Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc].
Previous section

Next section

AD EUNDEM
Quae mihi misisti dulcissima carmina, nostris
Solamen tribuunt non mediocre malis;
Carmina quae Coo possint certare Phyletae,
Carmina, quae moriens vix imitetur Olor.
Certa ego sim demens, dum nostros arguis ignes,
Si querar, aut si te dicere vera negem.
Vera mones fateor, et cuncta salubria: sed me
Alterius nutu vivere cogit amor.
Qui valet, heu facile sitienti consulit aegro,
Abstineat gelidis ut patienter aquis.
Tu quoque, quem nondum violenta Cupidinis ira
Ussit, et intactum vulnere pectus habes;
Alterius facile damnas incendia, nec te
Usus, ut indoleas ad mala nostra, facit.
Omnis amans, tenerae quem torquet cura puellae,
Id quod amat nimium, vellet amare minus;
Vellet ut ille ferus sensim decresceret ardor,
Et levius fieri vellet amoris onus:
Sed contra assiduo depugnat Marte Cupido
Quoque magis retrahis te, magis ille premit.
Non tamen accipias ita, quae modo scribimus, ut me
Legitimi immemorem Bonna reare tori.
Forsitan et casti me dulcis cura cubilis
Decoquit, et nimio cogit amore mori:
Sed tu dum lachrymas, mea dum suspiria sentis,
Non amor est, dices, sed furor iste tuus.
Si, quod amas, securus habes, votoque potiris;
Cur gemis? et lachrymis turpiter ora rigas?
Flere decet miserum, qui spe frustratur amantem,
Nec potis est longas ferre in amore moras.
Haec tua. sed contra, quae nos adducimus, audi;
Et super addictis haec potiora tene.
Innumeri, quorum sunt nota poemata vates,
Quos sacer aeterni nominis urit amor;
Fingere multa solent, et veris iungere falsa,
Illicet ut varium pulchrius extet opus.
Credulus es, si vera putas cecinisse Tibullum,
Dum cupit in gelidis montibus esse lapis.
Credulus es, si vera putas cecinisse Poetas,
Quos legis assidua garrulitate queri.
Credulus es, si grandiloquis et lege solutis
Vatibus indubiam credis inesse fidem.
Me quoque, qui vatum veneror vestigia, saepe
Cogit Apollineus fingere multa calor;
Et nunc tam duros tibi sum mentitus amores,
Quos legis in scriptis Bonna diserte meis.
Quandoquidem audieram, blandam coepisse Dionem
In tua nescio quos damna movere dolos;
Scilicet, ut facerent te nostra incendia cautum,
Incautus placidis ne caperere dolis.
Previous section

Next section


Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.