uenerabilis Girardus legatus, Spalati positus, inuenit ibi supra memoratum Vlfum presbiterum, cui Golfancus agnomen erat, ab annis iam duodecim papali iussu grauissimis compedibus alligatum propter scismatis nefarium scelus, quod cum Cededa exercuerat in regionibus Dalmatie atque Chroatie. Hunc ergo fecit absolui dicens, quia dominus Alexander, felicis memorie, in suo decessu precepit uniuersos suo iussu incarceratos absolui. Prius tamen fecit eum super euangelium et super corpus beati Domnii subire corporaliter iuramentum, ut in abiuratam heresim numquam relabi deberet et de his partibus egrediens numquam rediret, sed cum eo Romam adiens apostolico se conspectui permitteret exhiberi.

16Denique his taliter actis ad Laurentium archiepiscopum redeamus. Ordinatus est in sede Salonitane ecclesie anno incarnationis millesimo sexagesimo, temporibus Michaelis imperatoris, regum uero Stephani, Cresimiri, et Suinimiri, qui fuit ultimus rex Chroatorum. Iste Laurentius inter multa alia pietatis opera fecit monasterium monialium sancti Benedicti quod satis abundanter temporalibus preditum subsidiis regularibus instituit disciplinis, ponens ibi religiosas feminas, que iuste casteque uiuentes, sancta conuersatione deberent deo et hominibus complacere.

17His temporibus celebrata fuit synodus in ciuitate Nonensi sub Iohanne cardinali apostolice sedis legato. Vbi proclamationem faciente Laurentio archiepiscopo illustris uir Demetrius, cognomento Suinimir, rex Chroatorum, restituit ecclesie sancti Domnii ecclesias sancti Stephani et sancte Marie in Salona cum omnibus earum bonis. Has siquidem ecclesias edificauit et dotauit quedam Helena regina, donans eas Spalatine sedi iure perpetuo possidendas. Que ob reuerentiam regalium sepulchrorum concesse fuerant quibusdam regularibus ad tempus, qui assidue in eis officiorum ministeria exercebant. Ibi namque magnificus uir Cresimirus rex, in atrio uidelicet basilice sancti Stephani, tumulatus est cum pluribus aliis regibus et reginis.

18Prefuit autem Laurentius Salonitane metropoli annis circiter quadraginta. Quo quiescente in Domino de subrogandi electione non potuerunt esse concordes. Quam ob rem uoluntas omnium extitit ad dominum papam legationem mittere, suppliciter postulando, ut Spalatensi ecclesie de pastore ydoneo prouideret. Tandem eorum petitionibus summus pontifex aquieuit, dans eis presulem Crescentium, natione Romanum, uirum ualde egregium et omni preditum bonitate.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.