Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1700], Poetici lusus varii, versio electronica (), versus 5453, verborum 35062, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [word count] [djurdjevipoe].
Previous section

Next section

LVII. VOTA MENSIS MARTII AD NASCITURUM DOMINUM ELEGIA
Qui primus quondam redivivi in mensibus anni
Signifer et superi ianitor orbis eram,
Verque inter tacitum residens brumamque frementem
Terga premor glacie, contegor ora rosis,
Magna petam, fateor, venia est audacia digna,
Nam petere a magnis non nisi magna decet.
Te volo, promissae spes o preciumque salutis,
Te volo, quo nullum munere maius habes.
Ah, qui nascentem gremio conplectar amico,
Fac e bissenis fratribus ipse legar.
O ades atque tibi placeant primordia nostra,
Qui tuo regali ducere fonte paras.
Ipse ego sum mundo, sum luce antiquior ipsa,
Edita divino quae prior ore fuit,
Cum stetit in tristi Natura informis acervo
Et vacuo iacuit semen inane situ.
Foeda super caecas cum nox fluitaret abissos,
Spes rerum in gravidis et vigor esset acquis,
Tunc rude et incerto tempus deforme volatu
Discordi indociles coepit in orbe fugas.
Inde ut inexpertum caput extulit, illicet ortus
Pars prior illius, tempus et ipse fui.
Non mihi tunc nomen, verum subeuntibus annis
Martius Ausonia voce ferendus eram.
Conplexus gremio mox cuncta, expendere causas
Et potui artifici testis adesse Deo,
Cum tu, magne parens, et mente et voce potenti
Esse dares mundo, qui nihil ante fuit.
Cum sol emicuit germanaque solis, et atra
Nocte dies trudi coepit et umbra die,
Castorque Erigoneque Licaoniique Triones
Luxerunt variis signa videnda locis,
Tum riguit natura poli, et conpage reducta
Extemplo rerum visa coisse fides. 166
Lege tua tellus undaeque stetere coactae
Finibus et liquidum retro dedere pedem.
Culmina calcarunt valles et fonte caduco
Insonuit rupes immaduitque solum.
Halitus in placido varios dedit aere lusus:
Nunc ros, nunc Zephyrus, nunc vaga taeda fuit.
Ludicris aurae crisparunt aequora rugis
Et Thetidos niveas Oceanique genas.
Iam volucrem series duodena coercuit annum
Saeclaque Phoebeis vecta fuere rotis.
Tunc cessit sors prima mihi, consuevit et ingens
Phoebus in auspiciis ire redire meis.
Accessit titulis tunc igne Corona noveno
Textilis in nostra conspicienda coma.
Nescio quae vulgo flammis Minoiias istis
Culta in Leneos dicitur isse thoros.
Hoc tibi (nilque moror, venias modo) cedat et almae
Matris in ornatum nobile munus eat.
Accessere meo decori tum stelliger ales
Dictus Niligenae Milvius ore senis,
Scorpios et multo circum phaloratus ab astro
Pegasus Aoniae causa futurus acquae.
At sine te quid tanta iuvant? Si tanta dedisti,
Adiice tot donis pondus et ipse veni!
O adsis, mea lux, quod me spectante creasti,
Ut lapsum recrees, utile tempus ero.
Ecce quod astrifero Vellus mihi fulgurat auro,
De te venturo pignus et omen habet.
Namque tui adventus praesagia mistica viso
Ariete Idumei praecinuere patres.
Unde sub implicita dumis cornuque retenta
Victima et Isaciis nasceris ipse focis.
Unde Aries, Siriis vates quem servus in oris
Vidit semineces frangere fronte feras
Quemque artus niveum quondam per inhospita silvae
Obtulit Amramico sub duce turba fugax.
Te gaudent signis casusque umbrare futuros
Et tua in arcanis gesta referre notis.
Hei mihi! post umbras dubiaeque crepuscula lucis
Detur adorato lumine posse frui. 167
Quin tandem properas et operti oracula veri
Exples sera licet semper amanda dies?
Spondet solis equos roseo Tithonia vultu,
Ecce Hiperionii sponsa sequuntur equi.
Vix tulit indicium pacis Thaumantias, ultro
Promissam redimit pulsa procella fidem.
Spes mea, quid cessas? Noctem promissa sequatur
Lux, quam luce mihi gratior ipse feras.
Ut pluvia in vellus patriis lapsurus ab astris
Diceris. En vellus, imber amice, veni!
Nec te detineat, princeps mitissime pacis,
Quod mea terrifico nomina Marte tument.
Nulla fides titulis: sub nomine tectus iniquo
Saepe decor, virtus condita saepe latet.
Ipse domo Borean in gaudia verna frementem
Et dico: Ulterius ne gradiare, Note!
Ver hyemem conpono simul glacieque retentos
Naiadum rigida compede solvo pedes.
Sin aliquid mihi Martis inest? Te principe cedent,
Cedent bellaces te veniente minae.
Tunc mihi deposito mitescet triste Gradivo
Deque tuo faustum nomine nomen erit.
Sed quid? An ethereis non tu bellator in armis,
Arbiter armorum bellipotensque Deus
Tela paras validoque femur praecingeris ense?
Ah, quis tam digno nolit ab ense mori!
Inde tui magno current cum sole triumphi,
Et Tagus et Ganges sub tua iura fluent.
Foeda superstitio cadet et sua vulnera tandem
In Phlegetontea dicta lavabit acqua.
Mors quoque sanguineis tellurem amplexa lacertis
Vindice sub tanto caede superba ruet.
Ipse amor es Mavorsque simul, scis dira rebelli
Grataque amaturo vulnera ferre animo.
Semina pacis habent tua proelia teque sequuntur
Armisonae Veneres et galeata Charis.
Tu patris vires, tu magna potentia solus,
Fatifero patrii fulminis igne rubes.
Tu tua bella soles trifidis indicere linguis,
Quae plus quam cladis saepe timoris habent. 168
Mars vetus abscedat, dicar Mavortius a te,
Dum possum a palmis Martius esse tuis.
Vidi ego, cum tumidi Memphitica castra tyranni
Corriperet rubri gurgitis unda sequax,
Vidi ego, cumque tuos tremeret de nube furores
Et staret timido lynpha revincta gelu
Cumqne suum refugae clamarent Nerea Nymphae
Et premerent patrium pallida turba latus.
Ipse quoque extimui factumque horrore probavi,
Cum vidi iactam per vada caeca Pharon.
Horrisono sparsus ponto fluitabat Osiris
Surdaque Lageae sistra relicta Bacis.
Tela virosque simul collisaque signa quadrigis
Urgebant resoni verbera rauca maris.
Ut vidi, ut timui crevitque horrore voluptas,
Ipse timor nobis auctor amoris erat.
Et dixi: Si tantus adest, cum tela coruscat,
O quam pacatum cernere dulce puto!
Ergo adsis, mea lux, nostris age consule votis,
In quae solus amor corda voventis agit.
Non meritis fretus posco, nisi noscere sese
Immeritum meriti quis putet esse loco.
Sin in me est meritum, tua dextera fecit, et omni
Certum est de merito te meruisse meo.
Immerito tamen esse iuvat, iuvat ante datorem
Magnanimum vacuos explicuisse sinus.
Previous section

Next section


Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1700], Poetici lusus varii, versio electronica (), versus 5453, verborum 35062, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [word count] [djurdjevipoe].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.