Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1700], Poetici lusus varii, versio electronica (), versus 5453, verborum 35062, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [word count] [djurdjevipoe].
CXII. REGUM INFELICITAS. AD FLACCUM
ODE
Si fabulosae littora Mediae Extremo Atlanti iungat et impii Fortuna regnantis minando Sceptra ferat per utrumque solem, 225 Ne, Flacce, Maiore voto te super emica, Nam posse, quod velis, superbum est, Saepe tamen nocuit volenti. Uruntur auro tempora Principum, Pectus cathenis, sint licet aureae, Tamen ligatur. Num quid inde, Deterior meliorne massa Liget nocentem? Maior ab ardua Est mole casus, magnaque possidens Maiora poscit, ceu per Afras Ignis edax equitans novales. Regum potestas, proh pudor! hos timet, Quibus timetur: terrificus sopor Horrescit armis et iacenti Tela quatit super ora lictor. Impune peccant, inde licentia Grassatur exlex. O bone Iuppiter, Ne plecte sontem, nam fit ipse Supplicium sibi, cumque grandi Interminatae mole potentiae Crescit libido: tum male conscium Dirae flagellant, tum furentem Se dominus patitur tyrannum. Quis te beatum dixerit, Arsace Pontive rector, cui furor impotens, Cui per quaterdenos Decembres Consenuit violenta virtus Diu Latinis matribus horrida, Cum membra vestra atque animam trucem Partitus in mortem cruento Hinc gladio cadis, hinc veneno? 226 Nulli bonorum quam tibi, Monime, Turpis maritus flebilis occidit: O pectus ingens, o puellae Digna fides meliore taeda! Non illa Nymphis mitius exilit, Quas Dindimene concutit enthea Phoebive cortina aut choraeis Atraciis ululatus Euan. Multa fluentem luxuria Tyrum Scissa corona vertice decutit Dextraque regales superba Excutiens laceransque vittas: »O vittae, amori reddite me meo, Per quem meae estis. Te sequor, o comes Lectique supremaeque sortis, Dum superi voluere«, dixit. »Terrere forsan Thysiphones face Et iudicantis nube supercili: Parce immerenti, parce, custos Tergemino metuende rictu. Latura gratam iam propero vicem Sponso timenti, iam caput in meum Versura ab illo saeva noctis, Saeva lacus mala, saeva flammae. Inter frementes hostis adest tubas, Regina, mortem libera praeripe.« Sic inquit obduxitque molli Funereum diadema collo. 227
Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1700], Poetici lusus varii, versio electronica (), versus 5453, verborum 35062, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [word count] [djurdjevipoe]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.