Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
LIBRI V. De interioribus, quae à Stultitia proficiscuntur, malis, deque illorum remedijs.
A Fortunae Malis, quibus opem tulimus, non quidem ea depellendo, sed opportunis duntaxat fomentis leuando, ad stultitiae iam Mala progredimur, longè grauiora, et quibus, vnica sit salus, carcere: vt propterea oppositam penitùs medicinae rationem requirant: nec, vt priora, extenuari verbis debeant, quò leniùs ferantur, sed grauissima potiùs ostendi, quò studiosiùs vitentur. Eorum itaque, vbi fraenis soluantur, immanis pernicies, Phaetontis sub exemplo, generatim proponitur. Tum singulorum nominatim vis, atque furor describitur: initio ab Irâ desumpto, eiusque violento, ac praecipiti ingenio palàm ostenso. Vnde pronum colligere, quàm tristis, et miserandus sit animi habitus, qui tam impotenti se Furiae permiserit. Confirmatur haec animi perturbatio horrendis, et insanissimis motibus, quibus ipsummet Iratorum corpus agitari consueuit. Adduntur barbarae caedes, prouinciarum excidia, suppliciorum ingeniosa, et plusquàm ferina crudelitas, idque genus teterrimi effectus, in priuatam, publicamque perniciem ex Irâ manantes.
Quorum rabidam vim ne ipsis quidem Iratis semper licuit euadere: alijs dementiâ, praecipiti Alijs morte correptis: vt Aiacis, Syllaeque exempla testantur.
Dissimillimum Irae Amoris improbi vitium, externam si speciem intuearis: quae huic ridibunda, illecebrosa, et ad omnem amoenitatem composita.
Sed nihilo tetrum, ac ferale minùs inuenies, si penitùs introspicere arcanos cruciatus libeat, quibus deditas sibi mentes miserrimè absumit.
Neque putandum, marcidi, et somniculosi veneni genus hoc esse. Nihil illo truculentius, nihil in furias, in sanguinem, in caedes proiectius, vbi quidquam suae libidini obsistat.
Documento sit furor, quo Brutarum Animantium corda succendit.
Detestatio tam pestiferae luis, per enumerationem Malorum, quae humano generi plurima, et grauissima infert.
Ambitio post Amorem se obijcit, splendido et ipsa cultu oculos rapiens.
Cum tamen nullus Tyrannorum grauiori, quàm illa, seruitutis iugo subiectos oppresserit, facultatibus violentiùs exuerit, durioribus imperijs vexauerit, in plura, et saeuiora discrimina praecipites egerit.
Quam Ambitiosorum miserrimam seruitutem multò etiam intolerabiliorem facit stipendij tenuitas: cum non modò nihil solidi fructus ex tot laboribus capiant; sed neque ipsam famam, leuissimum caeteroqui, et inane praemium, synceram, atque plenam obtineant.
Testantur id duo cum primis famosa
Ambitionis mancipia, Annibal nimirum Italiae terror.
Adeo ut nulla deliciarum, et fortuitorum Bonorum copia, exhilarandis tam dira inter tormenta miserorum animis, prosit.
Qua de re Dionysius Tyrannus, et Tiberius Caesar dubitare neminem sinunt.
Explicatâ iam huiuscemodi Pestium teterrima indole, quae omnibus incitamento sit, vt eas velint ab animo excludere; afferenda deinceps supersunt praecepta, quibus quilibet instruatur, vt id norit praestare. Si enim ad firmam voluntatem certa etiam disciplinae accesserit ratio; non minor hic referetur de Stultitiâ, quàm relatus in superioribus libris fuerit de Fortunâ triumphus: omnibusque adeo tum externis, tum interioribus perturbationum causis sublatis, nihil iam supererit, quod animi quietem solicitet.
Reuocato itaque ad Iram disputationis cursu, cauenda primò praecipimus, quae illi fomitem, atque ansam suppeditant.
Non tamen solicitâ vsque adeo diligentiâ, vt in superstitionem degeneret, caecoque timore, vel ab necessarijs, et honestis muneribus obeundis nos auocet.
Sat erit vniuersè in occupationibus modum tenere; ne vel ipsae nimiâ multitudine, et assiduitate animum; vel animus nimiâ in ijs contentione se premat.
Accedat huc circumspectio in deligendis sodalibus, quorum mores ad mutuam concordiam sint apti.
Et quia neque ab occupationibus, neque à sodalibus plus praeberi occasionis iracundiae solet, quàm ab animi ipsius, delicato nimis cultu instituti, mollitie; illud curae potissimùm
sit, vt genio interdum contradicere, durique aliquid, et cum natiuâ illius propensione pugnantis vltro ferre assuescamus.
eâ mentis perturbatione videatur. Consultissimum igitur erit, dare rationi spatium, et ea, ad quae tum animus ardens impellit, aliud in tempus, sedatâ mente, perque otium retractanda, differre. Denique, licet vultùs, vocisque iracundia improborum contumaciam terrore compescat; non tamen propterea conficitur, consentaneam esse rationi iracundiam: cum illius ficta in vultu, atque voce simulatio ad salutarem hunc incutiendum terrorem, citra vllam animi perturbationem, sufficiat. Secundò, neque expeti, laudarique posse Iram, ostenditur, tanquam ad difficultates fortiter superandas sit Virtutis, atque animi calcar. Nam nihilo seciùs ad ardua quaeque inuadenda, et strenuè superanda nudae honestatis respectu incitari animus potest. Immo vel hinc Irae pernicies colligitur, quòd immodico ardore, vltra legitimos fortitudinis limites, vel aperta in exitia, quos corripuit, impellat: cum Ratio validos quidem, sed prudentiâ temperatos, adeoque salutares, habeat impulsus: confirmaturque id Fabij Maximi exemplo, qui, cunctando, iraeque obsistendo, rem Romanam restituit. Succedunt iam praui Amoris, seu Libidinis veriùs remedia. Hoc enim aduersùs foedissimam luem in primis profuerit, splendidum, quod iniquissimè vsurpauit, quoque veluti fuco innatam turpitudinem velat, Amoris illi nomen detrahere. Quin oppositam adeo de illius foeditate speciem imbibere; vt vel mentio, vel recordatio nauseam, atque horrorem commoueat. Quanquam neque huic odio nimis fidendum: cum nihil eâ peste fraudulentum, et illecebrosum sit magis, nihil, quod mutare celeriùs, suamque in ditionem redigere vel Victorum, Heroumque animos soleat.
Cuius rei documenta, Sampson, Dauides, et Iacobus Eremita afferuntur.
Superesse igitur, vt, qui tutus in hac pugnâ esse velit, omnes hosti fallacissimo aditus diligentissimè obstruat: oculis primò solerti custodiâ vallatis, ne venefico fascinentur aspectu.
Auribus secundò ad Sirenias quaslibet incantationes occlusis.
Tertiò librorum Cupidinea tractantium sibi penitùs lectione interdictâ.
Omnibus tandem declinatis eorum, qui mortiferâ huiusmodi scabie inficiuntur, comercijs.
Nihil tamen magis cauendum, quàm, vt ne animus, sub Venereae titillationis exortum, sui morbi initijs conniueat: sed prima illa contagionis veneniferae semina eâdem, atque adeo promptiori, quàm illapsum gremio ignem, celeritate excutere, atque opprimere studeat.
Ad quod ritè praestandum plurimùm conferet, honestis se curis aliò auocare, otiumque, quo maximè Cupidinis nequitia fouetur, effugere.
Vltimum, sed praecipui vsùs, monitum sit, Diuina crebro auxilia implorare, illisque solummodo in ancipiti adeo certamine, tantâque humanae conditionis imbecillitate confidere.
Iamuerò ad Ambitionis remedia quòd pertinet; facilè ab illius se tyrannide animus vindicabit; si primò, quae de laboriosâ huiusce vitij seruitute, vanâque, et exiguâ mercede supra memorauimus, in animum altè demittat, assiduèque ante oculos habeat.
Secundò, si fictae illi generositatis laruam
detraxerit: cum reuerâ nihil esse ambitiosi hominis indole abiectius pluribus ex argumentis liquidissimè pateat: tum quòd non vni, sed innumeris Dominis se ille vltro submittit, eorum nutus obseruans, gratiam captans, reprehensionem formidans, eque arbitrio suspensam felicitatem suam habens.
nouit, desideret, ac reprehendat.
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.