Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
LIBER
IN ELOGIA HUBERTI Folietae, de Claris Heroibus Genuensibus.
Fallor? an hic Folieta senex meus ille sodalis, Dum vetus hospitium Martia Roma dabat. Fusca viro facies, at sermo candidus hic est. Hic fluit e puro lacteus amne liquor. Permulcetque aures, ut quae per laevia saxa Praecipitans leni murmure fertur aqua. Nec minor est rebus candor, dum conditur ingens, Atque argumenti nobilis historia. Nam Ligurum quibus alma viris belloque togaque Floruerit tellus, explicat aequa fides. Illud opus, nulli qui parcit, carpere livor Non queat. exactum venit in ora virum. Foelicemque sibi genium, famamque paravit Quae quatit, et circum splendida busta volat. Vivit post cineres scriptor non vanus. et illa est, Quae manet in terris gloria, si qua manet.
In marmoream statuam puellae rusticanae, quae dormienti similis in hortis Iulii
Ne vero, ne experge hospes, sine, fessa puella Dormiat ad murmur lene fluentis aquae. Dum mala vicinas saevirent arma per urbes, Et lupus, et fures, et gravis hostis erant,
De sua puella.
Dic mihi, cur toties occurris nocte puella? Nec te mille pudet fingere nequitias. Nam modo ridenti rides, modo languida iactas Brachia, et interdum basia ferre iuvat. Nec non et femori iungis femur. O superi, o nox, O Venus ut falsis ludis imaginibus. At cum somnus abit, abeuntque insomnia tecum, Iam mihi non eadem, quo prius ore, venis. Nam riget in casto glacies tibi pectore, cuius Mille faces nequeant rumpere duritiem. Et cum forma tibi sit pulchrior omnibus una, Ipsa tamen cedit forma pudicitiae. Quod nisi te in somnis possum mea vita potiri, O utinam fiam
Ad Mamertinam Chloen.
Mamertina Perque Deos omnes obsecro, perque Deas. Cum Caecinna meus noctem te postulet unam, Cur adeo averso pectore dura negas?
Ad Thestylin.
Num sit anus dubium est mea Thestylis anne puella? Sunt tamen indicio pluscula, quod sit anus. Illa sub Alfonso nondum duce credita vulgo Lamia, iam trepidis matribus horror erat. Illi sunt cantus noti, et quaecunque medendo Nascitur Arcadicis utilis herba iugis. Rore maris pueros, et castae flore Sabinae Lustrat, et egelida corpora mergit aqua. Si qua dedit furtim, si qua est male saucia virgo, Protinus artifice vulnera curat acu. Virgo tamen (A dolor) exemplo pellitur ille malo. Dicta quoque effusis per noctem errare capillis Quinque dies totos delitet illa domi. Caetera de genere hoc, ridet tamen illa rubenti Murice picta genas, et nuce tincta comas.
Ad adulatricem lenam.
Mitte tuas artes mulier, desiste subinde Putida nescio quae, tritaque verba loqui. Ni te perdite amo mea lux, et perdite amabo, Dum calor in venis, et mihi sanguis erit.
De mara meretricula.
Pulchra Mara est, inquis sic uero, ut nulla videri Faemina, nulla queat pulchra puella magis. Illa tamen dura est, et amara, et tristis amanti, Nescit et in summa, quid sit amare Mara.
Ad Pyrrhum.
Est ancilla mihi, qualis sit praesulis, oro. Lusca parum, dextro debiliore genu. Ante diem bibit, et totas iacet ebria noctes. Et vomit adsidue, Videris impexam, iures vidisse Megaeram. Rancidius nihil est, cum sibi compta placet. Apparent atris gingivae dentibus orbae, Nulla in toto est vertice nigra coma. At fugit antiquum cornix exterrita nidum, Exit ubi edicti formula terribilis. Cura sit ancillis verpos vitare salaces. Sin minus, exolvat crimina nuda nates Nuda nates ut stet mea pupula? Tolle pudorem, Atque tuas
Ad Faletum.
Castaneae molles, et dulcis copia musti. Et qui continuo lucet ab igne focus. Diminuunt nobis hybernae tempora noctis. Et faciunt celeres tardius ire dies. Castra petant alii, regesque sequantur in armis, Perque feros enses, et sua fata ruant. Me iuvet ad seras deducere vina lucernas, Et madidum multa saepe iacere rosa. Quid si forte latus iungat non rustica virgo, Vicimus, haec voti est summa Falete mei.
Ad Volucem.
Insanit mea Lippa Volux insanit in istum Lurconem, quo non turpior alter homo. Istum, qui corvis caput, et damnata Latinis, Fugerit hic Gades ultra, comes illa sequetur Perque omnes montes, per mare, si sit iter. Castra sequi libeat. Castris non aptior ulla, Ibit, et ante acies stabit, et arma geret. Invitent aurae, magnas visurus et urbes, Naviget, insiliat protinus illa rati. Illa simul nautas hortetur, et instruat arma, Vela det, et tanto sub duce sulcet aquas. Quid multis? velit hic Manes descendere ad imas, Perque lacus nigros, per Styga lurco vehat.
Ad amicam.
Da te pressius inspicere, et Aut tria verba, et me protinus interime.
De Sammudio viro Hispano fortissimo.
Sic ubi rivali cessit formosa iuvenca Victus in arva procul devia taurus abit. Et quacunque ruit, stragem facit. obvius illi Heu male si quis vir, foemina si qua venit. Non secus indomita flagrat Sammudius ira Pugna vocat quoties et capit arma manu. Nam semel oblatum ni ferro occiderit hostem, Asper et ipse sibi est, vitat et ora virum.
Emblema.
Qui viret e trunco decisae ramus olivae, Quaeque super truncum candida stella micat. Nil desperandum, cum spes dependet ab illo Unde bonum nobis provenit omne, monent.
De Galla puella.
Ni prius aut Gemmas, aut vestem donet, et aurum Pol sapit. haudquaquam sua dona agnoscit inepta, Oscula inempta dedit si qua puella seni.
Gusmana Alphonsi Castellae regis Pallaca
hinc inter genethliacos oritur controversia, et Antonius Medus Astrologus insignis consulitur. Antoni terras omnes qui mensus, et undas Mente Deum sedes scandis, et astra notas. Altera Rhea mares peperit Gusmana gemellos. Crevit et hic in spem, crevit et ille parem. At fuit eventus dispar. Rex inclytus alter, Alter ob incestum * caesus adulterium. Anne abit in tenebras momento temporis illa, Quae modo conspicuo stella nitore fuit? Vere incestum: Fridericus enim cum Blanca Borbonia fratris uxore stupri consuetudinem habebat. Merito Gusmana Rheae comparatur: utraque enim eundem, et eodem pene fato partum edidit.
Sed in hoc inter se differunt, quae enim de Rhea traduntur, fabulosa ea, et a Poetis
ficta reputantur: Gusmanae progenies hodie in Hispania regnat. Libet hanc genealogiam
paucis explicare. Gusmana ex Alphonso Henricum Regem fratricidam parit, huic Ioannes
filius in regnum succedit, Ioannem Henricus valetudinarius excipit, hic ex Caterina Lancastria Ioannem
suscipit. Huius
Mittit dono flabellum mense Februario.
Stat concretus adhuc de frigore Rhenus, et alte Spargit ab Arctoo Februus axe nives.
De hortulo suburbano.
Emptus et aere brevi, Romae vicinus et urbe, Accipe, quot domino praestet agellus opes. Vere novo flores, messes aestate, racemos Colligit autumno. Bruma ministrat olus.
Ad Laelium I. C. Cremonensem.
Duxisti uxorem Laeli tellure Et nimium iam lentus abes. Non cura sororum, Non te fratris amor divellit coniuge chara, Praeque solo Siculo sordet tibi docta Cremona. Non equidem incuso, tecum neque sentio, multis B Re peregre bene gesta accrevit gloria; contra Si sua magnanimo placuissent regna Sebasto, C Staret honos Luso, D. neque regia fleret Ulyssis. Demens F. consilio quisquis res ire secundas Credit ab eventu prudentia ducitur omnis. Expectas, ut forte tua de coniuge quaeram. Nam simulac digitum devinxit Gemma puellae. Verbaque sacrificus praeit solennia, iacta est Alea, et aequanime, cecidit quodcunque, ferendum. Questio grata magis num dos accesserit ampla,
periit, superius facta est mentio
Ad Augustinum Mustum.
Cum gravis affixit te Muste podagra. Avertisque cibos, et dulcia vina recusas. Si puer interea pullum tibi condiat apte. Ut salis, et piperis quantum satis inde magistra Arte secans uvae succos irroret acerbae. Ille laboranti stomacho succurret, et illum Dignum laude pari, et praeclaro munere dices, Atque haec nota satis. Sin autem A. Bardulus ille Dignior B. Helvetiis rapis miscere suillam, Illaudata tuis apponat fercula mensis. Quaeque veru verti debent, ea molliat undis, Torreat, et mollire foret quae summa voluptas. Quin tu dignus abis, mittunt quo cornua corvi, Heus puer? hinc dices, Medicae qui nescius artis,
In aemulum.
Sus lutulente facesse, et abi, quo dignus est. hic sunt Amaraci, hic vernant rosae. Non rosa, non violae, nec amaracus, aut hyacinthus Spirant tibi. facesse sus. Sin minus. actutum praedico instare Kalendas Decembris, et festum diem Nicolei. nosti reliquum. quin te rapis hinc sus? Non audit, et rostro lutum In violis quaerit. quisnam cultrum expedit? ecquis Urit iactantem belluam?
*
Testis erit Deus, et Divum chorus omnis, et omne, Si quod praeterea numen Olympus habet. Carmen ego posthac statui conscribere nullum. Phoebe vale. Nec enim iam tuus esse Conscribant Tatiusque senex; quique indole rara Incipit Andreas proximus ire seni. Et quos praeterea florens Rhacusa poetas, Iussit Apollinea cingere fronde comam. Illis ingenium velox, et nobile pectus, Seu iuvenum curas, seu fera bella canant. Illus fessus ego dei cursu lampada trado, Haec immota manet mens mihi. Phoebe vale.
AD R. P. D. GRILLUM NOSTRI TEMPORIS ECCLESIASTICUM. Petrarcham.
Quod non invita dictatum forte Minerva Carmen ab Illyriae littore Grille venit. Dum legis, et mutas nunc haec, nunc corrigis illa, Tota licet pereat, vix perit hora brevis.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.